Rob. Baronii, theologi ac philosophi celeberrimi, Metaphysica generalis accedunt nunc primum quæ supererant ex parte speciali : omnia ad usum theologia accommodata, opus postumum, ex muséo Antonii Clememtii Zirizæi.
Baron, Robert, 1593?-1639., Clement, Anthony, 1620-1657.
Page  76

SECTIO VII.

De Divisione Entis in Actum & Potentiam.

EX iis quae dicta sunt superiori Sectione, colli∣gere * possumus aliquam notitiam Subjecti adaequati hujus scientiae, Entis scil. realis positi∣vi & unitatem per se habentis:) sequentibus ali∣quot Sectionibus explicandae nobis veniunt illae Entis Affectiones quas disjunctas vocant, quoni∣am * Ens dividunt, illique sub disjunctione con∣veniunt reciproce; nam sub disjunctione neces∣se est omne Ens esse actuale aut potentiale, causam aut causatum, idem aut diversum, &c. In explican∣dis his parum refert quem ordinem sequamur, or∣diemur tamen à Divisione Entis in Actum & Po∣tentiam, quoniam ab ea primo ordiuntur Marti∣nius, Alstedius, & alii.

In hac ergo Tractatione de Actu & Potentia, primo, considerabimus ipsam Divisionem Entis in*Actum & Potentiam; secundo, afferemus aliquot Divisiones tum Potentiae tum Actus; tertio, videbi∣mus quae Potentiae pertineant ad Praedicamentum Qualitatis; quarto, proponemus Disputationem quandam in qua ea omnia de Actu & Potentia discutientur quae in Theologia usum habent vel in Doctrina de Deo, vel in Doctrina de Libertate potentiae volendi quae est in mente nostra. In prima * parte hujus Tractationis, primo considerabimus verum & germanum sensum illius divisionis, qua Ens dividitur in Actum & Potentiam: deinde vi∣debimus, an & quomodo sibi invicem opponan∣tur Potentia & Actus.*

Quod ad prius attinet, dubitare posset quis utrum in hac divisione Entis, quae affertur ab Aristot 9. Metaph. cap. 1. dividatur Ens in Po∣tentiamPage  77 & Actum tanquam in Species, adeo ut Actus sit una Species Entis, & Potentia altera; an vero dividatur Ens in Potentiam & Actum, tan∣quam in Partes constitutivas, adeo ut sensus sit, omne Ens posse resolvi in Potentiam & Actum ut in Principia constitutiva; (an denique sensus hu∣jus Divisionis sit is quem Aristot. saepe innuit, ut omne Ens sit vel Ens Actuale vel Potentiale, quo pacto dicimus rude lignum esse potentia sta∣tuam, lignum vero elaboratum esse actu statuam. Ad quam dubitationem respondemus cum Fon∣seca,) primum sensum non esse amplectendum; cum plurima sint Entia quae neque sint Actus ne∣que Potentiae, sed aliquod compositum ex utro∣que. Asserimus secundum sensum non esse pro∣bandum, si de Ente loquamur prout est Subje∣ctum adaequatum Metaphysicae; Deus enim est Ens, non tamen potest resolvi in Actum & Poten∣tiam, simplicissimus est; ipse item Actus & ipsa Po∣tentia, qua tales sunt, ex actu & potentia non com∣ponuntur. Quod ad tertium sensum attinet, eum libenter amplectimur, nullum enim Ens excogi∣tari potest quod non sit Ens actuale aut potentiale. Quod ad posterius attinet, dicit Martinius non∣nullos asseruisse, potentiam & actum relative op∣poni; * quorum sententiam rejicit, quia Relata se mutuo ponunt & tollunt, potentia autem posita non necessario ponitur actus: asserit ergo ipse Mar∣tinius, potentiam semper habere adjunctam pri∣vationem actus, & ejus respectu privative actui opponi. Idem etiam statuit Alstedius. Sed haec sententia probanda non est si loquamur de po∣tentia & actu universaliter; ne{que} enim omnis Po∣tentia habet adjunctam privationem Actus, ut pa∣tet ex potentia ridendi in Homine, quae per actum ridendi non tollitur, & ex potentia Materiae primae ad Formam, quae per adventum Formae non tolli∣tur: Page  78 quod evidenter probatur ita, Quicquid est, illud potest esse, & quidquid aliquid actu habet, illud potest habere; nam ut ait Aristotel. omne quod actu est, sive necessarium sit sive contin∣gens, est possibile, alioqui esset impossibile. Prae∣terea Aristot. in libro 〈 in non-Latin alphabet 〉 aperte dividit Potentias, in potentias cum actu conjunctas, & ab a∣ctu separatas, atque adeo non vult omnes Poten∣tias habere sibi annexam privationem Actus Lo∣quendo * ergo de Actu & Potentia universaliter, as∣serimus Potentiam & Actum ne{que} opponi contra∣rie, ne{que} relative, ne{que} privative, ne{que} contradicto∣rie: id{que} quia Opposita se mutuo tollunt, i. e. non sunt comparabilia in eodem Subjecto, eadem ra∣tione & eodem tempore; at Potentia & Actus non ita se habent, non enim posito actu tollitur poten∣tia, sed plerumque perficitur; sunt ergo Potentia & *Actus Disparata, & non proprie dicta Opposita.

