Page 103
MEDICINAE PRACTICAE. Liber Tertius. (Book 3)
De Affectibus à Litera, C. incipientibus. (Book 3)
Sectio prima. De Cachexia.
CAchexia, quae malus est atque vitiosus corporis habitus, & via quasi ad hydropem, est par∣tium carnosarum, subcutanea∣rumque universi corporis mollior laxi∣orque constitutio, & quasi inflatio· cum foedo totius cutis colore, vel pal∣lido, vel livido, vel plumbeo. Con∣trahi solet hoc malum ex alimentis impuris, pravis, & corruptis. Si autem haec vitio non sunt, ventriculi aut viscerum, vel imbecillitas vel im∣puritas accusanda. Imbecillitas di∣minutam concoctionem cruditatem{que} parit, quae in habitum corporis utili∣oris vice alimenti delata, quanquam apponi & quadantenus partibus ag∣glutinari potest, tamen iis perfectè non assimilatur· hinc vitiosa, non au∣tem vera & legittima fit nutritio. Im∣puritas viscerum, vitiosum▪ corrup∣tumque sanguinem profert, qui de∣mum in singulas partes evectus, pro dissipata corporis substantia inutiliter reponitur, indebitam sic efficiens nu∣tritionem. Causae externae sunt cibi mali succi, crebra helluatio, lucubra∣tiones nimiae, nocturnae vigiliae, sup∣pressae evacuationes mensium & hae∣morrhoidum, nimia sanguinis, per vul∣nera, menses, hemorrhoides, nares, vel alterius materiae, ut in diarroeha, & dysenteria longa, evacuatio. Carceres & loca subterranea, si quis diu in iis vivere cogatur· veneni haustus & ve∣nenati animantis morsus. Ad hunc morbum inducendum faciunt etiam febres diuturnae, hepatis & Lienis ob∣structiones pertinaces, tumores duri & scirrhosi. Corripiuntur maximè hoc malo senes, ob imbecillitatem caloris nativi· & mulieres ob retentionem mensium; sicut & pueri ob ingluvi∣em, ac voracitatem. Cachexia etiam aliquando originem habet ex renum ulcere in calculosis, quando purulenta materia propter ureterum obstructio∣nem, in renes regurgitans, & sangui∣nem inficiens, totum corporis habitum inquinat.