Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.
Page  [unnumbered]

DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN∣GLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS, familiarium Epistolarum ad Ioan. Sturmium. Lib. 1.

R. A. CANTABRIGIENSIS, D. Ioanni Sturmio.

S. P. De Seueniano nomine, quod rogas vt fa∣ciam, faciam libenter, & perstudiosè: & effe∣cturum me aliquid planè spero. Pollicentur enim nonnulli: qui cum abundant & re & fide, fiet, non dubito, quod pollicentur. Non fuit tamen nihil, quod scripsit ille ad Montium nostrum, me in ani∣mo habere, non ante literas ad te, quàm pecuniam mittere. Mittere enim quam promittere malebā. Et te ac tuos, non promissi expectatione fouere, sed pecuniae repraesentatione, aliqua ex parte vobis sa∣tisfacere cupiebam. Et quò minùs hoc iam factum sit, in caussa planè est, quod illi longiùs absunt, qui, vt spero, libenter volunt: &, vt scio, commodè pos∣sunt, at{que} vt aequum est, meritò etiam debent, ad hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉 contribuere. Intelligo nostros E∣piscopos: qui duris suis temporibus, passim in Ger∣mania, sed Argentorati potissimùm, perhumaniter sunt accepti. Hi ad Comitia Parlamentaria, cum illa fuerint, frequentes conuenient. Intereà verò, Page  [unnumbered] quanquam ipse nullum nec tempus amittam, nec hominem praetermittam, in hoc promouendo nego∣tio, tamen, si authoritas Episcopi Londinensis▪ opti∣mi viri, & apud omnes nostros pergratiosi, cum mea, in hac petendi ratione, assiduitate, coniunct fuerit, nescio quid certè ampliùs expectandum erit. Et nosti, quàm sapiēter ille, omnia 〈 in non-Latin alphabet 〉. Literis igitur tuis hominem vrge, vt vnà mecum, hoc pium suscipiat officium, Ast quid dico vrge, moue tantùm, & pro illo, ipse spondeo, non in∣uitum trahes, sed iam euntem duces, et facies, quod ingeniosus ille poëta prudenter docuit,

Qui monet vr facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

Et de his, haec, hoc tempore. Gratum est, mi Stur∣mi, & mihi periucundum, quòd scribis de Imita∣tione Oratoria, tuis hoc tempore à te dictata. An mihi placitura sit quaeris? Mitte quaeso, & quam∣primùm mitte, quae dictata sunt: Polliceris enim: & ipsa repraesentatione, nihil exoptatius, nihil lon∣gius mihi existit. Meum iudicium praecognoscere vis. Non mihi tantum sumo, mi Sturmi, nec consilium libenter interpono: Sed meam, de Jmi. tandi ratione, siuè opinionem, quà leuis est, siuè de∣siderationem, quae permagna est▪ satis quidem fusè nimis fortassè audacter aperiam. Et haec mihi co∣gitanti subinde occurrit, quàm verum illud sit▪ Page  2 quod dicitur▪ Amicorum omnia esse communia, non tam commodorum ac fortunae (vt ego intelli∣go) mutua munera, quàm animorum & volun∣tatis eadem studia: nec magis illa humanitatis & officiorum, quàm nostra haec doctrinae atque literarum. Scribis tu de Jmitatione: & ego non∣nihil cogito de eodem argumento: Sed tu, absolutè eruditis iam ac viris: Ego inchoatè, rudibus ad∣huc & pueris: & hoc quidem consilio. Sunt mi∣hi duo filij Aegidius & Dudleus Aschami: (nam Sturmius Aschamus viuit ille quidem, sed nunquam moriturus) Cum his meis filijs non il∣lustrem fortunae splendorem promittere possum, aliquem certè doctrinae cultum illis relinquere ipse cupio. Paro igitur illis Praeceptorem, non illum foris sumptuosa mercede conducendum, sed rudi à me stylo domi iam deliniatum. Formam eius in duos includo libellos: Prior, magnam partem 〈 in non-Latin alphabet 〉 est: alter disciplina∣bilis. Et quia meus hic Praeceptor, non è Grae∣cia, non ex Italia accersitus, sed in hac bar∣bara insula natus, & domi, intra parietes me∣os altus est, proptereà barbare, hoc est An∣glicè, loquitur. Sic enim sermo eius, conuenien∣ter quidem, & propior, & proprior horum no∣strae Gentis morum est futurus. Et no∣stris non alienis Anglis non exteris scribo. Page  [unnumbered] Praetereà, officio, quod Patriae, quod literis, vtrius{que} in me merito, iure quidem debeo, aliqua ex parte defunctus fuero, si hoc meo studio, studium, in Pa∣rentibus, liberaliter fouendi, in eorum liberis, ala∣criter discendi literas, possit nonnihil excitari. Sed est praeceptor hic meus, non Cantabrigiensis, sed Vuindesorius: Aulicus, non Academicus: Ideo{que} non illustriorem aliquam ostentat doctrinam, sed mediocrem & nonnullum, quoad potest, estendit vsum. Neque tamen ipse sum tam nostrae lingu inimicus, quin sentiam illam, omnium ornamento∣rum, cùm dictionis, tùm sententiarum admodum esse capacem: & esse item hoc argumentum non tam aridum & exile, quin Anglicè etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 possit, si in artificem aliquem, qualis fuit Checus noster, & sunt adhuc apud nos, Smi∣thus & Haddonus, incidisset. At si quid fortassè boni, in hoc tamen libello inrit illud omne tibi, mi Sturmi, acceptum est referendum. Quae enim scri∣bo, studui certè, vt essent omnia Sturmiana. Et vo∣lo quidem, vt fily mei, per hoc, à Patre, rudi more congestùm, & perquam humile vestibulum, in il∣lustre illud, & omni artificio perpolitum Sturmij Gymnasium, ingrediantur. Extabit tamen aliquid & emînens erit in hoc meo 〈 in non-Latin alphabet 〉, perpe∣tuum nimirum perpetui mei, & in te amoris, & de te iudicij testimonium. Praeceptor hic meus satis habet, si viam recté muniat, & quasi per certos Page  3 gradus, facilem paret ascensum, ad sublimiores illas ritè aperiendas fores Academiae Sturmianae. Gra∣dus sunt hi: primus, linguarum versio: non dico simplicem explicationem ignotae linguae, quae in Scholis quotidiana est, & ore Praeceptoris solùm traditur: sed iteratam, & quasi reciprocantem duarum linguarum, vtrius{que} vtrobi{que}, vertendarū rationē, nimirum, vt graeca latinè, et tum vt eadem ipsa latina graecè denuò conuertantur, iusta cōmen∣tatione, t diligenti scriptione cum proprio nō alieno stylo, semper adhibita. Et sic ego intelligo, vtile il∣lud inprimis et prudens consilium, cùm L. Crassi in primo de oratore, tùm Plinij Secundi ad suum Fus∣cum in. 7. At{que} vix credibile est ad quam ex∣cellentem cùm latinè tùm graecè intelligendi facul∣tatem ipse DIVAM nostram ELIZABE∣TAM, geminatae conuersionis ratione, scrip∣to semper reddita, breuitempore perduxi. Se∣quūtur reliqui