In secunda parte hujus Sectionis afferendae sunt aliquot Divisiones Potentiae & Actus. Prius∣quam autem eas afferamus, rejicimus eam Defi∣nitionem Potentiae quam affert Martinius, cum as∣serit Potentiam esse id quod actum suum non habet, sed habere potest; idque quia pleraeque Potentiae non habent necessario annexam illam privatio∣nem Actus: habent quidem nonnullae Potentiae, scil. illae quae per adventum Actus tolluntur, ver∣bi causa, potentia quam lignum bipedale habet ut dividatur in duo ligna pedalia tollitur per actua∣lem divisionem, quod enim semel divisum est in duo ligna pedalia iterum in ea dividi nequit, quia non amplius unum totum manet, sed simpliciter multa; pleraeque tamen potentiae secum compati∣untur suos actus, atque adeo iis haec Definitio non competit. Rejicimus item Definitionem Al∣stedii, asserentis Potentiam esse id quod dirigetur*ad actum ut ab ea perficiatur; haec enim Definitio Page  79 competere non potest perfectissimae illi Activae potentiae quam in Deo agnoscimus. Si quis ergo quaerat quomodo describenda sit Potentia in ge∣nere, Resp. Potentiam esse id omne quod Enti com∣petit*in ordine & respectu ad actum, sive perficiatur potentia haec ab actu, sive non.

Potentia ergo in sua amplitudine accepta divi∣ditur * in aequivocam & univocam, i. e. in proprie dictam vel improprie dictam. Improprie dicta est ea quae ita se habet ut possit iis entibus quae actu non exsistunt competere: estque duplex, Matbe∣matica,* & Logica, Potentia Mathematica est quam Mathematici sibi singunt in magnitudine abstra∣cta à Materia; ut cum dicunt, Lineam esse po∣testate * Triangulum. Logicae Potentia est mera ne∣gatio repugnantiae, quomodo dicimus Terram posse perforari usque ad centrum, totum Elemen∣tum Terrae posse moveri de loco suo ad sublimi∣orem; per ejusmodi enim locutiones nihil ali∣ud indicamus quam motum illum non repugna∣re Essentiae Terrae, atque adeo motum illum pos∣se Terrae competere sine implicatione contradi∣ctionis.

Snb hac Potentia Logica continetur Potentia illa * quam objectivam vocant; ea enim à parte illius rei quae dicitur esse in potentia objectiva respectu causae, nihil aliud significat quam non-repu∣gnantiam ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 produci à tali causa, i. e. signifi∣cat non impossibile esse ut illa res à tali causa pro∣ducatur: unde patet Potentiam hanc objectivam non esse realem, tum quia consistit in negatione impossibilitatis (negatio autem non est Eus rea∣le, sed formaliter non-Ens;) tum quia haec Poten∣tia objectiva competit rebus antequam à Deo ip∣so producantur, nihil autem, absolute loquendo, reale rebus competit antequā à Deo accipiant esse.

Potentia magis univoce & proprie dicta divi∣ditur Page  80 à Philosophis in activam & pasivam. A∣ctiva in sua amplitudine accepta non est princi∣pium * transmutandi aliud, ut ait Aristoteles, ut patet tum ex Potentia creandi, quae non poterat aliquid transmutare cum nihil praeexsisteret quod transmutaretur; tum ex potentia iis quae sunt principia actionum immanentium, quales sit Intellectus & Voluntas; describi tamen po∣test sic, Est Potentia ea quae est Principium actionis sive immanentis sive transeuntis. Potentia etiam passiva describi potest sic, Est Principium patiendi*aut recipiendi, sive illud quod recipitur sit sub∣stantiale sive accidentale. Dividitur autem Poten∣tia activa in Potentiam infinitam, quae Creatoris est, & finitam, quae creaturae est.

Potentia Creatoris ob suam infinitudinem o∣mnipotentia dicitur, estque ea Dei Virtus qua po∣test * ea omnia efficere quae aut in seipsis repu∣gnantiam non includunt, aut Essentiae Dei non repugnant. Non enim putandum est Dei Omni∣potentiam in eo consistere, quod possit ea omnia efficere quae à nobis concipi possunt: Deus enim non potest efficere ut exsistat aliquis Homo qui sit irrationalis, quia hoc in seipso contradictio∣nem includit; neque potest Deus mentiri aut fallere, quia hoc ejus Naturae repugnat. In sum∣ma, dicimus Deum ea omnia posse facere quae si non facere posset Impotens esset non autem Im∣potens est, quamvis non possit efficere hominem irrationalem, quamvis item non possit mentiri: imo si haec posset praestare Impotens esset, quia posset aliquid quo Naturae suae Majestas laedere∣tur.

