ORNATISSIMO VIRO. D Guilielmo Pagetto Regio Secretario.
QVàm omniū, qui sese literis dedunt, cōmune per∣fugium bonitas tua sit opt. ornatissime{que} vir, cō∣munis omnium ferè bonorum vox est et praedicatio. Quae sanè res facit, vt ego nunc, nec magnitudinis negotiorum tuorum, quibus te propter singularem prudentiam tuam prudentiss. princeps praefecit, vllā rationem ducam, nec tenuem meijpsius conditio∣nem, cui me mea fortuna subiecit, vlla in me∣moria habeam: qui sic te à grauissimis grauissi∣morum horum temporum negotijs, quibus in singu∣las horas circumfusus es, ad hanc meam caussam, licèt non maximè necessariam, non minimè tamen nec tibi ad agendum honestam, nec mihi ad ob∣tinendum exoptatam abstrahere studeam. Hu∣iusmodi res est. Graecae linguae professionem, quam proximo hoc triennio munificentissimus princeps