Sancti Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata per Joannem Oxoniensem episcopum ; accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum ; quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologice delineata per Joannem Cestriensem.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici., Fell, John, 1625-1686.
Page  156

D. CAECILII CYPRIANI DE MORTALITATE .

a ET si apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida * est, & fides firma, & anima devota, quae ad praesentis morta∣litatis copiam non movetur, b sed tanquam petra fortis & sta∣bilis turbidos impetus mundi, & violentos seculi fluctus frangit po∣tius ipsa, nec frangitur, & tentationibus non vincitur, sed probaturi tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine secularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore; minus stare fortiter, nec pectoris sui divinum atque invictum robur c exerere; dissimulanda res non fuit nec tacenda, quo minus quantum nostra d mediocritas potest, vigore pleno & sermone de Dominica lectione concepto, delicatae mentis ignavia comprimatur, & qui homo Dei & Christi esse jam coepit, Deo & Christo dignus habeatur. Agnoscere enim se debet, fratres dile∣ctissimi qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divina jam e spirat, ut ad procellas & turbines mundi trepidatio f nulla sit in nobis nulla cunctatio; quando g haec ventura praedixerit Dominus, provi∣dae vocis h hortatu instruens & docens, & praeparans atque corrobo rans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantium futurorum, bella, & fames, & terrae motus, & pestilentias per loca singula exsurgere i prae∣nunciavit & docuit. Et ne inopinatus nos & novus rerum infestan∣tium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adver∣sa crebescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; & quan∣do fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur & quaecunque promissa sunt, Domino ipso pollicente & dicente: Cum autem videritis haec * omnia sieri, scitote k quoniam in proximo est regnum Dei.

Page  157

Regnum Dei, fratres dilectissimi, a esse coepit in proximo: b prae∣mium vitae & gaudium salutis aeternae, & perpetua laetitia, & pos∣sessio * paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia, & magna parvis, & caducis aeterna succedunt. Quis hic anxietatis & soliicitudinis locus est? quis inter haec trepi∣dus & moestus est, nisi cui spes & fides deest? Ejus est enim mortem timere, qui ad Christum nolitire : ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credat cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim ju∣stum fide vivere. Si justus es, & fide vivis, si vere in Deum credis; * cur non cum Christo futurus, & de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; & quod diabolo careas, gratularis? Symeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset, quod non ante moreretur quam Christum vidisset, & Christus infans in templum cum matre venisset; agnovit in spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum, quo viso scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima, & de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, & benedicens Deum exelamavit & dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine, secun∣dum * verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei saluta∣re tuum. Probans, scilicet, atque contestans tunc esse servis Dei pa∣cem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de c istis mun∣di turbinibus extracti, sedis & securitatis aeternae portum petimus, quando d expuncta hac morte ad immortalitatem venimus. Illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis & firma * & perpetua securitas. Ceterum quid aliud in mundo, quam pug∣na e adversus diabolum quotidie geritur? quam adversus jacula ejus & tela conflictationibus assiduis dimicatur? f Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est: cum carna∣libus vitiis, cum illecebris secularibus g assidua & molesta luctatio est. h Obsessa mens hominis & undique diaboli infestatione i vallata, vix k occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contem∣ta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia con∣cordiam rumpit, l amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere , quod divina lex prohibet: compeller is jurare , quod non licet. m Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, Page  158 & delicta hic inter a diaboli gladios diu stare; cum magis concupis∣cendum sit & optandum ad Christum, subveniente b velocius 〈◊〉 properare, ipso instruente c nos & dicente: Amen amen dico 〈◊〉 quoniam vos plorabitis & plangetis, seculum autem gaudebit : 〈◊〉 tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Quis non 〈◊〉 carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando 〈◊〉 in laetitiam veniat nostra tristitia, Dominus denuo ipse 〈◊〉 dicens: d Iterum videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gaudiam vestrum nemo auferet à vobis. Cum ergo Christum videre, gaudere sit, e nec possit esse gaudium nostrum nisi f cum viderimus Christum quae caecitas animi, quaeve dementia est, amare g pressuras & 〈◊〉 & lacrymas mundi, & non festinare potius ad gaudium quod 〈◊〉 possit auferri?