Potentia Creaturae activa dividitur ab Aristot. in rationalem & irrationalem. De qua divisione lo∣quens * Aristot. ait Potentiam rationalem, ut Volun∣tatem verbi causa, esse indifferentem & liberam ad Page  81 opposita; Voluntas enim indifferens est ad eli∣genda vel repudianda omnia sua particularia ob∣jecta, praeter Finem ultimum, scil. Felicitatem, & ea quae cum Felicitate necessario conjuncta sunt: Potentia vero irrationalis, ut combustiva potentia quae est in igne, ex Aristot. est determi∣nata ad unum tantum, scil. ad combustionem: si enim opponatur combustibile, ignis non est in∣differens ad comburendum & non comburen∣dum, sed necessario comburit, neque potest acti∣onem suam suspendere, i. e. non comburere.

Potentia passiva dividitur primo in eam quae est*indifferens ad esse & non esse, quae à Philosophis 〈 in non-Latin alphabet 〉, i. e. potentia contradictionis, di∣citur; talem Patentiam habent res contingentes ad esse vel non esse simpliciter, talem habere materia rerum Sublunarium ad esse corpus inanimatum vel animatum, talem item potentiam habet lignum ad esse statuam vel cathedram: & in eam quae est ad unam tantum contradictionis partem; qualem poten∣tiam habent res aeternae ad esse, qualem item habet materia Coeli respectu suae formae, nam ita determinata est ad unam formam, ut non possin recipere formam alterius generis.

Dividitur etiam Potentia passiva in Physicam,* & Metaphysicam. Physica est potentia Materiae ad recipiendas formas tum substantiales tum acci∣dentales: Potentia Metaphysica est Potentia cujus∣vis Substantiae ad recipienda accidentia, sive il∣lud sit materialis sive immaterialis. Dividitur etiam Potentia passiva in Substantialem, quae est Principium recipiendi Formam substantialem, & Accidentalem, quae est Principium recipiendi For∣mam accidentalem.

Quod ad Actum attinet, dividitur à Philoso∣phis in Actum primum & secundum: Primus est rei esse; Actus secundus est rei operari. Duplex autem Page  82 est Actus primus, scilicet absolute primus, & secun∣dum quid. Absolute primus est esse Essentiae, & commode dici potest Actus quidditativus; Actus secundum quid primus est esse Exsistentiae, id est, esse acceptum pro exsistere, & dicitur Actus entitati∣vus: est autem ille Actus Entitativus vel rei com∣pletae & totalis, vel rei incompletae & partialis. Actus entitativus completus in rebus materialibus dici potest actus formalis, quia competit rebus materialibus ratione formae perficientis mate∣riam & eam determinantis ad certam speciem corporis Naturalis; Actus incompletus, qualis est exsistentiae Materiae primae per se consideratae, non habet aliud nomen praeter generale nomen Actus entitativi.

Actus absolute primus, id est, actus acceptus pro * rei Essentia, dividitur in Actum purum & impu∣rum. Impurus est qui includit in se Potentiam Phy∣sicam, id est, Materiam substantialem: talis est Essentia omnis rei corporeae, constat enim ex Materia & Forma. Actus purus est qui nullam in se includit Potentiam Physicam; estque duplex, scilicet absolute, & secundum quid purus. Absolute*purus est simplicissima Dei Essentia, quae ex nul∣lo Actu aut Potentia constat. Secundum quid & comparative purus est Essentia angelica; ea enim etsi non constet ex Materia Physica; atque adeo ex Potentia Physica, constat tamen ex Potentia Metaphysica & Actu, componitur enim ex Na∣tura generica quae potentiale quid est, & diffe∣rentia specifica quae eam actuat & determinat.

Dividitur item Actus in perfectum & imperfe∣ctum.*Perfectus est qui ad ulteriorem Actum non dirigitur: imperfectus est qui ad perfectiorem A∣ctum dirigitur. Sic motus, verbi causa, est Actus imperfectus, quia est via quaedam ad persectiorem actum, scilicet ad formammotu acquisitam; ip sa Page  83 vero illa forma, quoniam non est via ad perfe∣ctiorem Actum, Actus perfectus dicitur. (Dividi∣tur * item Actus pro Forma acceptus in Actum actuantem, & per se subsistentem. Actus actuans, vel (ut alii loquuntur) Forma informans, est ea forma quae a natura ordinata est ad perficiendam & actuandam materiam: tales sunt omnes formae rerum naturalium. Actus per se subsistens est ea Forma quae ad nullam potentiam actuandam ordinata est; quales sunt omnes Substantiae à materia separatae, scilicet. Deus & Angeli, quae in nulla materia Physica exsistunt nec exsistere de∣bent. Hinc patet, etsi omnis Potentia ordinetur ad Actum, eumque respiciat, non tamen contra omnem Actum respicere Potentiam aliquam; ut videre est in his actibus per se subsistentibus, qui Actus dicuntur non ratione alicujus potentiae quam perficiunt, sed ratione perfectionis suae.)

