Page 208
Oratio prior habita in Scholis Juri∣dicialibus, Domino Doctore Lit∣tleton Respondente.
UNicum nostrum & captivum librum cum eodem obtutu quo numerosa tua conspi∣ciam volumina, nescio quin disparis nostrae conditionis luculenta Icon videatur. Me quod spectat Eruditionis nostrae modulum sa∣tis unus, satis nullus liber repraesentat; cum tua grandiora merita vix integra complecti possit Bibliotheca. Ad quid autem librorum tantum; ubi magis est literarum? Veteris picturae fuit opprobrium quòd hîc Canis, fuit adscriptum, cum viva effigies (tanquam prae∣co domesticus) seipsam interpretetur. Credi∣mus te literatum, non propter Authorum, sed propter tuiipsius testimonium. Optimus No∣menclator imaginis est loquax artificium. Pro∣pria virtus, non farrago librorum te honesta∣bit, & unicus tuus Orator erit Respondens. O quam superbit Alma Mater, quae frequen∣tem nuper enixa sobolem in te uno duplicavit numerum! Refert de patre quodam Historia, qui inter filios divisurus bona, primo tantum tribuit, & Lucium cohaeredem facit; tan∣tum secundo, & Lucium addit; tertio tan∣tum, & usque Lucium fortunae suae rivalem: