Page 139
D. CAECILII CYPRIANI DE ORATIONE DOMINICA. ¶ 1.1
EVangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam * 1.2 magisteria divina, fundamenta a 1.3 aedificandae spei, firmamenta * 1.4 corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: quae dum dociles cre∣dentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa & per prophetas servos suos dici Deus voluit & audiri: sed quanto b 1.5 majora sunt quae filius loquitur, quae Dei c 1.6 sermo qui in prophetis fuit propria voce testatur: non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, & viam nobis aperiens & ostendens; ut, qui in tenebris mortis errantes improvidi & caeci prius fuimus, luce gratiae d 1.7 luminati, iter vitae duce & rectore Domino teneremus. Qui inter cetera salutaria sua monita & praecepta divina, quibus po∣pulo suo consuluit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit; ip∣se quid precaremur, monuit & instruxit.
* 1.8 Qui fecit vivere, docuit & orare; benignitate e 1.9 ea, scilicet, qua & * 1.10* 1.11 cetera dare & conferre dignatus est: ut dum prece f 1.12 & oratione, quam filius docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. Jam prae∣dixerat horam venire: quando veri adoratores adorarent patrem in spiritu & veritate, & g 1.13 implevit quod ante promisit; ut qui spiritum & veritatem de ejus h 1.14 satisfactione percepimus, de traditione quoque ejus vere & spiritaliter adoremus. Quae enim potest esse i 1.15 magis spiritalis oratio, quam k 1.16 quae à Christo nobis data est, à quo nobis & Spiritus sanctus missus est? Quae vera l 1.17 magis apud patrem pre∣catio, * 1.18 quam quae à filio qui est veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit, non ignorantia sola sit, sed & culpa; quan∣do ipse posuerit & dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem * 1.19 vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magi∣ster