pariter & metuatur, ordinatio minime constare illius potest. Per beneficia ergo & affabilitatem, pro∣curet ut diligatur: & per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet, qui illum in ducatum constituit: qui ad por∣tanda multorum onera, ipsum veluti fortiorem solida∣vit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, & ali∣cui fortiori adhaereat: omne quod in eo pendet cito la∣bitur, & ipse solutus à rigore suae firmitatis, cum one∣ribus ad terram delabitur. Sic & princeps nisi suo con∣ditori pertinaciter adhaeserit: & ipse, & omne quod continet , cito deperit. Quidam namque per dominan∣di officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses nam∣que accepto populi ducatu, familiarius Dei locutioni∣bus utebatur: Saul vero filius Cis, postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum of∣fendit. Rex Solomon postquam patris sui David se∣dem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad numerosi populi gubernationem sapientiae munere ditavit. E contrario vero Hieroboam servus Solomo∣nis, postquam regni domus David occupavit partem: ad idolorum culturam, decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, diverterat . Per quae exempla evi∣denter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad ma∣jorem perfectionem crescere, quosdam vero per super∣cilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur: eos qui ad meliora condescen∣dunt, per virtutem animi & Dei auxilium posse id fa∣cere: & eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter & negligentiam errare. Unde & dominum absque virtute fieri non decet, qui virtu∣tem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim mul∣ta tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare. Omnis ergo qui praeest, hoc primus animi tota intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coe∣perit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemtui poterit habere ejus dominatum: non enim est potestas nisi à Deo. Ipse enim elevat de stercore egenum, & sedere facit cum principibus populi sui, & deponit 〈◊〉〈◊〉 de sede, & exaltat humiles: ut subditus fiat omnis mundus Deo, & egeat omnis gloria Dei.