In tertia parte hujus Sectionis determinan∣dum * nobis est illud Problema, An omnis Potentia pertineat ad Praedicamentum Qualitatis. Resp. ne∣gative, in ea enim Potentia quae Qualitatis spe∣cies est hae conditiones requiruntur. Primo, po∣tentia ea quae. Qualitatis species est debet esse Ens Praedicamentale, id est, quid reale positivum & finitum: excluduntur ergo Potentia Mathemati∣ca & Logica, quae inveniuntur in iis Entibus quae realiter non exsistunt, at{que} adeo realia Entia non sunt; excluditur & Potentia Dei ob infinitudinem suam. Secundo, non debet esse quid acquisitum, sed quid naturale: unde excludimus Habitus ab ea Potentia quae est secunda species Qualitatis; etsi enim sint Potentiae facile agendi, non tamen naturales sunt sed acquisitae; secunda autem spe∣cies Qualitatis est Potentia naturalis. Tertio de∣bet esse Principium proximū vel Actionis vel Pas∣sionis: unde excludimus eam potentiam quae, ut Page  84 nonnulli volunt, est ipsa essentia materiae pri∣mae, atque adeo Substantia; Substantia autem, etsi sit principium radicale & primum alicujus operationis, non tamen est proximum; nam proximum Principium est Virtus quaedam agen∣di aut patiendi, quae Qualitas est secundae spe∣ciei. Quarto, requirimus ut ea Potentia sit na∣tura sua ordinata, ut sit Principium alicujus ope∣rationis: unde à secunda specie Qualitatis, scili∣cet Potentia naturali, excludimus Qualitates tertiae speciei, quae, etsi sint Principia proxima operationum (calor verbi causa, & frigus sunt Principia proxima calefactionis & frigefactio∣nis) non tamen posita est earum natura in respe∣ctu ejusmodi operationis; neque sunt datae hae Qualitates à Natura praecipue propter operatio∣nem, sed propter conservationem ipsorum Ele∣mentorum. In summa, requiritur in ea Potentia quae pertinet ad secundam speciem Qualitatis, ut sit quid reale, finitum, non acquisitum, sed naturale; ut etiam Principium proximum ope∣rationis, & ut natura sua sit ad eam ordinatum.

Disputatio de Actu & Potentia.

In qua ea discutiuntur quae in Theologia usum habent.

QUoniam institutum nostrum est accomodare * Metaphys. Theologiae, in quarta hac Parte statuimus ea discutere de Actu & Potentia quae in Theologia usum habent. Primo ergo quae∣remus, An ulla Potentia in Deum, qui Actus purus est, cadere possit; secundo, Quo sensu Deus dicatur Actus purus; tertio, quomodo in∣telligenda sit ea divisio Potentiae Divinae in Abso∣lutam & Ordinatum; quarto, quomodo intelligen∣da sit ea distinctio Potentiae creatae, quae à Theolo∣gis Page  85 Scholasticis afferri solet, in Naturalem & Obe∣dientialem; quinto, nonnulla proponemus de Divisione Pontentiarum in liberas & non-liberas, ubi docebimus in quo consistat Libertas Volunta∣tis, consideratae prout opponitur Potentiis non∣liberis.

Primum quod attinet, asserimus Deo compe∣tere *Potentiam, non passivam aut objectivam, sed activam, eamque esse ipsam Dei essentiam. Sed objiciet aliquis, Omnis Potentia ordinatur ad actum ut ad suam perfectionem; ergo omnis Potentia imperfecta est, atque adeo nulla Po∣tentia in Deum cadere potest, in eo enim nihil imperfectum est. Resp. Antecedens quidem esse verum de Potentia passiva, ea enim imperfectior videtur suo actu ad quem ordinatur; perfectior item videtur cum actu habet formam, id est, cum recipit actum sibi debitum, quam cum cum actum non recipit: ut si loquamur de potentia activa, nos asserimus cum Suario, nulla ratione probari posse potentiam activam in genere perfici cum operatur; nam hoc non potest demonstrari de potentia activa creaturae, & quamvis posset demonstrari de potentia activa creaturae, non ta∣men sequetur rem ita se habere in potentia Creatoris. Ratio enim imparitatis est evidens: scilicet Potentia Creatoris ex se infinitae perfe∣ctionis est, atque adeo ullo modo perfici ei re∣pugnat; deinde Potentia activa Creatoris est re eadem cum ejus actione, si modo actio imma∣nens sit, atque adeo non potest esse imperfectior sua actione. In summa, ipsa Dei essentia est & *potentia activa, & est actus, diversa ratione; est potentia quatenus agere potest, est actus quatenus actu operatur agendo.

