℞. Oliban. el. nuc. mosch. an. ʒj. mastich. liqurit. pulv. an. ℈ij.C.C. u∣sti praep. ʒj. coriandr. praep. ʒjss. con∣serv. ros. antiq. ʒvj. sacch. aq, ros. so∣lut. lb ss.℥ij.F. confectio in morsulis. Si dolor urgeat, placetur istis topi∣cis.
℞. Aq. salv. beton. verben. an. ℥jss. aceti, fl. caryoph. rosac. an. ℥ss. ol. succini, caryophyll. an. gt. iij. laudan. opiat. aceto scyllit. solut. gr. iiij. cam∣phorae solut. gr. ij.M.F. gargaris. vel sic fiat.
℞. Rad. alth. pyrethr. bistort. ire∣os, ras. ligni sanct. an. ℥ss. fol. hyssop. salv. verben. beton. an. Mss fl. anthos, sambuc. an. p.j.F. decoctio in colat. lb ss. dissolve aceti rosac. ʒvj. laudan. opiat. gr. v. ol. caryophyll. gutt. v.M.F. gargarism. atque his Deo bene∣dicente, immanis ac diutinus dolor remisit, placarique coepit. Io. Petrus Lotichius. observ. 4. cap. 4. lib. 2.
Ex unico alumine inveni solatium, quod ignita scutella fusum in pulve∣rem redegi, cumque nuce moschata & mellis, q.s. in mortario in linimenti formam permiscui; quo per vices partem dolentem inunxi non vano successu, sopiti enim dolores & nox quieta fuit. Thomas Bartholinus. hist. 54. cent. 5.
Vidi os brachii bufon is statim primo contactu odontalgiam tollere. Io. Hel∣neontius. tract. cui tit. Butler.
Quicunque excavatos dolentesque dentes digitis eximere sine omni mo∣lestia & cruciatu cupit, is dissolvat ʒij. gummi ammoniac. aut galbani cum sufficiente lacte esulae aut hyoscy∣ami, & coquat lento igne donec la•• absumatur· ex his gummatibus con∣formet globulos, & erosis foramini∣bus dentium imponat per noctem & sic sine dolore eximere dentes poterit. Franciscus Ioel. pract. lib. 2. sect. 6.
Si dentes sunt cavi & dolent, vel etiam citra cavitatem in dentibus do∣lentibus praestans est oleum cayophyll. in cujus ʒj. camphorae, ℈ss. solutus fuerit· hujus compositi gutta una vel altera in gossipio (praesertim moschum redolente) cavo denti immissa, vel e∣tiam dolenti alioquin applicata, om∣nem dolorem aufert. Io. Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 120.
Carolus piso (qui existimat dolorem dentium à seroso humore ut plurimùm fieri) lib. De Morbis ab illuvie serosa. Refert seipsum dolore dentium per multos dies afflictum, ab assumpto medicamento purgante, post sesqui∣horam, sinceram aquam ad lb j. & amplius evomuisse, tanto successu, ut postea vel decem annis ab hujusmodi dolore immunis prorsus fuerit· quo e∣doctus experimento, simili affectu la∣borantibus, medicamenta serosos hu∣mores educentia praescripsit foelici suc∣cessu.
Praemissis venae sectione & purga∣tione, cucurbitulis item cum & sine scarificatione scapulis, & vesicatoriis▪ nuchae vel pone aures admotis & ap∣plicatis; ad fluxionem etiam inhiben∣dam, adstringentia temporibus utili∣ter applicantur. Q••alia sunt Empla∣stra ex gummi Elemi, vel mastiche so∣la, supra pannum sericum liquata▪ cum pistillo aeneo calefacto, Emplastrum