Page 193
Oratio Inauguralis, cùm Praelectoris Rhetorici munus auspicaretur.
QVanta & quàm divina sit vestra bene∣faciendi Indoles, quàm pauperrima Gratitudinis nostrae talio, nescio an diuti∣num meum silentium, an hodierna Oratio lu∣culentius fuerit testimonium. Imparem se fa∣tetur modesta taciturnitas, & in tanto cer∣tamine maluit cedere, quam infantibus Gra∣tiis humanitatem vestram balbutire. In mi∣nimis & quae compensari possunt beneficiis peccat silentium, quod in majoribus est reli∣giosum. Sed frigidè agnoscere, tantundem ac tacere; & in hoc tamen scelere pietatem me∣am invenietis, quod enim sollicitis votis am∣biunt alii, ut favori vestro paribus numeris respondeant, ut munus & Gratiae in amoehae∣am quandam Eclogam coalescant; secus ego gratulor meam gratiarum ignaviam: quò e∣nim magis infra muneris vestri magnitudi∣nem subsido, eò infamiâ meâ munus commen∣do. Gratiae cum beneficio in bilance posi••ae, & pro levitate suâ in sublime actaè, ex pro∣prio ludibrio gloriam addunt & pondus bene∣ficio. Quod si elegantes magis velitis grati∣as, estote vos minus munifici, Gratitudo ••st beneficii Echo, quae ut singula verba potest