CAP. VIII.
OCtavus abusionis gradus est, Pauper superbus, qui nihil habens in superbiam extollitur: cum è con∣trario divitibus seculi non superbe sapere per Aposto∣lum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest fieri: quam illum, qui per insimam miseriam velut in terram abjectus, extremus & humilis incedere & con∣tristari debuerat, supercilioso superbiae tumore infla∣tam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant cul∣mine. Quid ergo velut quasi potens in terra 〈◊〉〈◊〉 qui prae omnibus hominibus debuerat humilis appa∣rere? Sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid à Deo recepturisint, pauperes attendant: ipse enim 〈◊〉〈◊〉 beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Recta namque dispensatione misericors ju∣dex coeli regnum illis committit, quibus regni terra∣rum participationem inter mortales abstulit: ut ipse di∣ves in coeli sede appareat, qui in terra penitus nihil procurat. Cavendum ergo pauperibus est, ne dum 〈◊〉〈◊〉 egestatem & necessitatem terrenum regnum praetereunt, per mentis etiam impudentiam coelorum regna amit∣tant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem ne∣cessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet, u∣trum pauperes spiritu sint. Non quibuscunque paupe∣ribus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo