Sectio secunda. De deglutione depravata.
CUidam sexagenario deglutitio a∣deo depravata fuit, ut liquida omnia, praesertim vinum non sine suffocationis metu deglutire posset, reliqua verò quamvis solidissima, facil∣limè ad ventriculum descendebant. Rarum hunc affectum praecessit catar∣rhus & paralysis sinistri lateris. Cum itaque liquida sorbere non posset, & solidis non satis nutriretur, tandem ad summam imbecillitatem, lapsum∣que virium pervenit. Ego ad ipsum vocatus, primo pilulis (quas facillimè deglutiebat) corpus leniter expurga∣vi; deinde omnia quae ad vires in∣staurandas requirebantur exhibui· & quia ut dictum est, liquida imprimis vinum sine suffocationis metu, sorbe∣re non potuit, juscula utcunque spissa praeparavi, additis vitellis ovorum: pro potu lac amygdalarum dedi. hinc factum ut liquida facilius quam antea sorberet. Verum enimvero non diu post meum abitum, catarrhus denuo maximo cum impetu ad▪ latus sini∣strum & laryngem delapsus est, & de novo paralysin istius lateris induxit, quapropter cum nihil liquidi degluti∣re posset, nec solidis satis reficeretur corpus; vires quinetiam propter lon∣gitudinem morbi (antea enim femo∣ris os sibi fregerat) prostratae essent, brevi naturae debitum persolvit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 34. cent. 5.