Subsectio tertia. Pro Catarrho.
NE materia quae in thoracem prae∣ceps delabitur, spiritum interclu∣dendo suffocet, fluxio quamprimū in∣hibenda, medicamentis partim revel∣lentibus, partim sistentibus. quae revellunt & allò deflectunt sunt Cly∣steres acriores, extremorum frictiones, ligaturae, cucurbitulae, cruribus, coxis, & natibus affixae, vesicantia duo, u∣num in interna dextri cruris paulò subtus genu parte, alterum in brachio sinistro. Sed prae caeteris ad praecipi∣tem fluxionem firmandam, vesicantia aut Sinapismos commissurae coronali sine mora applicarem. Inter ea quae fluxionem sistunt incrassando & torpi∣dam reddendo, primum locum te∣nent hae rotulae.
℞. Diatragac. frigid. ℥ij. boli ar∣men. imparati▪ ʒj. terrae sigillat. ℈j. Syr. de papav. q.s.F. massa. ex qua formentur parvae rotulae ore detinen∣dae. Io. Zecchius. consult. 26.
Spiritus Sulphuris & vitrioli ad guttas iij. vel iiii. exhibitus manè & serò cum liquore idoneo contra omnes fluxiones magnas vi••es habet, praeser∣tim verò eas quae à calida viscerum in∣temperie ducunt originem. Potest e∣tiam in minori dosi potui permisceri, quia cum eo venas omnes pervadit, & motum humorum cohibet.
Benedictus Faventinus sequentibus pilulis usus est in Catarrho salso, foeli∣cissimo cum successu.
℞. succi liquirit. ʒij. aloes lot. ʒj. pil. de Cynogloss. ʒss. Cum Syr. viol. F. Massa pilularum de qua capiat ℈j. hora somni. Lazarus Riverius. Prax. lib. 1. cap. 15.
In omnibus catarrhis & defluxioni∣bus tum prohibendis, tum etiam ca∣put ab iisdem praeservandis, prodest aqua Serpilli, cum vino generoso albo destillata, quotidie sumpta ad coch∣lear unum, vel ij. pro ratione aegri. Catarrhum quemvis sistit Sacculus ex Succino & spiritu vini paratus, si Epi∣thematis instar, decenti ligatura sutu∣rae coronali imponatur. Hujus usus magni est momenti in catarrho suffo∣cativo. Item ex Chamaepit. pulveri∣sato,