gradus. Paraphrasis, Metaphrasis, Epitome, Jmitatio, Commentatio, Scriptio, & De∣clamatio. Per hos gradus, Praeceptor meus cautiùs & timidiùs, porrecta sua nonnunquam manu, dis∣cipulos suos diducit. Sunt enim hi gradus nonni∣hil lubrici, & facilis in illis est prolapsio, ni cautio & iudicium adhibeatur. At quò feror? Nae ego temerè nimis, qui, cum faciem tantùm Praeceptoris mei tibi ostendere volui, non solùm ctera membra aperio & explico, sed interiora illa eius, consila & Page  [unnumbered] sensus omnes, nec prudenter, nec pudenter effer. Sed quid ni planè ac palā omnia ad te. Accipe igi∣tur quod dicere institui etiam de imitatione. In lo∣co de Imitatione longiusculus est Praeceptor meus. Fatetur se, omnes ferè et veteres et recentes, qui de imitatione scripsere, cupidè perlegisse: probare se multos, admirari verò neminem praeter vnū Stur∣mium: Aliqui certè rectè, qui sint imitādi. sed quo∣modo instituenda sit ipsa imitandi ratio, solus docet Sturmius. Ita{que} si cum illa perfectione praeceptorū, quae in literata tua nobilitate, et amissa dicendi ra∣tione, plenissim tradita sunt, copiā etiam exemplo∣rum coniunxisses, quid praetereà requirendum esset amplius, nō video Nam{que} vt in vitae et morum, sic in doctrinae et studiorū ratione omni, longè plus pos∣sunt exempla quàm praecepta. In illarū verò rerum siué arte siuè facultate, quae sola imitatione perfici videntur, Praecepta, aut nullum aut perexiguum habent locum. Cum exempla isti vel solitaria pla∣n regnant. Pictores, Sculptores, Scriptores hoc, & prudenter intelligunt, & perfectè praestant. At{que} vt oraetores etiam in horum numero collocem, mouet nōnulla ratio, iubet, quae illa est Quintiliani autho∣ritas: qui dicit Ciceronem (nec Cicero de se hoc ipse tacet) iucunditatē Isocratis, copiam Platonis, vim Demost▪ effinxisse. Et effingere, in imitatione nec nè propriam sedē habeat, omnes vident. Verum enim∣uerò ostēdere, & iudicare solū vbi hoc facit Cicero, Page  4 mediocris diligentiae, vulgaris & quotidiani est laboris. Hoc Perionius, Victorius, Stephanus, & alij in Cicerone: hoc Macrobius, Hessus, & nu∣per▪ diligentissimè omnium Fuluius Vrsinus in Uirgilio: hoc accuratè etiam Clemens Alexan∣drinus. 5. 〈 in non-Latin alphabet 〉, in veteribus graecis Scrip∣toribus▪ attentauit. Sed hi omnes, perindè sunt, vt Operarij & baiuli, qui, cùm cōportent materiam, deesse certè in opere faciundo non possunt, merce∣dem tamen ipsi perexiguam, & laudem quidem non maximam promerentur. Atqui docere perspi∣cuè & perfectè, qua ratione Cicero vel Demosthe∣nem vel Platonem imitatur, singularis fateor do∣ctrinae, summi iudicij, & rarae laudis existit. Sed haec laus adhuc praeceptionis tota propria est. Aliud volo, plus requiro. Opifex nobis & Architectus opus est, qui separata coniungere, rudia perpolire, & totum opus construere, artificiosa ratione noue∣rit. Et illud, mea certè opinione, hoc modo. Hinc Demosthenis locū, illinc Ciceronis produci cupio. Tū, digito Artificis, me primū duci volo ad ea, quae in vtro{que} sut aut eadē, aut simillima: Deinde, quae sunt in hoc addita, & quo cōsilio: tùm, quae sunt ab∣lata, & quo iudicio: postremò, quae sunt cōmutata, et quo ac quā vario artificio, siuè id in verborū dele ctu, siuè in sentētiarū forma, siuè in mēbrorū circū∣ductione, siuè in argumētorū ratione consistat. Nec vno aut altero exēplo cōtentus ero. Numero multa, Page  [unnumbered] genere varia, ex Platone, ex Isocrate, ex Demo∣sthene, & ex Aristotele in libris Rhetoricis exēpla expeto. Patior Praeceptorem parcum esse in prae∣ceptorum traditione, modò liberalem se & largum in exemplorum, non solùm productione, quod labo∣ris est & diligentiae, verùm etiam tractatione, quod est doctrinae & iudicij, ostendat. Horum volumen, illorum paginam ipse requiro. Nec mihi molestum erit, si eadem via & ratione, Caesarem cum Xeno∣phonte, Salustium cum Thucidide, Liuium cum Polybio, Virgilium cum Homero, Horatium cum Pyndaro, & Senecam etiam cum Sophocle & Eu∣ripide coniungat: nisi forsan satiùs erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfectè scribere volunt: haerent enim hi, & defigunt se totos in vno, & eo perfectissimo exemplo: nec se, vel distrahi ad varia, vel deduci ad deteriora exempla libentèr patiun∣tur. Tamen si carmen pangere vellem, nihil Vir∣gilio diuinius, nihil Horatio doctius mihi possum proponere, Sed ad dicendi facultatem, ipsum Cice∣ronem si non solùm, certè potissimùm volo. Et dari mihi exemplum cupio, Ciceronem Imitatorem, non Imitatorem Ciceronis. Equidem amplector vnicè Ciceronis imitationem: sed eam dico, & primam ordine, & praecipuam dignitate, qua Cicero ipse Graecos, non qua Lactantius olim, Omphalius nu∣per, aut qua multò foeliciùs, quidam Itali, Galli, Lu sitani, & Angli Ciceronē sunt sequuti. Nam quis∣quis Page  5 fuerit non solùm diligens, sed etiam cùm peri∣tus doctrina, tùm prudens iudicio obseruator, qui∣bus vestigijs insistit, & quos gradus facit ipse Ci∣cero, dum Graecos sequitur, assequitur, aut praecur∣rit: & scienter animaduertit, quibus in locis, & qua ratione hic noster, ipsis Graecis, plerum{que} par, saepissimè superior euadit, is demū tutò et recta via, ad imitādum ipsum Ciceronē perueniet. Qui enim intelligenter videt, quomodo Cicero sequutus est a∣lios, perspiciet ille longè foelicissimè, quomodo ipse Cicero sii sequendus. Et proptereà, non possum pro∣bare consilium Bartholomaei Riccij Ferrariensis, doctissimi licèt viri: qui, cùm sic scripserit, de recta imitandi ratione, vt cùm à Sturmio discesseris, cae∣teris omnibus, mea certè opinione anteponendus sit (praecepta enim eius omnia sunt Sturmiana & ex tuis fontibus hausta & deriuata) exempla tamen maluit Longolij ex Cicerone, quàm Ciceronis ex Platone sibi proponere: & Virgilij ex Catullo, quā Virgilij ex Homero producere. Hoc ille, benè qui∣dem sed non optimè, ad aliquem fructum, non ad eximiam laudem, ad nonnullā mediocritatem, non ad summam perfectionem, instituit. Si verò op∣tarem ipse fieri alter Cicero (& optare quidem ne∣fas non est) vt fierem, & qua ratione fierem, quem potiùs ad consilium mihi adhiberem, quàm ipsum Ciceronem? Et si ipse cuperem eò rectà ire, quò Ci∣cero ante foelicissimè peruenit, qua meliore via, Page  [unnumbered] quàm ipsis ipsius Ciceronis vestigijs insistere? Ha∣buit ille quidē Romae Graccos, Crassos, Antonios, rarissima ad imitandū exempla: sed exēpla alia, ipse aliàs quaerit. Proprietatem Romanae linguae, simul cum lacte, Romae, purissima aetate, ex ipso latinitatis ltissimo flore, hausit: Ille tamē sermonē illum latinū suū diuinū, superioribus non cognitū, posteris tā ad∣mirabilē, aliundè sumpsit: & alio modo, quā latina vsu, quā latina institutione, & auxit & aluit. Ille enim sermo, non in Jtalia natus est, sed è Graecorum disciplina, in Italiā traductus est. Nec satis habuit Cicero, vt lingua eius, proprietate domestica, casta esset & ornata, nisi mens etiā, Graecorū eruditione, prudens efficeretur & docta. Vnde euenit, vt sola Ciceronis Oratio, inter reliquos omnes Romanes. qui illi, aetate, aut superiores, aut aequales, aut suppa∣res fuêre, non colore solùm vernaculo purè tincta, sed raro & transmarino quodā plenè imbuta, tàm ad∣mirabiliter resplendesceret. Ita{que}, cum ipsa lingua latina, foelicissimo suo tempore, in ipsa Roma, in ipsa Cicerone, ad summā perfectionē, sine Graeca lingua, nō peruenit: cur quisquā in sola latina quaerit, quod Cicero ipse abs{que} graeca, non inuenit. Et cū nos su∣mus, nec foeliciores ingenio, nec prudētiores iudicio, quā ipse Cicero fuit: cur temerè speramus assequi, quod ille non potuit: cur imprudenter contendimu eam viam inire, qua ipse insistere noluit: praeser∣tim, cum hunc solùm, aut hunc potissimùm, tan∣quam Page  6 summum ducem sequendum esse ducimus. Et in re literaria, cùm Ciceronis imprimis proba∣mus iudicium, cur eius repudiaremus consitium? Cùm prudenter illum de hac re semper dixisse, cur illum in eadem re rectè fecisse, non ingenuè fatea∣mur? Nisi for san Cicero ipse, iudicio quidem pru∣dens, alijs tamen, & inutilis consilio, & ineptus exemplo, planè esse videatur. Itaque quemadmo∣dum perspicuè cognoscimus, quid Cicero de hac re, prudenter saepè statuit, constanter semper do∣cuit: ita nos libenter sequamur, quod ipse in ea∣dem re foelicissimè fecit. Quas igitur Cicero lin∣guas sibi re ipsa vtiliter, alijs, exemplo, prudenter cō∣iunxit: absit vt nos, vel separemus illas, quod est rudis imperitiae: vel repudiemus alteram, quod est superbae imprudentiae. Nam in hac florere, sine illa, um summa aliqua laude, tàm facilè continget, quā saepè vsu eueniet, vt auis, vna ala, cùm pernicitate volare, aut vir, vno pede, cùm velocitate currere possit. Ex omni enim seculorum memoria, siuè ex lectione, siuè ex auditione, siuè ex notitia, comme∣morare habeo solū vnū aut alterū, qui abs{que} graecis literis, ad eximiā eloquentiae laudē, in latina lingua peruenerūt. Sed quēadmodū par est, vt hos homines admiremur, ita tutum non est, vt eosdem imite∣mur. Eos ex animo suspicio, & illis libenter gra∣tulor, hanc suam raram foelicitatem. Sed alijs non sum author, vt vel parem sperent laudē, vel eandem Page  [unnumbered] sequantur rationem: si non alio, hoc certè nomine, quòd Cicero hac via insistere, aut prudenter ipse noluit: aut frustrà cum multis tentare, non sit au▪ sus. Sed ait quis: rectè quidem Cicero: nam ante eum, nemo fuit, praeter Graecos, ad imitationem pro∣ponendus. Sed nunc habemus ipsum Ciceronem, eum quidem, cum vniuersa Graecia, & cum singulo quo{que} Graecorum, in ea eloquētiae laude, qua maxi∣mè quis{que} floruit, comparandum. Cur igitur non Ciceronem solum mihi, varijs illis Graecis relictis, ad imitandum proponerem. Aliquid est quod di∣cis. Ipse enim Ciceronem praecipuè imitandū volo, sed tuta via, sed recta ratione, suo ordine, suo loco. Et rationem meam, cur hoc volo, & quomodo hoc volo, apertè ostendam. Primùm, si optarē ipse, alter fieri Cicero (quod antè dixi) qua ratione potiùs fie∣rem, quā ea ipsa, qua ipse Cicero, factus est Cicero. Hanc viam, certam, cognitam, & expeditam esse, òptimus testis est ipse Cicero. Jtaque, cum gressus nostri, rectè & solidè firmati erunt, in hac ipsa via, qua praeiuit Cicero ad alios, sic, vt omnes eius, & abditos recessus, & varia diuerticula, & difficiles anfractus, perfectè cognoscamus, tum tutò quidem, & foeliciter etiam, duce ipsa Minerua, nostram ad Ciceronem viam muniemus. Et hoc quidem mo∣do (vt antè dixi) si illustriora exempla, numero multa, genere varia, è Cicerone selecta, vbi ille op∣timos, Graecos imitatur, per insignem aliquem Ar∣tificem, Page  7 non solùm, vt quidam faciunt, diligenter in∣dicata, sed, vt Sturmius docet, eruditè explicata fue∣rint. Et haec est illa via, mea certè opinione, qua, ad Ciceronis imitationem recta pergendum est. Non, quomodo Riccius ostendit, Longolium fecisse, hoc est, vt ipse putat, excellenti ratione: vt ego existimo valdè laudabiliter: vt multi sentiunt, mediocriter & tolerabiliter. vt Erásmus & P. Manutius iudicant, ineptè, frigidè, & pueriliter: sed qua ratione Sturmius Ciceronem imitandum esse, & praeceptis in literata nobilitate perfectè do∣cet, ex exemplis in Quintiana explicatione insig∣niter ostendit. Et hoc in loco, opportunè mihi in mentem venit insignis ille in Quintiana locus, ni∣mirum: Etenim, si veritate Amicitia, fide Socie∣tas. &c. Quae sententia, bis est à te, mi Sturmi, mi∣rabili imitationis artificio expressa: primùm, in a∣missa dicendi ratione: posteà, in ipsa explicatione Quintiana. In vtro{que} loco, eandem orationis for∣mam, diuersis quidem in rebus, sed varia tracta∣tione, elegantissimè effinxisti. Praeceptor meus, à me petit, timidè quidem & verecundè, regem vt ip∣se te, tua pace, vt illi liceat, in suo Commentariolo, hac duplici tua vnius loci Ciceronis insigni imita∣tione, pro exemplo, abuti. Et spōdeo ipse pro eo, illum hoc, cum honorifica de te, & amabili mentione facturum. Sed quorsum tantoperò, mi Sturmi, labo∣ramus de Jmitatione: cum non desunt, qui docti & Page  [unnumbered] prudentes videri volunt: qui Jmitationē, vel nullā esse putant, vel nihili prorsus aestimant, vel omnem temerè permiscent, vel eam totam, quaecun{que} sit, cu∣iuscun{que} s, vt seruilem & puerilem repudant. Sed hi sunt, & inertes, & imperiti: laborem fugiunt, artem nesciunt. Qui, cum naturae omnia, falso iu∣dicio tribuunt, eandem tamen, optimis suis praesi∣dijs, iniquo consilio spoliant. Et res semper coniun∣gendas, magna temeritate, extrema imprudentia distrahunt. Artis enim & naturae dissidium fa∣ciunt, quicun{que} casu, non