40. De Cato, & Gallo.
1. CAtus cùm gallum cepisset, atque causam quaereret, qui eum co∣medere posset, illum criminari coepit, quòd esset an mal tur∣bulentum, qui noctu clamitando haud permitteret quiescere mortales.
2. Gallus se excusabat, quòd id ageret ad eorum voluptatem cùm ad opera facienda illos excitaret.
3. Rursum catus ait, Impius es, ac supra modum scelestus, qui a∣gis continuò contra naturam, cùm nec à matre, nec à sororibus te ab∣stineas; sed per incontinentiam cum illis te commisceas.
4. Gallus item defendebat; quòd dominae suae quaestús gratia id quoque ageret; enimverò ex hujusmodi coitu galli ••ae pariunt ova.
5. Tunc inquit catus, Excusationibus licet abundes, ego tamen jeju∣nare haud intendo.