Page 205
Oratio habita in Scholis Theologicis, cùm Moderatoris partes ageret.
QVae cum ita sint, Auditores, liceat tan∣dem perorare, Piladi dabo ut bodie in∣saniam, & tum finitus Orestes. Quod Reges solent, ubi satietas illos mundi ceperit, Coe∣nobium intrare ut seipsos dediscant; per∣inde de nostro ingressu in hasce Scholas judi∣cate. Penitet nostrae nugacis facundiae, & in severiori hujus loci genio remedium quaero. Nec tamen sum ex illorum numero qui sapiunt in gratiis, qui gravitatem complectuntur, ut continentiam Senes, qui cum ulterius peccaere nequeunt, resipiscunt. Spadonum est haec vir∣tus; ingenia casta, quoniam non mascula; ac si Statuta nostra, sicut Turcarum Mulieres, non alios agnoscerent Custodes praeter Eunu∣chos. Pudet haec opprobria nobis dici. Sunt qui ingenio ingenium debellant, qui ex ferra∣tis Stymphalidum pennis desumunt spicula, quibus ipsas aves, vivas illas pharetras, in∣terficiunt. Hujusmodi cum audiam Tripodum Oracula, & ambiguos Vates, exemplo praeeun∣tes ingenium, quod Orationibus insectantur. Video Catonem sui ipsius lacerantem viscera; Video Demosthenem proprio Calamo pereun∣tem. Ad quid autem, dicit aliquis, hispida