Secundum quod attinet, tribus modis possu∣mus intelligere Deum esse purum actum. Primo Page  86 enim dici potest purus Actus, quia non constitui∣tur * ex potentia & actu, id est, ex aliquo principio potentiali vel imperfecto, & principio actuali al∣terum Principium perficiente; neque enim con∣stituitur ex materia & forma, neque ex genere & differentia, neque ex exsistentia & essentia, neque ex natura & subsistentia, neque ex sub∣jecto & accidente, quae omnia declarabuntur à nobis in Doctrina de Ente creato: in omnibus autem his constitutionibus alterum Principium constitutivum est potentiale quid, alterum a∣ctuale. Secundo, Deus gloriosus dici potest pu∣rus*actus non solum quod non componatur ex actu & potentia, verum etiam quod nullam ha∣beat annexam vel adjunctam potentiam: hoc au∣tem intelligendum est de potentia ea quae imper∣fectionem arguit, qualis est potentia passiva vel receptiva, qualis item est potentia objectiva. De∣nique, Deus gloriosus dicitur Actus purus, non * solum quod simplex sit, aut expers illius poten∣tiae quae imperfectionem arguit, sed quod sit ta∣lis actus qui cum nulla potentia finiri potest ad constituendum tertium; & hoc maxime decla∣rat Dei actualitatem & perfectionem: multi enim sunt alii Actus qui ex potentia & actu non constant, ut Actus exsistentiae, verbi causa, & sub∣sistentiae; verum hi omnes actus ita se habent ut possint uniri cum potentia ad constituendum ter∣tium; sed Deus gloriosus est Actus ita perfectus, ut constituere non possit aliquod à se diversum, * id est, ingredi compositionem alterius rei.

Tertium quod attinet, dividitur Potentia activa Dei a Theologis Scholasticis in absolutam & or∣dinatam. Ordinata est ipsa Dei virtus agendi (se∣cundum sententiam Divi Thomae) quatenus de∣terminata est ad aliquid agendum per Decretum Divinae voluntatis, quae nihil nisi ordinate, Page  87 id est, sapienter & juste, agere potest. Potentia ab∣soluta est eadem Dei virtus agendi, quatenus con∣sideratur secundum se, id est, quatenus non est determinata ad agendum per Decretum aliquod voluntatis Divinae. Secundum hanc expositio∣nem ea omnia dicuntur fieri per potentiam Dei ordinatam, quaecun que Deus decrevit efficere; ea vero per potentiam absolutam, quae Deus potest sine aliqua repugnantia facere, nunquam ta∣men facere decrevit: verbi causa per potentiam Dei absolutam coeli motus potest durare in aeter∣num; quod tamen non fiet, quia Deus hoc non decrevit, ut patet ex Verbo ejus.

Hanc expositionem Thomae non immerito * rejicit Fonseca, idque quia secundum eam nihil unquam fiet per potentiam Dei absolutum, sed tantum fieri potest; cum tamen Theologi Scho∣lastici multa dicant facta esse per potentiam Dei absolutam. Ipse ergo Fonseca asserit, potentiam Dei ordinatum esse activam Dei virtutem, qua∣tenus accommodata est & quatenus debita ex∣sequendae communi legi à Deo institutae, sive illa à Deo instituta sit tanquam ab Authore Na∣turae, sive tanquam ab Authore Gratiae: hoc pa∣cto dicimus omnia quae à Deo fiunt per causas naturales, (sive ordinarie fiant, ut perfectae proles Animantium, verbi causa, sive extraordinarie, ut imperfecti & monstrosi partus, dummodo fiant juxta communem ordinem in rebus institutum, qui admittit & postulat ut aliae causae aliquan∣do alias impediant, atque adeo ut Monstra fiant) haec, inquam, omnia dicimus fieri per potentiam Dei ordinatam, quia ejus Potentia est quasi debita exsecutioni communis illius ordi∣nis seu legis, quam ipse in causis naturalibus constituit: eadem quoque potentia dicimus fie∣ri in nobis quaecunque à Deo fiunt per com∣munes Page  88 Inspirationes supernaturales, & Habitus divinitus infusos, quia scilicet his communibus auxiliis concurrit Deus ad exsecutionem illius legis quam ad aeternam hominum salutem insti∣tuit. Potentia vero absoluta, prout opponitur or∣dinatae,* est eadem activa Dei virtus, quatenus soluta est omni lege, seu, quod idem est, quate∣nus nulli communi ordini Divino in rebus insti∣tuto alligata vel addicta est. Per hanc potentiam dicimus ea omnia fieri à Deo in rebus naturali∣bus quae supra omnem vim naturalium causa∣rum fiunt: verbi causa, per hanc potentiam Di∣vinam facta sunt omnia Miracula quae enarran∣tur in Historia Sacra; per hanc dicimus totum Elementum Terrae posse tolli è centro usque ad superficiem Lunae. (In summa, quaecunque à Deo fiunt per naturales causas & secundum com∣munem Naturae ordinem, quaecunque item fiunt per supernaturales causas in hominibus secun∣dum communem Gratiae ordinem, ea omnia di∣cuntur fieri per potentiam ordinatam; quaecum∣que vero aliter fiunt aut fieri possunt, ea dicun∣tur fieri per potentiam Dei absolutam.)