delectu, fortuitò, non ob∣seruatione, in literarum studijs versantur. Isti idem sentiunt, de eleganti illa Eloquentiae parte, quae in Numerorum ratione collocata est. Illam enim aut nullam esse volunt, aut inanem omnem iudicant. Et aurium sensum, cum artificioso & intelligenti animi iudicio, nihil commertij habere existimant. Quem tamē doctrinae locum (id quod isti aut im∣pèritè nesciunt, aut superbè contemnunt) Princi∣pes illi in omni doctrina viri, Aristoteles, Deme∣trius, Halicarnassaeus, Hermogenes, Cictro, Quin∣tilianus, Sturmius, tanto studio perpoliuerunt, vt in nulla alia re accuratiùs elaborasse videantur. Sed illos, in sua, siuè imperita desidia, siuè superba imprudentia relinquamus: Et hos alteros nos a∣memus at{que} sequamur. Qui cum fuerint optima natura ornati, esse item voluerunt, sic doctrina ex∣••lti, vt ipsi, non magis Naturae beneficio adiuti, Page  8 quàm Artis praesidio muniti: nec magis ingenio foelices, quàm iudicio prudentes, semper habiti sint. Et haec mihi de imitādi ratione cogitāti, grauis sae∣pè subit dolor ob amissos illos libros Diony▪ Haly∣carnassaei, quos doctissimè & fusissimè scripsit de J∣mitatione & Oratoria & Historica. Quos libros ipse Dion: in eo Commentario, quo, suum iudiciū de vniuersa Historia Thucididis, & quid in ea, vel tutò imitandum, vel cautè declinandum sit, eruditè, prudenter, & planè explicat, cteris suis omnibus libris anteponit. Sed interim omnes docti plurimum debēt, cùm Andrae Duditio Pannonio, tùm tuo Paulo Manutio, quòd nuper hunc erudi∣tum Commentarium, alter latinè doctissimè vertit (Graeca enim non vidi) alter typis elegantissimè excudit. Nam in eo libro, sic omnes Thucididis virtutes & vitia, & diligenter collegit, & libe∣rè exposuit, vt quicquid in eo, siuè in verborum delectu, siuè in sententiarum forma & constru∣ctione, siuè in rerum iudicio, & tractatione, vel praedicabile ad eius laudem, vel vituperabile ad similium deuitationem scriptum est, id omne, & planè & plenè ab Halycarnassaeo demonstretur. Tanta enim eius est, in singula cōgerendo diligen∣tia, in considerando doctrina, in pōderando iudiciū, vt si ipse iam reuiusceret Thucidides, credo equi∣dē nō se ipse meliùs noscere, nō de se, aut rectiùs aut aequiùs statuere potuerit. De Imitatione Historica▪ Page  [unnumbered] doctius aut acuratius quicquam, credo, nondum extitit. Et quoties ego hunc lego Commentarium, quòd saepè quidem & libenter facio, toties in hanc sententiam adducor, vt planè ipse existimem, ne∣minem, nec Graecum nec Latinum, maiori facul∣tate ad scribendam historiam, vnquam venisse, quàm Dion: Halicarnassaeum: praesertim, si ad tantam diligentiae, Doctrinae, & iudicij praestan∣tiam, accessit etiam, Augusti benificio, totus & tantus ille Thesaurus Bibliothecae M. Varronis. Si forsan hunc librum, mi Sturmi, Halicarnassaei, de Historia Thucididis, alijs rebus occupatus, non dum legeris, rogo, vt meo rogatu legas. Et scribas quaeso, an sensus tuus, cum mea opinione de hoc li∣bro consentiat, nec ne. Fatetur etiam, ipse in eo∣dem libro, se pari ratione de Jmitatione Demosthe∣nica, & alterum librum de ciuili Philosophia scri∣psisse. Utinam illi extarent libri. Mente enim quasi iam praecipio, tales libros à tanto viro scriptos, omnibus eruditionis & prudentiae praeceptis (quan∣tum ad Ciuilem cognitionem attinet) plenè abun∣dauisse. Hae cogitationes de Imitatione, & illa mentio ante facta à me de Christophoro Longolio, qui voluit ipse esse, & alijs etiam visus est, insignis Ciceronis imitator, non nihil me mouent, vt quid ipse de eius facultate, & aliorum de eo opinione sen∣tiam, tibi aperiam. Qui benè de Longolio sen∣tiunt, habent me non repugnantem: quanquam Page  9 habeo & foris & domi, quos illi anteponā. Budae∣us, amicum immerentem, ingrata inuidia, in qua∣dam ad Erasmum epistola, nimis acerbè premit. Erasmus apertius insectatur: & illum ineptè, fura∣citer, seruili & puerili more, nihilpraeter Centones ex Cicerone consuere arguit: id quod ipse credo E∣rasmum, aliquo potiùs scripsisse stomacho, quàm certo suo statuisse iudicio. Nam scio, vbi, Longolio iam mortuo, non singularem aliquam, sed summam Eloquentiae laudem tribuit. Miror ipse magis quidem, quid tuo Paulo Manutio in mentem vene∣rit, homini, vt audio, natura humanissimo, & vt video, doctrina excultissimo, vt is Longolium, vi∣uus mortuum, bonus non malum, eruditus non in∣doctum, Italus Italorum delicias, in literis suis ad Stephanum Saulium, etiam in lucem aeditis, tàm a∣cri stylo pungeret, quo cōsilio hoc fecit, nescio: parum humaniter quidem scio: & an vero iudicio, planè dubito. Dicit enim Longolium esse, exilem in sen∣tentijs, non luculentum in verbis, inopem à Latina lingua, esse prorsus nullum. Jn eo, & iudicium re∣quirit, & stultitiānotat. Quantò tu, (mi Sturmi) moderatiùs, humaniùs, at{que} prudentiùs olim ad du∣cē luliacensium: vbi, cùm dè Erasmo & Longolio, & eorum tota controuersia, grauissimum iudicium dederis, laudem, neutri adimis: sedsuam vtri{que}, in∣genuè tribuisti. Atqui in eodem loco, vbi Mauti∣us Longolium eous{que} deijcere tantoperè laborat, Page  [unnumbered] nonnihil ipse mea opinione, labitur. Nam cum ex∣imiam illam suam, & ci, vt ipse scribit, cum paucis communem, augendae linguae latinae rationem, sin∣gulari praeconio efferat, nimirum quod exquisitas sententias de Cicerone excerptas, alijs verbis, quàm poterat lectissimis, ornare consueuerat, annon planè ostendit, se malle cum C. Carbone, in errores abdu∣ci, quàm cum L. Crasso recta via insistere? & opi∣nionem Quintiliani, iudicio Ciceronis ant eponere? Crassus enim & Cicero, non solum maiori authori∣tate pugnant, sed meliori ratione vincunt, inuti∣lem esse laborem, malo consilio aucupari deteriora, cum recto iudicio optima sunt praecepta: & temerè captare vulgaria, cum selectissima scienter sunt oc∣cupata. Gaudeo praeceptorem meum loqui anglicè, ne, cùm tàm liberè dissentit hac in re à Manutio, tantum hominem offenderet. Tamen Manutium non nominat: nam cùm dissentit ab aliquo, hoc ta∣citè: cù laudat quemquā illud apertè facit. Quan∣quam si ipse Manutius has literas legeret, non est, cur offenderetur. Nemo enim meliùs, quā ille nouit, Musas ipsas esse, non solùm candidas, sed etiā pru∣dentes: quae, inter literarum