Page 246
MEDICINAE PRACTICAE. Liber Quartus.
De Affectibus à Litera, D. incipientibus.
Sectio prima. De Dentium affectibus.
DEntes variè affici solent, mo∣do enim exerti aut longiores prominent, modo atterun∣tur, aut mandendo, aut ex∣ternarum causarum vi. Stupeseunt a∣liquando frigidioris & acidi humoris influxu, & acerborum crudorumque fructuum esu. Nigrescunt etiam & foedo lentore obducuntur, detergendi incuria, frequenti dulcium esu, masti∣catione fructuum nigrorum, humo∣rum vitio sursum expirantium propter viscerum impuritatem, & hydrargyri illitu in lue venerea. Hinc est quod foeminae faciem pingentes fucis ex mercurio plerumque dentes malè co∣loratos habeant. Vacillant quandoque mobilesque fiunt externa vi concussi, & quum eorum radi•• multo humore madet laxiorque fit alveolus; defectu etiam alimenti, ut in senibus, & in∣unctione hydrargyri; & à succis pra∣vis gingivas erodentibus. Dolore pa∣riter conflictantur acerrimo, qui grae∣cè dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quae nihil ali∣ud est quam tristis dentium sensus ab ipsorum continui per humores soluti∣one proveniens.
Causa est humor frigidus vel cali∣dus, serosus, salsus, & acris, qui vel in maxillae membranam, vel in denti∣um nervum, vel etiam in corpus de∣cumbit. fluxionis hujus materiae prin∣cipium plerum{que} est è capite, aliquan∣do etiam ab inferioribus partibus pro∣cedit. Si humor in dentibus putrescat, vermes inde generari solent, qui dolo∣ris dentium etiam causa sunt. Corro∣duntur pariter dentes & cariem pati∣untur ab acribus humoribus ad ipsos defluentibus, Ita ut frangantur, & fru∣stulatim excidant.