Hoc autem sit, fratres dilectissimi, quia sides deest; quia nemo * credit vera esse quae promittit Deus qui verax est, cujus sermo 〈◊〉 aeternus & firmus est. Si tibi vir gravis & laudabilis 〈◊〉 polliceretur, h haberes utique pollicenti fidem, nec te 〈◊〉 aut decipi ab eo crederes; quem stare in sermonibus atque in actiba∣suis i scires: nunc Deus tecum loquitur; & tu mente incredul persidus k flactuas? Deus de hoc mundo recedenti tibi immortali∣tatem atque aeternitatem pollicetur, l & tu dubitas? Hoc est Deum omnino non nosse: hoc est, m Christum credentium Dominum & magistrum peccato incredulitatis offendere; hoc est, in Ecclesia constitutum n fidem in domo fidei non habere. Quantum prosit ex∣ire de seculo, Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister o∣stendit; qui cum discipuli ejus contristarentur, quod se jam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis, o gaudere∣tis, * quoniam vado ad Patrem: p docens scilicet & ostendens, cum cari quos diligimus de seculo exeunt, gaudendum potius quam do∣lendum. Cujus rei memor beatus q Apostolus Paulus in Epistola sua ponit & dicit: Mihi vivere Christus est, & mori lucrum. Lu∣crum * maximum computans, r jam seculi laqueis non teneri, jam nullis peccatis & vitiis carnis obnoxium fieri; exemtum s pressuris angentibus, & t venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.

At enim quosdam movet, quod aequaliter cum u gentilibus, Nostros * morbi istius valetudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut immunis w à contactu malorum, mundo & seculo feliciter per∣fruatur, & non omnia hic adversa perpessus ad futuram laetitiam re∣servetur. Movet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas Page  159 ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae nativitatis manet ca∣ro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus; cum genere humano carnis aequalitate conjungimur, spiritu separamur. Itaque donec corruptivum istud induat incorruptionem, & mortale hoc * accipiat immortalitatem, & spiritus nos perducat ad Deum patrem; quaecunque sunt carnis incommoda, sunt nobis cum humano genere communia. Sic cum foetu sterili terra jejuna est, neminem fames se∣parat: sic cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem nubila serena suspen∣dunt , omnibus siccitas una est. Et cum navem scopulosa a saxa constringunt , navigantibus naufragium sine exeptione commune est. Et oculorum dolor, & impetus febrium, & b omnium valetudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in seculo caro ista communis: Quinimo si qua conditione, qua lege crediderit Christianus, noscat & teneat; sciet c plus sibi, quam ce∣teris in seculo laborandum, cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum. Docet & praemonet scriptura divina dicens: Fili ac∣cedens * ad servitutem Dei, sta in justitia & timore , & praepara ani∣mam tuam ad tentationem. Et iterum: In dolore sustine, & in hu∣militate * tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum & d argentum. Homines vero receptibiles in camino humilia∣tionis.

Sic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quo∣que * & vermibus graviter afflictus, non victus est sed probatus; qui in ipsis conflictationibus & doloribus suis patientiam religiosae men∣tis ostendens ait? e Nudus exivi de utero f matris, nudus etiam ibo * sub terram: Dominus g dedit, Dominus abstulit: sicut h Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et cum eum uxor i quoque sua compelleret, ut vi doloris impatiens aliquid adversus Deum querula & k invidiosa voce loqueretur, respondit & dixit: Tamquam una ex l insipientibus mulieribus locuta es. Si *m bona suscepimus de manu Domini, n mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in * conspectu Domini. Itaque illi Dominus Deus perhibet testimoni∣um dicens: o Animadvertisti puerum meum Job? p non enim est si∣milis * illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor.