Cultores, aliquam non∣nunquam opnionū dissentionē, & ferunt patienter, & serunt ipsae aliquando non inutiliter: omnē verò animorum distractionē, & fieri semper vetant, & esse diu non patiuntur. Ita{que} Paulū tuū Manutiū, meum quo{que} esse volo: nec sinam, vt eum tu plus di∣ligas, Page  10 quàm ego amem. Et quanquā tu loci oportu∣nitate illi propiores, beneuolentiae tamen studio, & officij etiam repraesentatione, cum vsus feret, vt sis coniunctior, profectiò nō permittam. Jdem cogito de alijs in Jtalia clarissimis viris: de Petro Victorio, de Jouita Rapicio, qui eruditè & eleganter de Nume∣ro Oratorio scripsit, de Carolo Sigonio, de Ioanne Baptista, Pigna Ferrariensi, de Petro Bargaeo Pi∣sano. Nam quantū Carolo Sigonio omnes docti de∣bent, pro vtra{que} vtrius{que} vrbis Rep. tanta diligen∣tia, tanta doctrina, tanto orationis lumine explica∣ta, & imperitus, qui nō clarè videt, & inuidus qui non ingenuè fatetur, habendus est. Rara vero illa doctrina, & graue etiā illud iudicium, quo Baptist a Pigna aureolum Horatij librū de arte poëtica fusis∣simè explicuit, magno me commouit desiderio, vi∣dendi etiam ea, quae in tres libros Rhetoricos Aris∣totelis, pari ratione conscripsit: in quibus, vt ille ipse scribit, ad Artis oratoriae, ab intelligēdi principe op∣timè traditae, perfectissima praecepta, ex Graecorū & latinorū, dicēdi principū, orationibus, ex Ethicis itē Politicis, et historicis omnis generis exēpla adiūx∣it. Et quale opus hoc sit, quāquā oculis nō dū vidi, a nimo tamen, quàm praeclarū illud sit, cū magna vo∣luptate, iam percepi. Scripsit idē Baptist a Pigna, vt ipse testatur, alterū librū, quaestiones Sophocleas, vbi de tota doctrina Tragica, de Senecae vitijs, de Grae∣corum Tragicorum virtutibus, fuse tractait. Nec Page  [unnumbered] minori huius libri videndi desiderio teneor, mi Sturmi: Quoniam Sophocles, & Euripides, mea certè opinione, cùm Platone & Xenophonte, in om∣ni ciuilis cognitionis explicatione, conferri possunt: praesertim quod attinet ad eorum mores, consilia, in∣stituta, & euenta, qui in splendore aulico vitam su∣am traducunt. Petrus Angeleus Bargieus Pisa∣nus, carmine diuino, 〈 in non-Latin alphabet 〉 complexus est. nec minùs excellit dicendi facultate. Is scripsit, vt ex eius scripto, & Manutij testimonio intelligo, doc∣tissimos etiam commentarios in eruditum illum Demetrij libellum de elocutione. An hic liber, & illi, quos comemoraui Ioannis Bapt. Pignae, in lu∣cem prodiêre, aut sunt prodituri, admodum aueo scire. Si homo es, mi Sturmi, hoc meo rogatu, per li∣teras tuas cognsoce, primo quo{que} tempore, à Paulo Manutio, qui omnium optime istud intelligit, Et quid ille respondet, ad me quamprimum perscri∣bas: nihil enim mihi gratius facturus es. Et mani∣bus Longolij aeternam foelicitatem exopto, qui mihi hoc à te postulandi occasionem dedit. Et tibi, mi Sturmi, gratias ingentes ago, quòd de imitatione o∣ratoria scribis: quòd mihi mittere polliceris, quae dictata sunt. Mitte igitur, & quamprimum mitte: vt praeceptor meus, qui nunc est ferè nudus, & pla∣nè deformis, istinc aliquem elegantiorem mutuans amictum, nonnihil cultiùs vestitus, & inde super∣bior factus, in lucem audaciùs prodeat. Interim ve∣rò Page  11 cupio à te scire, an imitatio hoc loco, tàm latè pa∣tere debeat, vt eam etiam exercitationem complec∣tatur, quam nos Metaphrasin, nominamus: Quae 〈 in non-Latin alphabet 〉 tamen à Platone 3. de Rep. dicitur, vbi ipse Soerates orationē Chrysae sacerdotis ex 〈 in non-Latin alphabet 〉. li∣bero sermone elegantissimè dissoluit. Et cur non ap∣pelletur imitatio, non video: cùm videam in eo loco, & quaedam prudenter ablata, & multa ingeniosè commutata. Idem sentio de pari consilio Lucretij Latinissimi Poëtae, qui, diuersaratione, insignē il∣lam Thucididis explicationem pestis, erudito & eleganti carmine illigauit. At quid facis, mi As∣chame, inquis: quod tu, non literas, sed libellum hoc tempore ad me. Quod facio, facio libenter, et cum voluptate mi Sturmi, praesertim in hac dulci & do∣mestica mea, ab omni aulico negotio, ociosa hoc tē∣pore, & libera cessatione: dū Princeps mea nūc lōgi∣us ab vrbe, non in Musarū sacrario Palladi, quod reliquo toto anno facit, sed inter syluas Dianae, de more, hoc tempore seruiat. Et haec prolixitas mea, mihi quidem non est molesta: & tibi item, spero, non admodū erit ingrata. Cū enim mihi, nullum in scribendo taediū attulerit, ne tibi magnū in legendo fastidiū sit paritura, nou valdè pertimesco. Et si nihil aliud, hoc certè efficiamvt tu certò intel∣ligas, hoc longo silentio meo, meum erga te amorē, minimè esse diminutū. Intelliges praetereà, quod ad∣huc etiā de literarum nostrarū studijs, in me reside∣at Page  [unnumbered] eadem cogitatio, licèt non par facultas, quae tum fuit, cū ego primum D. Buceri hortatu, literas illas prolixas ad te dederim: quas tu, peramicè quidē, a∣moris nostri mutui publicas testes esse voluisti. Nūc verò fructus ille otij nostri Academici, qui tibi ali∣quis tū visus est, ita iam omnis, in hoc negotio Au∣lico, quotidiè lāguescit, & eo indies, tanquā vinū fu∣giens, paulatim decidit, vt planè verear, tuo ne iudi∣cio prorsus exaruisse videatur. Ita{que} peroportuna est mihi, dulcis illa & peramabilis tua mecum expos∣tulatio, cū me vocas, festiuè tu quidē, sed nimis verè, hominē desidiosum: & cū amanter postulas, vt hos ipsi nostrā multorū annorū intermissā scrptionē re∣uocemus, & nos inter nos, mutuis, crebro literis sa∣lutemus at{que} consoemur. De mea verò diutina ta∣citurnitat, nihil dico, nec veniam valdè peto, nec excusationē admodū quaero: quā licet iustā & pro∣babilem adferre possum, vt tamen illa nolo: ne ipsa esset, mihi quidem molesta & tibi nō laetabilis. Ue∣rum, ne tu in hoc meo desidioso siltio nimiū trium∣phes, quanquā ipse in hoc scribēdi officio, cōmenda∣tionē, tibi magnā libenter tribuo, mihi nullā sumo, tamen sic tecum iure possum contendere: tu litera∣rum multarum numero, Ego, vnius magnitudine: tu varijs schedulis, ego hoc volumine: tu sententiarū pondere, ego verborū cmulo: tu erudita breuitate, ego loquacitate rudi: tu amoris crebra declaratione, ego beneuolentiae perpetuo studio, sic vter{que} nitimur, Page  12 vt tu me, an ego, te in hac contentione superem non multum quidem laborem.

