Sancti Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata per Joannem Oxoniensem episcopum ; accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum ; quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologice delineata per Joannem Cestriensem.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici., Fell, John, 1625-1686.
Page  237

EPISTOLA LXXX. Cyprianus Successo fratri Salutem.*

UT non vobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit; ** quod universi clerici sub ictu agonis constituti, rece∣dere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam & coelestem gloriam. Sciatis autem eos ve∣nisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocunque de nobis rescriptum fuisser, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opinionibus ventilantur; quae autem sunt in vero, ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ; ut E∣piscopi, & Presbyteri, & Diacones in continenti animadvertantur ; Senatores vero & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur, & si ademtis facultatibus Christiani esse per∣Severaverint, capite quoque multentur: Matronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicunque vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Caesarianas posses∣siones a descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus Imperator orationi suae exemplum literarum, quas ad praesides provinciarum Page  238 de nobis fecit: quas literas quotidie speramus venire, stantes secun∣dum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, & expectantes 〈◊〉〈◊〉 & indulgentia Domini, vitae aeternae coronam. Xistum autem in Coeme∣terio animadversum sciatis, octavo iduum Augustarum die, & cum eodem a Quartum . Sed & huic persecutioni quotidie insistunt 〈◊〉 in Urbe ; ut si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur: & 〈◊〉 corum fisco vindicentur. Haec peto per vos & Collegis nostris 〈◊〉, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas 〈◊〉, & ad agonem spiritalem praeparari: ut singuli ex nostris, non 〈◊〉 mortem cogitent ¶, quam immortalitatem: & plena fide ac tota vir∣tute Domino dicata, gaudeant magis quam timeant in hac 〈◊〉; in qua sciunt Dei & Christi milites non perimi, sed 〈◊〉 Opto te, frater carissime, semper bene valere.