Page 344
Subsectio octava. Pro Febre maligna.
ANcilla quaedam febre maligna laborare coepit, quae eam ad deliria & convulsiones deduxit: quia paupercula erat, & parcebat sumpti∣bus, paucis remediis curata est in se∣quentem modum. Quater secta fuit vena, cucurbitulae pluries admotae hu∣midae & siccae: pro potu utebatur decocto radicis acetosae, in quo dissol∣vebam bis in die salis prunellae, ʒj. spirit. sulphuris. gutt. xv. In juscu∣lis sumebat frequenter bezoard. mine∣ral. ℈j. die undecimo morbi exhibui spiritus fuliginis, ʒij. in aq. card. ben. & parum sudavit. die duodecimo exhibui ejusdem spiritus ʒiij. cum ea∣dem aqua & copiosè sudavit, eodem∣que die febris remissa est, deliria & motus convulsivi desierunt. & intra paucos dies postmodum convaluit. La∣zarus Riverius. obs. 36. cent. 3.
Virgo quaedam viginti annos nata, correpta & febre maligna, quae eo usque processit non obstantibus reme∣diis ordinariis, ut circa undecimum morbi diem in delirium & nervorum contractiones inciderit, quibus acce∣debant interdum Leipopsychiae. in gravi illo periculo praeter epithemata & pullos columbinos, aliaque robo∣rantia interna & externa, sequentia remedia praescripsi; quae in his affe∣ctibus maximae solent esse efficaciae. nempe vesicatoria quinque cervici, brachiis, & femoribus admovenda; julepos ex aq. card. bened. ℥iij. aq. theriac. Bauderon, ʒiij. bezoard. mi∣ner. ℈ij. camphorae, gr. vj. qui julepi per biduum usurpati fuere manè & serò. tum etiam praedictum bezoard. miner. exhibebatur in singulis jusculis ad ℈j. hisce remediis intra paucos dies, à gravi illo morbo liberata est. Laza∣rus Riverius. obs▪ 73. cent. 2.
Mulier quaedam triginta annorum sese mihi curandam obtulit. laborabat febre maligna à duobus diebus, cum dolore capitis, inquietudinibus ferè continuis, sitique intensa, maculis quibusdam lividis circa pectus & dor∣sum apparentibus. ter intra biduum sanguinem eduxi ad ℥viij. singulis vi∣cibus. cumque interna omnia remedia adversaretur, ad externa animum con∣tuli. quinto itaque morbi die cata∣plasma ex cochleis cum suis testis con∣tusis, stupisque superpositis utrique pedi circa plantas applicandum curavi. admotum est hoc remedium circa ho∣ram tertiam pomeridianam, inclinan∣te autem die, coepit aegra sentire do∣lorem quendam molestum & grav••m in utroque femore & tibia, qui ad mediam usque noctem duravit, ea saevitia, ut aegra de removendo cata∣plasmate perpetuò cogitaret. Media autem nocte sudor totum corpus inva∣sit, tanto foetore, ut illum sustinere vix posset, mutato indusio, amota sunt è pedibus cataplasmata tetrum a∣deo odorem exhalantia, ut astantes fermè inficeret. manè aegram ala••rem invenio, febre, aliisque symptomatis valde imminutis, & brevi post omnino convaluit. Io. Martinus. obs. 8.