Et Tobias post opera magnifica, post q misericordiae suae multa **Page  160 & gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens & 〈◊〉 in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevitad 〈◊〉 quem & ipsum uxor sua depravare tentavit dicens: 〈◊〉 sunt a justitiae tuae? ecce quae pateris. At ille circa timorem 〈◊〉 stabilis & firmus, & ad omnem tolerantiam passionis fide 〈◊〉 armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed 〈◊〉 Deum patientia majore promeruit; quem postmodum Raphad an∣gelus collaudat & dicit: Opera Dei b revelare, & confiteri 〈◊〉 est. Nam quando orabas tu & c Sarra nurus tua, ego 〈◊〉 memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. 〈◊〉 tu mortuos simpliciter: & quia non es cunctatus 〈◊〉 gere & derelinquere prandium tuum, & abisti & condidisti 〈◊〉 missus sum tentare te. Et iterum me misit Deus 〈◊〉 te, & Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael unus ex sep∣tem angelis sanctis; qui assistimus & conversamur ante clarita∣tem Dei.

Hanc tolerantium justi semper habuerunt, hanc Apostoli disicipli∣nam * Domini lege tenuerunt; non mussitare in adversis, sed quae∣cunque in seculo accidunt fortiter & d patienter accipere; cum Judaeorum populus hinc semper offenderit, quod adversus Deum frequentius murmuraret. Sicut testatur in Numeris Dominus De∣us *, dicens: Desinat murmuratio eorum à me, & non moricntur. e Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patien∣ter & fortiter f quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum * Deus non despicit. In Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus & dicat: Dominus Deus tuus vexabit te, & 〈◊〉* injiciet tibi, & cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non. Et iterum: Tentat vos Dominus Deus 〈◊〉 ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra. Sic Abraham Deo g placuit, quia ut placcrct Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit. * Qui filium non potes lege & sorte mortalitatis amittere; quid 〈◊〉 si filium jubereris occidere?

Ad omnia te paratum facere timor Dei & fides debet. Sit licet * familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrcrum & cruenta vexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris fu∣nebris & tristis avulsio, non sint tibi scandala ista, h sed proelia: 〈◊〉 debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendant i in colluctatione virtutem; cum contemnenda sit omnis iniuria malo∣rum praesentium: fiducia futurorum bonornm. Nisi praecesserit pug∣na, non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victo∣ria, tunc datur vincentibus & corona. Gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est, cum pe∣riculum. Page  161 non est: a conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non move∣tur: & navis quae forti b compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur: & quando area fruges terit, ventos c grana fortia & robu∣sta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur. Sic & A∣postolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis & corporis multa & gravia tormenta, non vexari, sed d emendari se dicit ad∣versis, ut dum gravius affligitur, e verius probaretur: Datus est mihi, * inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate per∣ficitur: quando ergo infirmitas & imbecillitas, & vastitas aliqua gras∣satur, tunc virtus nostra perficitur: tunc fides, si tentata perstiterit, co∣ronatur, * sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, & homines ju∣stos tentatio tribulationis. Hoc denique inter nos & ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur & murmurant: nos adversa non avocant à virtutis & fideiveritate, sed f corroborant in dolore. Hoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter evi∣scerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis exaestuar, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur; quod oculi vi g sanguinis inardescunt, quod quorundam vel pedes vel aliquae membrorum par∣tes contagio morbidae putredinis amputantur; quod per jacturas & damna corporum prorumpente languore vel debilitatur incessus, vel auditus obstruitur, vel caecatur aspectus, ad documentum h proficit fidei. Contra tot i impetus vastationis & mortis, inconcussis animi virtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est, & quanta sublimi∣tas, inter ruinas generis humani k stare erectum; nec cum eis quibus spes in Deum nulla est, jacere prostratum? l Gratulari magis oportet, & temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem m firmiter pro∣mimus, & n labore tolerato ad Christum per angustam Christi vram pergimus, o praemium vitae ejus & sidei ipso judicante capiamus.

