neque ab ullis medicis curari posset, tandem mespilis commestis ex Ioannis Spirinchii Medici Lovaniensis consilio, sanitatem consecutus est: & medico trecentos aureos pro sola mespilorum praescriptione numeravit; quibus solis in pristinam sanitatem fu∣erat restitutus. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 22. De Diversis generibus Proflu∣viorum alvi.
Convenientissima sunt remedia quae parantur ex rhab. myrobal. & mastich. ex quibus hae pilulae confici possunt, quae in omni fluxu ventris juxta Ron∣delet. tutò dantur.
℞. Myrobal. citrin. chebul. an. ʒss. Mastich. ℈j. Spic. nardi gran. vj. cum Syr. rosat. F. Pilulae. Dosis pro prima vice ʒss. deinde ʒj. si opus fue∣rit reiteratione. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 22.
In pauperibus si fluxus non constrin∣geretur, post Universalia remedia, so∣leo commodè exhibere ʒj. sem. plan∣tag. exsiccati cum cerevisia vel ovo sorbili. idque post detersoria medica∣menta. Petrus Forestus. observ. 3. lib. 22.
Qualiscunque fuerit redundans hu∣mor clysteribus utendum. Ego se∣quentibus foelicissimè saepe usus sum.
℞. Decoct. hord. non decortic. ac torrefacti lb j. Sacch▪ rubr. ℥j. vitel∣lum unius ovi F. Clyster. Sal non imponendum, propter ejus mordaci∣tatem.
Hoc etiam praecedente corporis eva∣cuatione foeliciter usus sum.
℞. Decoct. hord. torrefact. ℥viij. succi plantag. ℥iiij. ol. rosac. omphac. an. ℥ij. vitellum ovi unius. Sach. rubr. ℥jss.M. frigidè potius quam tepidè aut calidè injiciantur. In fine etiam tali usus sum (quibus omnibus jam di∣ctis etiam praeceptor meus Benedictus Faventinus utebatur.)
℞. Lactis vaccin. lapidati vel Cha∣libeati lb j. succ. plantag. ℥iiij. Sacch. rub. ℥jss. vitell. ovor. numero ij.F. Clyster. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 22.
Medicus quidam Hibernus celeber∣rimus in Diarrhoea prae omnibus aliis quibuscunque sequens commendat re∣medium.
℞. Butyri insulsi. q.v. bulliat len∣to igne ad tertiae vel mediae partis con∣sumptionem subinde despumando. ex∣hibeatur de eo aegrotanti satis magna quantitas. Mitigat plurimùm acri∣moniam humorum, & ab eorundem corrosione intestina defendit. D. Ro∣bertus Boyle. lib. De Vtilitat•• Philoso∣phiae Experimentalis. Part. 2. Sect. 5. cap. 18.