Sancti Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata per Joannem Oxoniensem episcopum ; accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum ; quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologice delineata per Joannem Cestriensem.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici., Fell, John, 1625-1686.

CAP. VII.

SEptimus abusionis gradus est, Christianus contenti∣osus, qui cum participationem nominis Christi per fidem & baptismum susceperit, contra Christi dicta & propositum, mundi caduca delectamenta diligit. Omne enim de quo contenditur; aut propter propriam ejus rei dilectionem de qua agitur; aut propter alterius a∣morem, quae sub odiosa specie latet, adpetitur. Quem∣admodum, verbi gratia, bellum animoso compugnanti∣um conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victo∣riae & libertatis peragitur; & multae aliae dilectae spe∣cies, sub odioso labore vel formidine, satis contenti∣ose ex petuntur. Unde patenter intelligitur, nihil con∣tendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scili∣cet & subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesente ex quacunque causa conten∣dit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermo∣nes interdicunt? Qui ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Mundi enim amor & Dei, pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi coelum 〈◊〉 & 〈◊〉 nequaquam conspiciunt. Sed requirendum 〈◊〉 si vere in mundo aliquid sit quod amari debeat, & quis sit ille mundus , quem diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, & metallis, & animanti∣bus, & pulcritudine vestium, & oblectationibus cibo∣rum, & iis quae ad haec pertinent, non diligi praecipi∣tur: sed proximus, propter quem haec 〈◊〉 facta sunt, hic amari jubetur. Haec enim 〈◊〉 praedicta, velut non mansura, ad coelestem patriam 〈◊〉 con∣comitari nequeunt. Proximi vero velat mansuri regis cohaeredes, semetipsos licenter diligunt. Quod ergo semper in mundo non manet, & cum mundo pariter deficiet. Ipse mundus non amari praecipitur, proximus autem qui est pars regni coelestis, in terra & inter ima elementa, à regni coelorum adpetitoribus non incon∣grue amatur: dum in suprema illa patria in 〈◊〉 cohaeres habebitur. Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne à Dei dilectione alienus, se∣culi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet con∣tendi, quod non licet amari. Igitur Christianus, qui hominis Christi similitudinem tenet, morum quoque e∣jus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. De Christo vero per Prophetam ita scribitur: Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea: ponam Spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem ejus. Ecce Christus non contendit, ne∣que clamavit: & tu si morum Christi similitudinem te∣nere cupis, ne contendas, ne abusivus in Ecclesia Chri∣stianus existas. Suis enim sectatoribus Christus prae∣cepit: Nolite vocari Rabbi; unus est enim pater ve∣ster, qui in coelis est. Omnes enim vos fratres estis, quibus ad supplicandum imperavit, cum dicet: Sic au∣tem orabitis: Pater noster qui in coelis, sanctificetur nomen tuum. Frustra ergo contendit patrem se ha∣bere in terra, qui patrem & patriam profitetur se ha∣bere in coelo. Cujus patriae nemo possessor efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.