Page 175
Oratio Salutatoria in Adventum Il∣lustrissimi Principis Palatini.
Serenissime Comes Palatine.
SI Archetypam corporis vestri elegantiam possem transcribere, & Orationem meam tanquam venustatis Metaphoram à vestro vul∣tu deducere, ita Imaginem vestram aemulis encomiis exprimerem, ut qui spectatum ve∣nias, venires spectandus, & unicum esset Io∣hannense spectaculum teipsum tibi ostentare. Sed quoniam ad hosce solares radios caligat penitus Atheniensis Noctua, gratulor mihi me∣am inertiam, stuporem jacto: ita enim cum Sacratissimo Principe in trutinâ quadam col∣locatus sum, ut in quantum me deprimit mea humilis facultas, in tantum sursum nititur vestra sublimitas. Salve igitur, desideratis∣sime Princeps, hujus Collegii Anima, vel po∣tius omnium animarum Collegium; ita tibi singuli devoti sumus, & in obsequium ve∣strum juncta phalange omnes ruimus. Ecce tibi Majorum tuorum Monumenta! Marga∣retae coct a maenia, quae Semiramis invideat Margaretae! Henrici Septimi, & nostrûm omnium Matris; quae uno partu enixa est quot Herculem fabulantur genuisse, quinqua∣ginta Socios. Nec Tibi, Stemmatique ve∣stro