Mori plane timeat, sed qui ex aqua & spiritu non renatus, gehen∣nae * ignibus mancipatur: mori timeat, qui non Christi cruce & passio∣ne censetur: mori timeat, qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat, quem de seculo recedentem perennibus poe∣nis aeterna flamma torquebit: mori timeat, cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus ejus & gemitus interim differantur. Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de seculo liberantur. Mortalitas ista ut Judaeis & gentilibus & Christi hostibus pestis est, ita p Dei servis salutaris excessus est. q Hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum injustis moriuntur & justi; non est quod putetis bonis & malis interitum esse communem: ad refrigerium justi vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti: datur Page  162a velocius tutela fidentibus, perfidis poena. Improvidi & ingrati sa∣mus, fratres dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis 〈◊〉 agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines, venientis antichristi minas & corruptelas & lupanaria non 〈◊〉 pueri periculum lubricae aetatis evadunt, ad continentiae atque inno∣centiae praemium feliciter perveniunt: tormenta jam non timet 〈◊〉 cata matrona, metum persecutionis & manus cruciatusque carnificis, moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis & temporis b accen∣duntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignavi: desertores compelluntur, ut redeant: gentiles coguntur, ut credant: vetus fide∣lium populus ad quietem vocatur: ad aciem recens & copiosus ex∣ercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.

Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, * quam necessarium, quod pestis ista & lues, quae horribilis & feralis vi∣detur, explorat justitiam singulorum; & mentes humani generis ex∣aminat? an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium Domini, an deprecantes ae∣gros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant superbi, an c audaciam le∣niant improbi, an pereuntibus caris, vel sic aliquid d divites largian∣tur & donent, sine haerede morituri. Ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc Christianis & Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera; dant animo fortitu∣dinis gloriam, e contemtu mortis praeparant ad coronam.

Sed fortasse aliquis opponat & dicat: Hoc me ergo in praesenti * mortalitate mortalitate contristat, quod qui paratus ad confessionem fueram, & ad tolerantiam passionis toto me corde & plena virtute devove∣ram, martyrio meo privor, dum morte praevenior; Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium: nec po∣tes te dicere perdidisse, quod nescis an merearis accipere: tunc de∣inde Deus f scrutator renis & cordis, & occultorum contemplator & cognitor, videt te, & laudat, & comprobat; & qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Num∣quid Cain cum Deo munus offerret, jam peremerat fratrem? & ta∣men parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala, & perniciosa conceptio Deo g providente pro∣specta est: ita & in Dei servis, apud quos confessio cogitatur, & martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur. h Aliud est enim martyrio animum deesse, aliud animo Page  163 defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cum a vocat, ta∣lem pariter & judicat; quando ipse testetur & dicat: Et scient om∣nes * Ecclesiae quia ego sum scrutator renis & cordis. Nec enim De∣us b sanguinem nostrum sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, & tamen fidei ac justitiae meritis hono∣rati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis & justus & laudabilis invenitur. *

Meminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei face∣re * debere; secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est quamque perversum, ut cum Dei voluntatem fieri postulemus. quando evocat nos & accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus. Obnitimur & relu∣ctamur, & pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia & moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis: & volumus ab eo praemiis coelestibus ho∣norari, ad quem venimus inviti? Quid ergo oramus & petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus & poscimus, ut c acceleret dies regni, si majora desideria, & vota potiora sunt servire istic diabolo, quam regnare cum Christo?

