Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.

ORNATISSIMO VIRO. D Guilielmo Pagetto Regio Secretario.

QVàm omniū, qui sese literis dedunt, cōmune per∣fugium bonitas tua sit opt. ornatissime{que} vir, cō∣munis omnium ferè bonorum vox est et praedicatio. Quae sanè res facit, vt ego nunc, nec magnitudinis negotiorum tuorum, quibus te propter singularem prudentiam tuam prudentiss. princeps praefecit, vllā rationem ducam, nec tenuem meijpsius conditio∣nem, cui me mea fortuna subiecit, vlla in me∣moria habeam: qui sic te à grauissimis grauissi∣morum horum temporum negotijs, quibus in singu∣las horas circumfusus es, ad hanc meam caussam, licèt non maximè necessariam, non minimè tamen nec tibi ad agendum honestam, nec mihi ad ob∣tinendum exoptatam abstrahere studeam. Hu∣iusmodi res est. Graecae linguae professionem, quam proximo hoc triennio munificentissimus princeps Page  [unnumbered] noster publicè in schola Cantabrigiensi instituit, ambiunt duo iuuenes, & literarum ornamentis exculti, & summis summorum amicorum praesi∣dijs adiuti. Ego cum hos ope & gratia ami∣corum aequare nulla ex parte potuerim, non mo∣do omnium spem, sed omnem etiam illius rei vel cogitationem abieci, donec rumor quidam apud nos in Academia percrebuerit, Regiam Ma∣iestatem statuere ei qui in Graeca lingua peritis∣simus esset, illud munus tribuendum fore. Qua re audita, multi docti viri, de me, quam verè ne∣scio, optimè sanè sentientes, me non tam obtinendi spe, quàm illis morē gerendi voluntate incitarunt, vt Londinum irem, periclitaturus, numquid Deus orphanorum & pauperum, qualis ego sum, adiu∣tor, meam etiam caussam promouere vellet, qui op∣timè semper potest, & incredibiliter saepissimè solet. Dum ego hîc in Aula inter obscuriores homines, obscurissimus verser, nec eruditionem meam (quae ipsa perquàm exigua est) in contentionem cum il∣lis duobus committere, omni amicorum ope desti∣tutus, ausus fuerim, nec si maximè auderem, vllam viam, qua illud facerem, scirem: ecce subitò tu, legatione tua, vt omniū in ore est, prudentissimè confecta, domum reuenis, cum summa omnium op∣timatum & infimorum congratulatione, quod ego tum fortè praesens, ex laeto hominum aspectu, qui in te omnis conuersus est, & ex perpetuo omniū de te Page  74 sermone, & eo quidem laudum tuarum plenissimo facilimè intellexi. Tū caepi ego multas cogitationes versare, ecquis ne tu quasi deus 〈 in non-Latin alphabet 〉 à deo opt. maximo non solùm ad reipublicae salutem sed etiam ad meae caussae susceptionem mittereis. Nam vel tùm sperabam, summam illam probita∣tem tuam, qua regiam maiestatem tibi summè be∣neuolam conciliasti, qua omnium hominum volun∣tates & studia ad te diligendum aggregasti, qua literas & earum cultores vnicè amplecteris, qua caussas omniū prudentissimè conficis, ad meā etiam caussam aliquid apportaturū. Quamobrē, ornatiss▪ vir, si regia maiestas opera et gratia tua, hoc munus graecae linguae profitendae (modo eruditio mea nō in∣eptissima inueniatur) mihi cōcesserit (vt {quod} res est loquar) remuneratio à me nulla expectari potest sed totū hoc beneficiū illi seres, & ab eodem satis copio sum fructum reportabis, qui dicit, quicquid feceritis vni ex minimis istis, mihi feceritis. Quod dictum ab huiusmodi authore profectū, nunquam inane aut irritum fore tuipse optimè nosti. Si quaeris momenta nè vlla sint, quae caussam meā adiuuare possunt, sunt quidē nōnulla, & ea nō leuissima. Nā antequā regiama. lectionē suam in Academia instituerit, fui ego ascitus totius Academiae suffragijs cū satis luculēto stipēdio, ad graecā linguā publicè profiēdā. Et ex eo tēpore graecā linguā quotidiè in collegio D. Io. vbi ego socius sum, praelegi. Literae praetereà quas Page  [unnumbered] Academiam ad regiam maiest., siue ad quoscun{que} alios honoratos viros hos duodecim annos dedit, à me semper scriptae sunt. Scripsi etiam librum ad Regiam maiestatem, qui nunc sub praelo est, de re sagittaria, quàm apta sit Anglis, cùm domi, tùm in bello, & quomodo certa quaedam eiusdem ars tradi possit, vt plenissimè ad perfectionem eius ab omnibus Anglis discatur. Hic libellus, vt spero, cum appare∣bit in lucem (quod fiet Deo volente ante Regis pro∣fectionem) nec obscurum amoris mei in patriam signum, nec mediocris meae eruditionis mediocre testimonium erit. Qualis sum, satis nouerunt D. Cicestren. Redmannus, & Ridlaeus, sed op∣timè Ioannes Checus si adesset, quicum in studio graecarum literarum hos aliquot annos coniunctus fuerim. Et haec sunt à me non ficta, vt nimis inso∣lenter meipsum iactem atque venditem, sed abs{que} omni arrogantia, à qua longissimè abesse cupio, di∣cta, vt caussam meā apud te ornatissime vir, quan∣tùm possem adiuuem. Si aegre fers, quod his literis meis tempora tua atque negotia impediantur, tibi ipsi hoc assignare debes, qui sic spectatissima qua∣dam bonitate praestas, vt omnes, ad eam, à qua optima sperant, prouoces. Postremò quicquid in hac re facies, non mihi solū, sed literis & Christo Iesu, qui me, vt scriberem ad te excitauit, facies: Quem in sing ulos dies precabor, vt te literis beneuolum, & reipub. salutarem perpetuò conseruet.