Page 283
Subsectio unica. Pro Dysuria.
A Crimonia urinae & vesicae imbe∣cillitas hujus affectus solet esse causa; aliquando tamen à plethora na∣scitur. Ubi acrimonia fatigat, utatur emulsione Sem. 4. frigid. & papav. albi ex sero lactis, vel decocto jujub. & liquirit.
Si sit ab imbecillitate, vino utatur tenuicum nuce myristica, vel folia ribes nigri illi immacerentur. Sumat myr∣rhae pulv. ℈ss. cum Syr. viol. id saepe agat. vel bibat lixivium factum ex ci∣neribus rosmarini ex vino albo factum. Io. Heurnius. Ad Aphor. 36. Sect. 6.
Phlebotomia hic, ad hepatis alia∣rumque partium intemperiem corri∣gendam, necessaria est. eaque pluries repetita, pro plethorae magnitudine, aut inflammationis periculo; ex bra∣chio dextro primùm ad evacuationem, & revulsionem: postmodum vero ex venis inferioribus ad derivationem à parte affecta. Purgatio etiam conve∣nit, sed ex lenientibus tantum & re∣frigerantibus composita, 〈…〉〈…〉 urinae maximè exasperaret. Ideo multi bolum ex cassia simplici non au∣dent transcendere. & illa certè reliquis praeferenda. magis tamen refrigerans efficietur, si pulpa tamarindorum eti∣am adjiciatur. vel dilutum Cassiae ex decocto lactucae, portulac. & summi∣tat. malvae paratum, ad plures dies, exhiberi poterit, ut acres humores in partes urinarias confluentes ad intesti∣na sensim deriventur. Vomitus blandis remediis concitatus praestantissimus est: revellit enim à parte affecta, & incommoda arcet, quae a purgantibus per inferiora induci consueverunt. Se∣mel igitur aut bis in septimana prori∣tandus. Clysteres frequenter injician∣tur in hunc modum.
℞. Rad. alth. ℥j. fol. malv. viol. lactuc. an. Mj. fl. nympheae & hord. mund. an. pj. coq. in colat. lb j. dissolv. cassiae rec. extract. ℥j. ovum integrum unum. ol. viol. ℥ij.F. Clyster. Muci∣lagines sem. alth. cydon. foenugraec. clysteribus utiliter admisceri possunt ad dolorem leniendum▪ verum ad con∣temperandum dolorem & ardorem, Clysteres ex lacte puro, vel cum prae∣dictis admixto▪ ita e••••ica••es esse con∣sueverunt, ut quosdam viderimus ae∣grotantes, qui in diuturnis doloribus ex hoc solo remedio, & semicupio ex decocto herbarum refrigerantium pa∣rato, levamen susceperint. Per os ex∣hibeatur quod sequitur.
℞. Aq. portul. lactuc. ros. & nym∣pheae. an. ℥j. Syr. viol. & nymph. an. ʒvj. Sal. prunell ʒj.M.F. julep. saepe iterandu••▪
〈◊〉〈◊〉 parentur in hunc modum.
℞. Rad. alth. ℥ss. sem. malv. Mj. liquirit. ℥ss. sem. cydon. ʒj.F. cum pullo jusculum. Conveniet etiam non parum serum lactis caprilli magno haustu exhibitum. imo & majori effi∣cacia, absente febre, lac integrum, prae∣sertim asininum, propinari poterit, quod non solum detergit, sed etiam dolorem mulcet, & humorum acrimo∣niam contemperat.