ROGERVS ASCHAMVS IO∣anni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Nec ars ad vsum vitae, nec scientia ad cultum ingenij, meo quidem iudi∣cio (ornatissime Ioannes Sturmi) vlla inuen∣ta est, quae cum illius facultatis prostantia comparari potest, cuius praesidio efficitur, vt ratio ad prudenter intelligendum, sermo ad disertè loquendum instituatur, & reliqua homi∣nis vita, ab immani feraque consuetudine lon∣gissimè abesse, & ad diuinam naturam proxi∣mè accedere videatur. Hinc incredibilis ille sensus amoris, quo omnes fere docti etiamnum prosequun∣tur Athenas illas Atticas, ex qua vna vrbe, vna ae∣tate, vt scis, plures dicendi intelligendi{que} & princi∣pes & praeceptores exorti sunt, quàm ex omni et lo∣corum & temporum vuiuersitate, ad hominū me∣moriam vs{que} peruenerunt. Roma verò olim imperij domicilium, virtutis cumulo vel ipsis Athenis longè superior, eloquentiae laude par, aut non mul∣tùm inferior, quanquam nunc praesentibus moribus papistico luxu, & imperioso Antichristianismo, se bonorum odio subiecerit, veteris tamen eloquentiae nomine, & Ciceronis ingenio, sic omni poste∣ritati commendata est: vt quamdiu latinarum Page  [unnumbered] literarum vel fructu adiuti, vel laude illustrati vlli homines sunt, tamdiu vrbis Romae memoria, cum summa charitate & beneuolentia vsurpata duratu∣ra sit. Ne{que} antegressae solùm memoriae erudita se∣cula, sed praesentis etiam aetatis praeclara ingenia, plurimum admiramur: potissimum vero eorum hominum, qui hac eloquentiae laude floruerunt. Ipse enim multos excelletes viros, ex Italia, Germania, Gallia vehementer diligo, quos nunquam vidi, propter insignē doctrinae splendorē, quem in illis elu∣cere perspicio. At cum tu clarissime Ioannes Stur∣mi, ex Platone, Aristotele, Cicerone, eum salubrem eloquētiae succum hausisti, quem in nullo alio nostrae aetatis nec longè superioris quidem vnquam ani∣maduerti, & illum etiam totum ad saniorem Christi doctrinam aggregasti, quo in loco te habe∣am, nisi de te ad te scriberem, libenter explicarem. Quanquam si idfacerem, cur adulationis notam vererer, non video. Quae res si mihi proposita fuis∣set (quod tu quodam loco ad quendam scribis) a∣lia via ad aliud genus hominum mihi affectanda esset. Iudicium illud diuinum tuū, quo singula pro∣fers, singula legis, animaduertis, relegis, appendis, expolis, construis, & exaedificas: meum si quod est iudicium, in eam admirationem rapit, vt quicquid hactenus scripsisti, sedulo conquisiuerim, auidè per∣legerim: inciderim etiam in nonnulla manu scripta, abs tuo ore excepta, in ea videlicet, quae doctissimè: Page  13 dictaueras in integrum Gorgiam Platonis, hunc li∣brum Londini ante triennium nactus sum. Ad hunc modū cum suauitate praesentis consuetudinis tuae frui non licuit, ope tamen ingenij tui, quantum potui semper, vti placuit. Et me multos iam annos ardore amoris erga te mirificè incensum: ecce tibi, quotidianus ferè sermo, quem de te mecum reueren∣dus pater, praeceptor{que} meus M. Bucerus, habet, sic nunc inflammat, vt nihil libentius facerem, quàm ad te scriberem: praesertim cùm intelligam & ex eo quod de te ipse scripsisti, te eum esse, qui humanita∣te & beneuolentia cōtentus sis: & ex sermone prae∣tereà D. Buceri te non magis esse Ciceronis excul∣tum eloquētia, quàm ornatum humanitate, qui ho∣minis nihil potius esse iudicat, quàm respondere in amore his, à quibus prouocêre. Sed vide audaciam eam, qui in ipso amicitiae nostrae principio, bene∣uolentiae meae significationem ostendere volui, sed fructum & remunerationē quandam repetere sta∣tui. Statui enim rogare te, vt aliquid facias litera∣tum, nominis tui, & vtilitatis etiā meae causa, nisi hoc hominis nimium sui amantis esse videretur. Ego ad lectionem sacrae scripturae, in qua potissimum tabernaculum & vitae meae & studiorum collocare cum Christi benignitate statui, Platonem, Ari∣stotelem, Demosthenem, & M. Ciceronem residuo eo studio adiungere in animo habeo: Nec tamen, hoc studendi genere sic mihi vel precisè placeo, vel Page  [unnumbered] ignauè contentus sum, vt medicorū et iurisconsul∣torū libros, vel omninò cōtēnam, vel nunquā attin∣gā. Hae enim artes, et praeclarā continēt cognitionē, & ad omnē humanae vitae vsum ac splendorē plu∣rimū momēti habent. Sed in tāta varietate rectis∣simorū studiorū sequatur per me quis{que} illud nō sci∣te Attilij poëtae, vt ait Cicero, durissimi: Suam cui{que} sponsam, mihi meam. Aristoteles doctrina & iudi∣cio cùm caeteros omnes, tū se ipse quo{que} superat, mea quidem opinione, in his libris, quibus dicendi ra∣tionē, in pulcherrima doctrina explicauit. Diuinā ratiouis qnidem naturae & morum disciplinam di∣uino ingenio recondit in reliquos libros. Hic nihil non ferè ad popularem consuetudinem, & humanae vitae quotidianum vsum promit & exponit. Et quo magis hos libros prae caeteris admiratus sum, tanto plus tribuo Danieli Barbaro, & P. Victorio, qui in eis magna quidem cum diligentia elaborauerūt. Scire enim dum, quanquam id percupidè aueo, non possum, quid fit illis Gregorij Nazanzeni graecis in hos libros commentarijs, quos Erasmus in festina lente testatur se apud Aldum perlegisse. Nam hos esse illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Gallia impres∣sum non credo. Horum omnium & diligentiam li∣benter agnosco, & voluntatem vehementer probo. Sed cum ex libris tuis, quos frequenter lectito, & ex multorum sermone, quos saepè conuenio, clarissi∣mè perspicio, te tanto ingenio & iudicio in his Rhe∣toricis Page  14 libris versatum esse, vt quid vel illi de ea re praedicent, vel ipse sentiam, non literis exponere, sed in opinione tua relinquere statuerim. Et hoc est, humanissime Sturmi, quod tantopere abs te contendam, vt summi artisicis praestantissimam ar∣tem, excellenti artificio tuo explicatam in lucem proferas. Nunc verò, si esset in me vlla vel persua∣dendi facultas, vel cogendi vis, eam vniuersam ad te vrgendum, vt hoc perficeres, adhiberem. Ne{que} ego solus, sed innumerabiles alij, hoc abs te conten∣dunt: Quorum postulata cum & literarū sum∣ma vtilitate, & nominis tui immensa laude impli∣cata sunt, quantum humanitas tua illis tribuere debet, etiam at{que} etiam considera. Vt nouos hau∣rias labores nō requirimus: sed veteres vt fusissimè ad veterem studiorū fructum dimanēt, expetimus. Vidimus enim, & legimus magnā partē illorū la∣borum, quos in istis Rhetoricis libris explicandis suscepisti: quibus tantū ardorē in nobis ad vidēda reliqua excitasti, vt is nulla alia re nisi luce ingenij tui satiari possit. Age igitur opt. Sturmi, & perge rogatu vnius prodesse vniuersis. Et quāquā durior esse vis, quod facilè non credo, quàm vt oratu mul∣torum bonorum commoueare, prudentior tamen es, quod certò quidem scio, quàm