Quartum quod attinet, dividitur Potentia Crea∣turae* à Theologis Scholasticis in Naturalem & Obe∣dientialem. Naturalis est, quae viribus Naturae il∣lius rei cujus est potentia cum generali Dei Con∣cursu potest perduci in actum, ut potentia cale∣faciendi, &c. Potentia obedientialis nihil aliud est quam potentia qua quaeque res creata potest Deo obedire, & per specialem ejus concursum perduci in actum qui naturales ejus vires exce∣dit: talis potentia est in ligno aut luto ut fiat Homo; talis potentia est in homine non renato ad Fidem, Spem, Charitatem; nam hae res ad nutum Creatoris possunt in eos actus perduci qui naturales eorum vites superant.

Page  89 Quintum quod attinet, dividitur Potentia acti∣va,* ut supra monebamus (scilicet Assert. o.) in liberam & non-liberam, vel, ut Aristotelis loqui∣tur, in eam quae determinata est ad unum, & in eam quae indifferens est ad multum: verbi causa, potentia comburendi quae est in igne non est in∣differens ad comburere & non-comburere, sed si omnia adsint quae ad combustionem requirun∣tur, necessario comburit; similiter brutum ali∣quod Animal, si respiciamus ejus appetitum sen∣sitivum, non est indifferens ad appetendum & non-appetendum, sed si omnia adsint quae ad ejus appetitionem requiruntur, non potest non appetere: contra vero, Voluntas Hominis indif∣ferens est ad appetendum & non appetendum, & quamvis ea omnia adsint quae possunt ei praebe∣re occasionem appetendi, Voluntas tamen ho∣minis potest seipsam cohibere ne appetat. Prae∣terea * Philosophi dum describunt Potentia libe∣ram, dicunt eam esse Potentiam liberam, quae in∣differenter se habet ad utramque contradictionis par∣tem, quaeque potest actionem suspendere, quamvis omnia adsint quae ad agendum requiruntur. Poten∣tiam* vero naturalem, seu non liberam, dicunt esse eam, quae non potest actionem suam supendere cum ea omnia adsunt quae ad agendum requiruntur.

(Ut Libertas voluntatis melius innotescat, pro∣ponemus nonnulla Fundamenta, quorum cogni∣tio valde conducit ad intelligendam Dictinctio∣nem potentiarum liberarum à non-liberis. Primo ergo tenendum est, Voluntatem tribus modis considerari posse: primo enim referri potest ad Objectum adaequatum, Bonum scilicet, & ejus oppositum; secundo, referri potest ad Objectum suum principale, scilicet Felicitatem, & ad illius * Objecti oppositum; tertio, potest referri ad alia Objecta particularia.

Page  90 Secundo tenendum est, Philosophos distin∣guere libertatem voluntatis, in libertatem contra∣rietatis* & contradictionis: verum nos, majoris per∣spicuitatis gratia, dicimus hanc distinctionem Libertatis posse duobus modis applicari Volun∣tati, nimirum vel ratione objecti in quod ten∣dit voluntas, vel ratione actionis qua voluntas ad illud objectum tendit. Libertas ergo vel in∣differentia respectu objecti duplex esse potest, con∣trarietatis scilicet & contradictionis. Indifferentia *contrarietatis ratione objecti est qua voluntas in∣differenter se habet ad aliquod objectum & il∣lius objecti oppositum contrarium; quo modo dicimus voluntatem esse liberam ad eligendum sanitatis causa potum frigidum vel calidum. In∣differentia contradictionis respectu objecti est, * qua voluntas indifferenter se habet ad eligen∣dum objectum aliquod & ejus oppositum con∣tradictiorium: talem indifferentiam habet vo∣luntas ad eligendam ambulationem vel non am∣bulationem.

Libertas vel indifferentia ratione actionis vel ap∣petitionis qua voluntas aliquid appetit duplex et∣iam * est, contrarietatis & contradictionis. Libertas contrarietatis ratione actionis est, qua voluntas indifferens est ad contrarias actiones circa idem aliquod particulare objectum, scilicet ad electio∣nem & repudiationem: sic dicimus voluntatem hominis esse liberam ad eligenda vel rejicienda particularia bona, si modo sint naturalia aut moralia; nam ad supernaturalia non habet li∣bertatem ante adventum Gratiae. Libertas con∣tradictonis ratione actionis est, qua voluntas libe∣ra est non ad contrarias actiones, sed ad agendum & non agendum, id est, ad actionem appetendi & illius actionis suspensionem vel cohibitio∣nem: sic enim dicunt Philosophi, voluntatem Page  91 hominis non posse rejicere aut aversari felicita∣tem, posse tamen ad certum tempus actionem appetendi cohibere, atque adeo posse tempore * aliquo illud appetere vel non appetere.