Denique ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent, * quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad veram salutem: cum quidam de collegis & consacerdotibus d nostris jam infirmitate defessus, & de appropinquante morte solicitus commeatum sibi pre∣caretur, astitit deprecanti, & jam pene morienti juvenis honore & majestate venerabilis, e statu excelsus, & clarus aspectu, & quem assi∣stentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de f seculo receisurus. g Atque ille non sine quadam animi & vocis indignatione infremuit & dixit: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? Increpantis vox & monentis est: qui de persecutione solicitis , de accersitione secu∣ris, non consentit ad praesens desiderium; sed consulit in futurum. Audivit frater noster & collega moriturus, quod ceteris diceret. Nam qui moritur us audivit, h ad hoc audivit ut diceret: audivit non sibi ille, sed nobis. Nam quid disceret jam recessurus? didicit i imo nobis remanentibus, ut dum k sacerdotem Dei qui commea∣tum petebat , increpitum esse comperimus, quid cunctis expediat l agnosceremus.

Nobis quoque ipsis minimis & extremis quoties revelatum est, * quam frequenter atque maniseste de Dei dignatione praeceptum est: ut contestarer assidue & publice praedicarem, fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de seculo liberatos, cum scia∣mus non eos m amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, ut prosi∣ciscentes, ut navigantes solent; desiderari eos debere, non plangi: Page  164 nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi indumenta 〈◊〉 jam sumserint : occasionem dandam non esse gentilibus, ut 〈◊〉 merito ac jure reprehendant, quod quos vivere apud Deum 〈◊〉 ut extinctos & perditos lugeamus; & sidem quam sermone & voce 〈◊〉 cordis & pectoris testimonio non probemus?

Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; a simulata, ficta, 〈◊〉∣ta * videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtu∣tem, factis destruere veritatem. b Improbat denique Apostolus Paulus, & objurgat, & culpat, si qui contristentur in excessu suorum. c Nolumus, inquit, ignorare vos fratres de dormientibus, ut non * contristemini ficut & ceteri, qui spem non habent. Si enim 〈◊〉 quia Jesus mortuus est, & resurrexit: Sic & Deus eos qui 〈◊〉 in jesu, adducet cum illo. Eos contristari dicit in 〈◊〉 suorum, qui spem non habent. Qui autem spe vivimus; & in Deum credimus, & Christum passum esse pro nobis, & resurrexisse 〈◊〉, in Christo manentes, & per ipsum atque in ipso refurgentes: quid aut ipsi recedere istinc de seculo nolumus, aut nostros 〈◊〉 quasi perditos plangimus ac dolemus? ipso Christo d Domino & Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio & vita; qui * credit in me, licet moriatur vivet: & omnis qui vivit, & creditin me, non morietur in aeternum. Si e in Christum credimus, sidem verbis & promissis ejus habeamus; & non morituri in acternum, ad Christum, cum quo & victuri & regnaturi semper sumus, laeta 〈◊〉 veniamus. Quod interim morimur, ad immortalitatem f mor∣te transgredimur: nec potest vita aeterna succedere, nisi hine g con∣tigerit exire: non est exitus iste, sed transitus; & temporali it inere decurso, ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora festinet? Quis non mutari & reformari ad Christi speciem, & ad coelestis gratiae dig∣nitatem venire citius exopter? Paulo Apostolo h praedicante: No∣stra autem i conversatio, inquit, in coelis est, unde & Dominum ex∣pectamus * Jesum Christum, qui k transformabit corpus humilitatis nostrae, l configuratum corpori claritatis suae. Tales nos futuros & Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus, & cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnis m coelestibus gaudeamus, n Patrem pro nobis precatur dicens: Pater quos mihi dedisti, volo ut * ubi ego fuero, & ipsi sint mecum; & videant claritatem quam mihi dedisti prius quam mundus fieret.

Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestem claritatem, la∣gere * non o debet & plangere; sed potius p secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veritatis in profectione hac sua & transla∣tione gaudere. Sic denique invenimus & Enoch translatum esse, * qui Deo placuit: sicut in Genesi testatur & loquitur scriptura divina: *q Et placuit Enoch Deo, & non est inventus postmodum, quia 〈◊〉Page  165 illum transtulit. Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc conta∣gio seculi meruisse transferri. Sed & Solomonem docet Spiri∣tus sanctus, eos qui Deo placeant, maturius istinc eximi, & citius li∣berari; ne dum in isto mundo diut ius immorantur, mundi contacti∣bus polluantur. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum * illius: placita enim erat Deo anima ejus: propter hoc properavit educere eum a de medio iniquitatis. Sic & in Psalmis ad Domi∣num properat spiritali fide Deo suo anima b devota, dicens: Quam * dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum, desiderat & properat anima mea ad c atria Dei. Ejus est in mundo diu velle remanere, quem mundus oblectat, quem seculum blandiens atque d decipiens, illecebris terrenae voluptatis invitat.

Porro cum mundus oderit Christianum; quid amas cum quite * odit, & non magis sequeris Christum qui te & redemit & diligit? Joannes in epistola sua clamat & loquitur: & ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus, hortatur: Nolite, inquit, diligere * mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concu∣piscentia carnis est & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia mundi; & mundus transi∣bit & concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, maner in aeternum, quo modo & Deus manet in aeternum . Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, e parati ad om∣nem voluntatem Dei simus: pavore mortis excluso, immortalitatem quae f sequitur, cogitemus. Hoc nos ostendamus esse quod credi∣mus, ut neque carorum lugeamus excessum: & cum accersitionis propriae dies venerit, incunctanter & libenter ad Dominum ipso vo∣cante veniamus.

Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc sieri multo * magis debet, corruente jam mundo, & malorum infestantium turbi∣nibus obsesso; ut qui cernimus coepisse jam gravia, & scimus immi∣nere graviora, lucrum maximum computemus, si istinc velocius rece∣damus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta de∣super tremerent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate g migrares? Si navigante ti turbida & procellosa tempestas flucti∣bus violentius excitatis, praenunciaret futura naufragia; nonne pro∣tum velociter peteres? Mundus ecce nutat & labitur ; & ruinam sui non h jam senectute rerum, sed fine testatur: & tu non Deo grati∣as agis, non tibi gratularis; quod exitu maturiore subtractus, 〈◊〉, * & naufragiis, & plagis i imminentibus exnaris?

Considerandum, est fratres dilectissimi, & identidem cogitandum, Page  166 renunciasse nos mundo, & tanquam hospites & peregrinos a isthic interim degere. Amplectamur diem, qui assignat singulos domiciho suo ; qui nos istinc ereptos, & laqueis secularibus exsolutos para∣diso restituit, b & regno coelesti. Quis non peregre constitutus pro∣peraret in patriam regredi? Quis non ad suos navigare festinans ventum prosperum c cupidius optaret, ut velociter caros liceret am plecti? d Patriam nostram paradisum computemus, parentes Patri∣archas habere jum coepimus; quid non properamus & currimus, 〈◊〉 patriam e nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magm illic nos carorum numerus expectat , parentum, fratrum, filiorum 〈◊〉 nos & copiosa turba desiderat, jam de sua f immortalitare se∣cura, g & adhuc de nostra salute solicita. Ad horum conspectum & complexum venire, quanta & illis & nobis in commune laetitia est; Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, & cum aeternitate vivendi? quam summa & perpetua felicitas? Illic Apostolorum gloriosus chorus: illic prophetarum exultantium nume∣rus: illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis & passo∣nis victoriam coronatus: triumphantes illic virgines, quae concupis centiam carnis & corporis, continentiae robore subegerunt: rema∣nerati misericordes, qui alimentis & largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt: qui Dominica praecepta servantes, ad coelestes the∣sauros terrena patrimonia transtuleruut. Ad hos, fratres dilectish∣mi, avida cupiditate properemus; ut cum h his cito esse, ut 〈◊〉 ad Christum venire contingat, optemus. Hanc cogitationem no∣stram Deus videat, hoc propositum mentis & fidei Dominus Chri∣stus aspiciat; daturus eis i gloriae suae ampliora praemia, quorum cir∣ca se fuerint desideria majora.