Page 237
EPISTOLA LXXX. Cyprianus Successo fratri Salutem.* 1.1
UT non vobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit; * 1.2* 1.3 quod universi clerici sub ictu agonis ¶ 1.4 constituti, rece∣dere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam & coelestem gloriam. Sciatis autem eos ve∣nisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocunque de nobis rescriptum fuisser, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opinionibus ventilantur; quae autem sunt in vero, ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ¶ 1.5; ut E∣piscopi, & Presbyteri, & Diacones in continenti animadvertantur ¶ 1.6; Senatores vero & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur, & si ademtis facultatibus Christiani esse per∣Severaverint, capite quoque multentur: Matronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicunque vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Caesarianas posses∣siones a 1.7 descripti ¶ 1.8 mittantur. Subjecit etiam Valerianus Imperator orationi suae ¶ 1.9 exemplum literarum, quas ad praesides provinciarum