Sectio decima quinta. De Verrucis.
VErrucae sunt tubercula ex cute instar monticulorum pronata, absque dolore, subdura & scabra; à variis, quas obtinent, formis diver∣sas sortiuntur appellationes· aliae e∣nim sunt sessiles Graecè 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 di∣ctae, quae humiles sunt infra latae, & radices altè infixas habent; dolore e∣tiam affligunt. aliae rursus sunt pensi∣les 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Graecis appellatae, quae parte quidem summa latiores sunt, ima verò versus cutem, tenuio∣res, qua quasi pediculo innituntur. thy∣mia denique vocantur, quae colorem thymi repraesentant, ad cutem etiam sunt tenues, in summo autem latae durae, & asperae, pensilibus minores· oriuntur autem omnes vel à materia crassa melancholica & pituitosa, vel ex succo cuti & cuticulae alendae de∣stinato.
Subsectio prima. Pro Verrucis.
PAter meus cum juvenis manus verrucis repletas haberet, ei con∣sultum fuit à Spiringio Medico, ut omni die sale & aceto eas fricaret; quo remedio sanatus fuit, nostra ae∣tate quidam succo calendulae solo in∣uncto sanati sunt. Petrus Forestus obs. 10. lib. 4. obs. Chirurg.
Ad verrucas, myrmecias & acro∣chordonas tollendas saepè feliciter u∣sus sum succo tithymali. Praeterea ra∣phanum excavato, sale impleto, o∣perculo occluso in catino per noctem servato, salem in liquorem versum in∣venies: eo verrucas confricato, & panno in eodem liquore tincto su∣perligato, postea decident; est hoc secretum Alexii Pedemontani. Ad ver∣rucas etiam valet radix chelidoniae cum axungia trita & admota, eas e∣nim absumit & tollit, agrimonia quoque cum forti aceto emplastrata verrucas tollere dicitur. Idem. obs. 11, lib. 4. obs. Chir.
℞. Limac. rubr. q.u. ponantur in vase plumbeo asperso sale, & sic ma∣neant per quatuor dies, abjectis lima∣ciis, ter, quaterve in die cum liquo∣re illarum liniantur verrucae. Idem. schol. obs. 11. lib. 4.
Verrucas nobilis cujusdem puellae totas manus occupantes, sola sangui∣nis tauri jam mact••ti calidi illitione sublatas vidi. Idem etiam sanguinem cervinum quidam praestare referunt.