vt patiare vnius pla∣giarij scelere cōmitti, vt vel istis rhetoricis libris, vel Gorgiae, vel politicis tuis, aut aliud aut aliter accidat, quàm nunc vereri velis, aut in posterum Page  [unnumbered] mederi queas, quod ipsum in tanta turba excipien∣tium dictata tua facilè alicuius vel stulti amici im∣peritia, vel sordidi typographi auaritia contingere potest: hanc iniuriam saepè Erasmus, saepè multi docti viri experti sunt, quae si ad te solū perueniret, negligere eam non deberes: Cum verò, ea omnium et literarum, & tui quo{que} studiorum communis esset, diligentior quidem cautio adhibenda est. Et hoc siue rectè monentis consilium, siue verè aman∣tis studium, siue impensè rogantis institutum, e quaeso mente, qua ego scribo, accipias, et ea quo{que} ra∣tione, qua maxime cupio, expleas. His proximis superioribus annis, Aristoteles è Gallia prodijt la∣tina lingua loquens, vt omnes existimant, aliena mente nonnunquam sentiēs, vt quidem iudicant. Ioachimi Perionij in coniungendo Cicerone cum Aristotele, & voluntatem multi probant, & ex vtroque infinita loca, siue in congerendo diligentiā, siue in compellendo vim, plures in meliorem partem accipiūt, quā illud nimis proiectū Cephae Chlononij os, qui in exagitando vtro{que} graecae latinae{que} doctri∣nae, & principe, & praeceptore, vtriusque beneficio, & suo ingenio nimis insolenter abusus est. Quan∣quam, vt ipse quo{que} existimo, praeclaram Aristote∣lis doctrinam, & minus ornatam videri, & magis obscuram esse, quàm vt multorū in eo legendo pos∣sit vel studio allicere voluptas, vel labores compen∣sare vtilitas, quia vbiuis, ferè docetur sine accurata Page  15 exemplorum appositione, qua in re & latini pluri∣mùm, & graeci ipsi peccant explicatores. Et tamen hoc vitio claudicare non debet Dialecticorū scho∣la, cum in tota illa subtili disserendi ratione ab A∣rist. tradita, nullum extet praeceptum, cui in So∣cratis sermonibus, Platonis, & Xenophontis inge∣nio, conscriptis non respondeat expressum exem∣plum. Hoc tu, eruditissimè Sturmi, & prudenter animaduertis, et frequenter doces, potissimum verò in ea ratione interrogandi, collocandi{que} Dialecti∣ca, quam Platonis Gorgiae praefixisti: Ad quem lo∣cum legendum quoties accedo, quod saepissimè qui∣dem facio, toties cum noua quadam & vtilitate la∣boris mei, & admiratione ingenij iudicij{que} tui sem∣per abeo. Sed ad hanc dicendi facultatem, quae tota ad illustriorem vsum comparata est, nihil magis re∣quiro, quàm ex Demosthenis, Ciceronis, Thucidi∣dis, Liuij & horum similimorum oratorum, hysto∣ricorum{que} libris, sic vbiuis exempla cōportari, vt quicquid in virtute splendoris & aequitatis, in sce∣lere foeditatis, & fraudis, in prudentia prouidae o∣portunitatis, in fortuna insperatae temeritatis, ex omni saeculorum memoria, colligi obseruarique pos∣sit, id semper ad rhetorica praecepta, diligenti vel appositione exempli adiungatur, vel notatione loci referatur. Et quanquam hic cuiusque literarum cupidi proprius labor esse debet, tamen cum ad id praestantis ingenij animaduersio, delectus, & iudi∣cium Page  [unnumbered] adhibetur, noua profectò studiorum, & sua∣uitas ad voluptatem, & fructus ad vtilitatem, ex hac artis & imitationis coniunctione efflorescit. Et huic meo, si ita vis, siue errori ex imperitia, siue torpori ex desidia, lubentius quidem indul∣geo, quod plerúmque video, eos qui in solitarijs artium praeceptis adhaerescunt, exangues, frigi∣dos, ineptos, sine sensu, sine motu, sine vsu esse: Contra vero nonnullos, qui nulla praecep∣tione instructi, sed sola & oratorum & histo∣ricorum lectione contenti fuerunt, in aliquo loco constitisse. Neque haec eò à me dicuntur, quod aut vagam linguae iactationem, aut effluentem styli insolentiam vllo modo probem, sed quem∣admodum in tradenda vera religione, exempla vitae, cum praeceptis doctrinae coniungi debeant: sic quidem ad omnem artis cultum imitationis etiam vsus adhibendus est, vt cursus studiorum, neque obscuritate inutiliter impeditus, neque erratione licenter abductus esse videatur. Prae∣tereà cum dicendi facultas 〈 in non-Latin alphabet 〉 sit, vt, do∣cet Socrates, & tota illa nobilis animae doctri∣na, hanc artem propinquissima cognatione attin∣gat, plurimi plurimum & huic disciplinae, & no∣strae aetati congratularentur, si Phaedonem Platonis & libros Aristotelis 〈 in non-Latin alphabet 〉 luce ingenij tui aliquando illustrares. Et quia video, me iampri∣dem, nimis inconsideratè abusum esse humanitate Page  16 tuae, & omnes verecundiae fines transijsse, libet profecto nunc ipsius Ciceronis consilio vti & benè nauiterque impudentem esse. Ipse quoque De∣mosthenes multorum infoelices conatus hactenus reijciens, te admodum flagitat. Bis nunc Italia ad nos misit Aeschinem & Demosthenem la∣tinè dicentes, sed nec ijs oratoribus, nec ea re∣gione mea opinione satis dignè. Illi etiam Ger∣mani duo, quos semper admiror & vnicè amo, in Demosthene multis non satisfaciunt. At verò cum illum primum circuitum, qui est in prin∣cipio orationis contra Aeschinem, à te in libro de amissa dicendi ratione Latinè versum lego, & cum diligenter animaduerto, quo tu appendis iudicio, quamnam in vtraque lingua, vel singula verba vim, vel sententiae formam habeant. Quid putas me primum doctissime Sturmi, acclamare e 〈 in non-Latin alphabet 〉, Quodnam hoc nouum Veneris caput? An maximopere his literis qui∣dem nunc meis, sed votis iamdiu literatorum publicis à te contendere, vt quod reliquum est in his duorum nobilissimorum oratorum con∣trarijs inter se orationibus, perficere ipse velis. Hoc labore, & vtriusque linguae splendorem miri∣ficè excitabis, & illius Ciceronianae amissae versio∣nis desiderium, meo quidem iudicio multum miti∣gabis. Et huic vniuersae postulationi meae, auda∣cter quidem scio susceptae, ad res tamen, spero, & Page  [unnumbered] praeclaras cupiendas, & iustas petendas institutae, te multum tributurum facilè intelligo. Postremò, videndum tibi est, vt expleas eam expectationem, quam omnibus literarum cupidis commouisti, de il∣lis libris tuis, qui de ratione Latinè loquēdi, atque scribendi, à te scripti sunt. Et haec de te ac tuis, nunc pauca de nobis ac nostris. De religionis cur∣su, reip. statu, literarum, & cultu, & fructu apud nos in Anglia, satis loquacem tecum instituerem sermonem, si tantae res in breues potuerunt includi literas. Sed quae nunc vnius epistolae modo termi∣nari non possunt, in multas literas, quas deo volen∣te, frequenter tibi scripturus sum, reseruabo, Ea verae religionis cura, apud Josiam nostrum, inpri∣mis & Cantuariensem, & vniuersum consilium regium excubat, vt in nulla re aequè laboratum sit, quàm vt religionis tùm doctrina, tùm disciplina ex sacrarum literarum fonte purissimè hauriatur, & vt