Sectio decima quarta. De Mesenterii abscessu.
IUvenis quidam alvi torminibus vexabatur: inque dies magis ma∣gisque dolor vim capiebat: tantum∣que aberat ut hujusmodi doloris ab∣ditae causae comprehendi possent, ut nunquam ullis praesidiis tolli, aut saltem levari hoc malum potuerit· omnia enim viscera sana videbantur, jecur, lien, & intestina omnia nullam doloris notam ostendebant· sed ille nihilominus, magis magisque indies, quam ut tolerari posset, urgente do∣lore ipso, tandem è vita discessit· quare mortui corpore inciso, ut sci∣licet tanti mali causas dignosceremus, & sanis omnibus, ut putabamus, in∣ventis visceribus, jubeo intestina a∣moveri· quae dum gladio discindit minister, in abscessum magnum in∣currit· quo praeciso, materia multa nigrior foetensque profluxit, encausto sutorio similis· ex quo manifestam ejus mortis causam deprehendimus· atra enim bilis eò confluens hujusmo∣di abscessum paulatim effecerat. An∣tonius Benevenius. cap. 33. lib. De ab∣ditis morborum & sanationum causis.
Vir quidam febre valida correptus cum vomitu, decimo quarto die transacto in alvi cruentam excretio∣nem▪ devenit, ita ut sanguinem niger∣rimum corruptum pessimè olentem ad quindecim librarum pondus ex∣cerneret, unde animi deliquio correp∣tus omnes eum proximè moriturum