Page 67
SECTIO VI. (Book 6)
De divisionibus Entis late accepti, in Ens per se & Ens per accidens, Ens negativum & positi∣vum, Reale & Rationis.
POst explicatas Simplices Eutis Affectiones, ex∣plicandae * 1.1 sunt illae quas Disjunctas appellant; quia dividunt Ens. Verum priusquam dividamus Ens ratione Affectionum disjunctaram, opere pre∣tium erit in medium afferre vulgatas illas divisi∣ones Entis late accepti, nam per eas perveniemus * 1.2 ad cognitionem Subjecti hujus Scientiae, & colli∣gemus descriptionem quandam Subjecti hujus Scientiae. Primo ergo occurrit Divisio Entis late & aequivoce accepti in Ens per se Vnum, & Ens quod est Vnum per accidens (Ens per se Vnum est illud quod aut omnino simplex est, aut si compositum▪ sit constat ex partibus quarum unaquaeque per se est Ens incompletum, quaeque essentiali vinculo uniuntur & colligantur; ut videre est in corpo∣re Naturali, & aliis compositis quae componun∣tur per compositionem Metaphysicam Ens per * 1.3 accidens est illud quod constat ex partibus quae aut nulla reali unione connectuntur, aut sunt per se Entia completa, aut denique sunt diversi or∣dinis & Praedicamenti.)
Ens Vnum per accidens valde late patet, nam ejus∣modi * 1.4 unitatem habent primo Subjectum & ejus Accidens; ut So••rates & hic sedens sunt Vnum quid per Accidens. Secundo, duo Accidentia in eo∣dem Subjecto exsistentia; sic Album & Dulce in actu sunt unum Ens Vnitate per Accidens, unum enim & idem est Ens quod est & album & dulce. Tertio duo subjecta Unum dicuntur ratione alicujus Accidentis quod iis commune est; sic