Sectio 38. Pro Arsenici Veneno.
MUlierem quae illud sumpserat, statim ad vomitum coegi, & butyrum cum oleo communi una cum Cerevisia, quae ad manum erant, pro∣pinavi, mox oleum amygd. d. dedi in magna copia, & egregiè vo∣muit; quod oleum cum saepius cepis∣set, maximè contulit: Nam qua∣dam proprietate (ut in aliis experti sumus) Arsenici excoriationi resistit. Mox theriacam dedimus, & sic fuit curata: quod si non habuissent haec remedia successum, dedissem propri∣um antidotum, quod est ʒj. Crystalli veri, sublimissimè triti, cum oleo A∣mygd, d. dedi etiam pinguia jura. Petrus Forrestus. Obs, 23. lib. 21. De Intestinorum Affectibus.
Butyrum cum valde oleosum sit na∣tura, & emolliens, & largius potum resolvat ventrem, contra hoc vene∣num utiliter usurpatur. Sic puer qui arsenicum sumserat cum jure piscium, quia Butyrum copiosè ante ederat, ab omni malo liberatus est. Alii etiam pueri hoc veneno intoxicati, butyrum copiosè cum cerevisia sumentes, me∣lius quoque habuerunt. Sic & cani∣lus meus domesticus, cum Arsenicum in uvis passis pro gliribus occidendi•• repositum devorasset, maxima{que} angu∣••tia afficeretur, copiosè butyrum de∣vorandum dedimus, quo valde vo∣muit, & illicò restitutus est. In aliis etiam quamplurimis experti sumus in hoc casu, butyrum prae caeteris valere. Petrus Forrestus. Schol: obs. 8. lib. 30. De Venenis.
Sumptis venenis crodentibus, non est praesentius remedium lacte bovino, si bibatur in magna quantitate, ad exi∣gentiam sitis; quia saepe sequitur sitis