Tertio tenendum est, Philosophos distin∣guere Libertatem in libertatem specificationis & exercitii. Libertas specificationis est, qua voluntas libera est & indifferens ad diversas specie actio∣nes circa idem objectum, & haec revera est ipsa libertas contrarietatis quae cernitur in actione vo∣luntatis. Libertas exercitii est qua voluntas indif∣ferens * est ad exercendam vel non exercendam actionem appetendi circa aliquod objectum, adeo ut haec libertas revera sit idem quod liber∣tas contradictionis quae cernitur in actione volun∣tatis.

Positis his fundamentis, asserimus primo, Vo∣luntatem,* si referatur ad bonum in genere & ejus oppositum, non habere indifferentiam contrarie∣tatis ratione objecti. Et ratio est, quia si voluntas referatur ad bonum in genere, non indifferenter se habet ad bonum in genere, & ejus opposi∣tum, malum scilicet neque enim Voluntas potest appetere malum qua malum est, neque aversa∣tur bonum qua bonum est; sed si quid appetit voluntas, necessario appetit sub specie boni, at∣que adeo est determinata ad bonum tantum ap∣petendum. Secundo asserimus, Voluntatem, cum * refertur ad bonum in genere, non habere indiffe∣rentiam contradictionis ratione objecti; neque enim est Voluntas indifferens ad appetendum bonum vel non-bonum, nam non-bonum est oppositum contradictorium boni. Ratio asser∣tionis est, quia voluntas si quid appetit, appetit sub specie boni, non vero potest quid appetere quod non bonum videtur, atque adeo est deter∣minatum ad bonum tantum,

Page  92 Asserimus tertio, Voluntatem in hac conside∣ratione, id est, prout refertur ad bonum in ge∣nere, *non habere indifferentiam aut libertatem contrarietatis ratione actionis qua tendit in bo∣num; indifferentia vero vel libertas contrarietatis ratione actionis est indifferentia ad appetendum vel aversandum, hae enim sunt contrariae actio∣nes voluntatis; voluntas autem non est indiffe∣rens ad appetendum vel aversandum bonum qua bonum est, sed si aliquam operationem habeat circa bonum, necessario id appetit.

Asserimus quarto, Voluntatem in hac conside∣ratione *habere libertatem contradictionis ratione actionis suae: si enim referatur voluntas ad bonum in genere, etsi non sit indifferens ad appetendum aut rejiciendum bonum qua bonum est, est ta∣men indifferens ad eliciendum actum appetitio∣nis circa bonum, vel ad illum actum cohiben∣dum, id est, ad illum actum non eliciendum pro certo tempore. Cum enim voluntas habeat do∣minium suae actionis, potest actionem suam eli∣cere, vel suspendere & cohibere, pro arbitrio suo: hinc patet, etsi voluntas respectu boni in genere non sit indifferens ad appetitionem & illius ap∣petitionis contrarium, scilicet rejectionem, esse tamen indifferentem ad appetitionem & illius appetitionis oppositum contradictorium, scilicet non appetitionem, quae fit cohibendo actum vo∣luntatis ad certum tempus, hoc autem esse in nostra potestate experientia constat.

Asserimus quinto, Voluntatem in secunda con∣sideratione, id est, cum refertur ad objectum * suum principale, scilicet. Summum Bonum, non habere indifferentiam seu libertatem contrarieta∣tis ratione objecti: asserimus item, eam non habere indifferentiam contradictionis ratione objecti: idque quia non indifferenter se habet ad appe∣tendum Page  93〈 in non-Latin alphabet 〉esse felicem, & ejus oppositum sive contrarium, scilicet 〈 in non-Latin alphabet 〉esse miserum, sive contra∣dictorium, 〈 in non-Latin alphabet 〉esse non felicem; si enim alterum horum voluntati proponeretur eligendum, eli∣geret 〈 in non-Latin alphabet 〉esse felicem, non vero ejus oppositum. Praeterea asserimus voluntatem in hac considera∣tione non habere libertatem seu indifferentiam contrarietatis ratione actionis suae, quia non est libera ad appetendum vel aversandum bonum; habere tamen libertatem contradictionis, quia potest actionem appetendi felicitatem elicere vel non elicere ad certum tempus, pro arbitrio suo.

Sexto asserimus, Voluntatem in tertia conside∣ratione, * id est, cum refertur ad aliquod bonum particulare, quod neque est Summum Bonum, neque cum eo necessario conjunctum, asseri∣mus, inquam, Voluntatem sic acceptam habere in∣differentiam tum contrarietatis tum contradi∣ctionis ratione objecti: asserimus item habere in∣differentiam contrarietatis & contradictionis ratione actionis suae circa objectum. Verbi causa, si voluntas nostra consideretur prout respicit hoc bonum particulare, potum calidum, hoc re∣spectu habet indiffentiam contrarietatis respectu objecti, nam indifferens est ad appetendum po∣tum calidum vel potum frigidum; habet item indifferentiam contradictionis respectu objecti, ut patet: item habet indifferentiam contrarieta∣tis ratione actionis circa illud objectum, potest enim potum calidum vel appetere vel aversari; & habet indifferentiam contradictionis ratione actionis circa illud objectum, potest enim appe∣tere vel non appetere, seu cohibere & suspendere actum appetendi. *

