EPISTOLA LXXIX. Cypriano carissimo & dilectissimo, Felix, Iader, Po∣lianus; una cum Presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino Salutem.
RESALUTAMUS te, frater carissime, c 1.1 per Herennia∣num * 1.2* 1.3 hypodiaconum, Lucanum, & Maximum fratres no∣stros, fortes & incolumes, adjuvantibus orationibus tuis. A quibus accepimus oblationis nomine quantitatem ¶ 1.4 una cum lite∣ris d 1.5 quas scripsisti; in quibus e 1.6 dignatus es de verbis coelestibus nos tanquam f 1.7 filios confortare: & Deo patri omnipotenti per Chri∣stum ejus gratias egimus, & agimus; quod sic confortati & corrobo∣rati sumus per tuam adlocutionem; petentes de animitui candore, ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris: ut confes∣sionem vestram & nostram, quam Dominus in nobis conferre dig∣natus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Opta∣mus te, frater carissime, in Deo semper bene g 1.8 valere. Felix scripsi ¶ 1.9, Iader subscripsi, Polianus legi: h 1.10 dominum meum Eutychianum saluto.