Ex hac doctrina duo colligimus Corollaria. Prius est, Voluntatem habere maximam libertatem Page  94 & indifferentiam in hac tertia consideratione, ut evidens est. Posterius est, Voluntatem in omni consideratione habere quan dam libertatem & indif∣ferentiam, quae in eas potentias quae non agunt libere, id est, ex 〈 in non-Latin alphabet 〉, cadere nequit: nimi∣rum, Voluntas in omni consideratione, quamvis omnia adsint quae illi occasionem appetendi praebere possunt, potest actum suum suspendere & cohibere ad certum tempus; hoc autem cadere non potest in potentias non liberas, id{que} quia poten∣tiae non liberae, cum omnia adsunt quae ad agen∣dum requiruntur, necessario operantur: ignis, verbi causa, necessario urit approximatum com∣bustibile, & bestia famelica necessario appetit alimentum; homo vero quamvis amelicus sit, ratione dominii quod voluntas habet in suas actiones, non solum potest ad certum tempus suspendere actum appetendi, verum etiam potest appetere perpetuam carentiam cibi, ut patet ex iis qui abstinendo à cibo sibi attule∣runt.

Si quis quaerat, An sit de ratione liberae volun∣tatis posse appetere vel Bonum verum vel Bonum*apparens; Resp. Negative: Deus enim habet li∣berrimam voluntatem, ne tamen unquam potest appetere Bonum apparens. Interim si loquamur de Voluntate creata, id est, Angelica & Humana, asserimus eam, nisi corroboretur adventitia gra∣tia, eo ipso quod creata voluntas sit, posse defi∣cere à vero Bono, & appetere Bonum apparens, Dixi, nisi corroboretur Gratia; quia Angeli bea∣ti, & Animae glorificatae, ratione infusae Gratiae non possunt appetere Bonum apparens. Quod ergo à nonnullis objicitur, Deum non habere li∣berum Arbitrium, quia non est indifferens ad bonum vel malum eligendum, valde ridiculum est. Si enim loquamur de malo qua malum est, Page  95 nulla voluntas potest esse indifferens ad bonum vel malum; si vero loquamur de malo prout latet sub specie boni, voluntas creata in sua na∣tura considerata potest vel Bonum verum vel Bonum apparens appetere: interim ejus Liber∣tas in hoc non consistit, sed adaequata Libertas Vluntatis consistit in Libertate exercitii actio∣nis; peculiaris vero Libertas quam habet ratio∣ne objectorum particulárium, praeter indiffe∣rentiam contradictionis vel exercitii, includit etiam indifferentiam specificationis, id est, ad diversas actiones specie, circa aliquod particu∣lare objectum.

Ex iis quae à nobis dicta sunt de Libertate Vo∣luntatis, * facile est intelligere trimembrem illam Divisionem Appetitus quam adfert Fonseca in Metaphysica sua; dicit enim alium Appetitum esse omnino liberum, alium omnino necessarium, alium partim liberum partim necessarium. Appe∣titus omnino liber nihil aliud est quam Voluntas hominis relata ad objecta sua particularia; nam eorum respectu Voluntas nostra est libera & quoad specificationem & quoad exercitium actionis; vel, ut alii loquuntur, nostra Volun∣tas est libera eorum respectu, & libertate contra∣rietatis & contradictionis. Appetitus omnino ne∣cessarius* est, qui neque quoad exercitium liber est: talis est appetitus sensitivus Bruti, qui ita ne∣cessitatur ab objecto & dispositione potentiae, ut permanente eadem notitia objecti, & eadem dispositione potentiae appetitivae, non solum non possit illud quod appetit aversari, verum etiam non possit actum appetendi ad minimum tempus suspendere; tales etiam sunt omnes ap∣petitus * innati rerum inanimatarum, ut pa∣tet. Appetitus partim liber partim necessarius est, qui non est indifferens ad speciem actionis, Page  96 indifferens tamen est ad exercitium ejusdem, Et hic Appetitus nihil aliud est quam Voluntas in duabus primis considerationibus: si enim vo∣luntas referatur aut ad Bonum in genere, aut ad Summum Bonum, non est indifferens ad appe∣tendum & rejiciendum, atque adeo non est liber quoad speciem actionis; est tamen indifferens ad eliciendum actum appetendi vel illum cohi∣bendum ad certum tempus, atque adeo est liber quoad exercitium actionis. Multa alia dici pos∣sent de Libertate Voluntatis, scilicet, Utrum Li∣bertas Arbitrii magis insit Intellectui an Volun∣tati; item, Ad hoc ut Voluntas sit libera, u∣trum sufficiat eam esse immunem à coactione, an vero etiam requiratur immunitas à necessita∣te: verum de his loquemur in Tractatu de Ne∣cessario & Contingente.