sentina illa Romana, qua tot humanae sordes, in Ecclesiam Christi redundarunt, funditus ob∣struatur. Populi consensus, & obedientia ad hanc rem summa est. Jn studijs nostris patrum consilia libenter sequimur, vbi ipsi non deflectunt à sacra scriptura. Augustino plurimum tribuimus, cui, quod tu Graecos Basileum & Chrysostomū ante∣ponis, non tibi concederem, nisi te valdè amarem. D. M. Bucerus, vir dei, gloriam Christi strenuè apud nos excitat, cuius habet tantam & doctrina Page  17 authoritatem, & vitae moderationem, vt ne ipsi quicquam aduersarij conqueri possint. Aduersa∣rij enim nōnulli adhuc apud nos sunt, qui cū à no∣bis nonnihil discrepent, hominum vires, virtutes, & consensum extra modū & ordinem efferentes, ta∣men quia complures eorum, sine stomacho & acu∣leis hoc faciunt, & plurimum seipsi cum erudi∣tionis laude, tum probitate vitae commendant, non possumus non amore eos prosequi, omnia referentes ad illius prouidētiam, qui extrema etiam die, non∣nullos in suam vineam introducit. Publica res in magna expectatione est. Quis euentus hanc pa∣cem inter nos & Gallos, per obsides principum fi∣lios factam consequetur, ignoramus. Jlla quidem vox Ciceronis semper mihi suauis esse videbatur▪ Nomen pacis dulce est, & res ipsa salutaris: Bel∣lum autem quid aliud est quam illa Sophoclea 〈 in non-Latin alphabet 〉, Religionis cursum, morum disciplinam, literarum otium, & & omnes suauioris foelicitatis partes funditus euer∣tens. Gratulor etiam multum ipsi Galliae, quam gentem vnicè semper amaui, quae meo iudicio qui∣dem, in omni literarum & humanitatis laude, nec ipsi cedit Italiae. Hanc pacem vtrique genti bonam, faustam, faelicem, fortunatam{que} fore speramus, quo∣niam Comes Bedfordensis, D. Pagettus, & Ioan∣nes Masonus nostrae partis principes legati, non so∣lum longum rerum vsum, multiplicem{que} eruditio∣nem Page  [unnumbered] verum etiam dei timorem, ad hanc fundan∣dam concordiam adferant. Linguae & artes Can∣tabrigiae ab his passim hauriuntur authoribus, qui cùm dicendi, tùm intelligendi magistri optimi semper habiti sunt: vt nec ratio prop∣ter infantiam nimiùm obmutescere, nec oratio propter inscitiam, loquaciter insolescere discat. Ad vtriusque linguae doctrinam perdiscen∣dam, vtriusque vrbis non eadem quidem, sed v∣na ferè sola vtimur aetate. Jn hanc studendi vi∣am plurimi Joannis Checi, & Thomae Smithi exemplis, praeceptis, ingenijs, consilijs prouocati, ingressi sunt. Hi duo, olim huius Academiae, nunc totius reipublicae, in ipso splendore aulico prae∣clara lumina eminent. Qui si ad scribendum sese dedidissent, nec in Sadoleto Italia, nec in Longolio Gallia, iustiùs quam in istis duobus Anglia gloriata fuisset. Hoc perspicuum no∣bis est, vel ex illo libello, quem de recta Grae∣cè pronunciandi ratione, qua nos Cantabrigiae vtimur, contra Winton. conscripserat. Sunt quoque hic Cantabrigiae multi praeclari viri, in∣ter quos tamen sic elucet summus amicus meus Gualterus Haddonus, huius Academiae nunc procancellarius, vt cum illis superioribus duo∣bus comparandus, non in nostrum numerum aggregandus esse videatur. Quid omnes Oxo∣nienses Page  18 sequuntur, planè nescio, sed ante ali∣quot menses, in aula incidi in quendam illius Academiae, qui nimiùm praeferendo Lucia∣num, Plutarchum & Herodianum, Senecam A. Gellium, & Apuleium, vtramque linguam, in nimis senescentem et effoetam aetatem compin∣gere mihi videbatur. Nobilitas in Anglia nunquam magis erat literata. Illustrissimus Rex noster Eduardus, ingenio, industria, constantia, eruditione & suam aetatem, & aliorum fidem lon∣gè superat. Non enim aliorum sermone per∣suasus, sed ipse saepenumero praesens (quod in sua∣uissimam meae foelicitatis partem deputo) omni∣um virtutum chorum in eius animum immi∣grasse perspexi. Gallia non dubito agnoscet sum∣mam doctrinae laudem, in clarissimo duce Suffol∣ciense, & reliquo illo nobiliss▪ iuuenum comitatu, qui hactenus, vnàcum rege nostro, in Graecis literis & latinis educati, hac ipsa die, qua haec ad tescri∣bo, in Galliam profecti sunt. Thomae Mori fi∣liabus innumerae nunc honoratae foeminae, in omni literarum genere praestant. Inter quas tamen vni∣uersas velutisidus quoddam, non tam claritate ge∣neris, quàm splendore virtutis et literarum, sic emi∣net Illustrissima Domina mea, D. ELIZA∣BETA regis nostri soror, vt in tant eius iustè commendandae varietate, labor mihi non quaerenaae laudis, sed statuendi modi propositus esse videatur. Page  [unnumbered] Nihil tamen scribam, cuius ipse praesens testis non fuerim. Me enim praeceptore, graecae latinae{que} linguae duos annos vsa est. Nunc verò ego Aulica turba liberatus, & veteris otij mei literarij suauitati re∣stitutus, regiae Maiestatis beneficentia, satis hone∣stam conditionem & locum, in hac Academia ha∣beo. Fortunae naturae{que} ornamēta, in illustrissimam Dominam meam collocata, haec ne an illa pluris aestimanda in comparatione ad iudicandum per∣quam sunt difficilia. Aristotelica laus in eam to∣ta trāsfusa est. Nam 〈 in non-Latin alphabet 〉 in illa, 〈 in non-Latin alphabet 〉, omnia summa. Ex anno. 16. nonnihil excessit, tanta in hac aetate grauitas, et cel∣sitate comitas inaudita est, studium verae religionis & optimum, literarum acerrimum. Ingenium sine muliebri mollitia, labor cum virili constantia, me∣moria, qua nihil vel citius percipit, vel diutius re∣tinet. Gallicè Italicè{que} aequè ac Anglicè loquitur, latinè, expeditè, propriè, consideratè. Graecè etiam mediocriter mecum frequenter libenterque collocu∣ta est. Si quid graecè latineue scribat, manu eius nihil pulchrius. Musicae vt peritissima, sic ea nō ad∣modum delectata. In quauis adhibenda munditia 〈 in non-Latin alphabet 〉, aurum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sic semper aspernata, vt non Phae∣dram sed Hippoliten omni vitae ratione referre vi∣deatur. Perlegit mecum, integrum ferè Cicero∣nem, magnam partem T. Liuij, ex his enim Page  19 propemodum solis duobus authoribus latinam lin∣guam hausit. Exordium diei, semper nouo testa∣mento graeco tribuit, deinde selectas Isocratis ora∣tiones, & Sophoclis tragaedias legebat, hinc nam∣que illius & linguam purissima dictione, mentem aptissima praeceptione, & reliquam eius excelsae vitae conditionem, ad omnem fortunae vim rectè instituendam esse existimaui. Ad religionis in∣stitutionem, post fontes scripturarum D. Cipria∣num, locos communes P. Melanchthonis, & alios huius generis simillimos, ex quibus pura doctrina cum elegante sermone libari potuerit, adiunxit. Jn omni oratione, si quod inuitum verbum, aut curiosiùs accersitum fuerit, facilè animaduertit. Jneptos illos Erasmi imitatores, qui latinam linguam in miseras prouerbiorum compedes illi∣gant, ferre non potest. Orationem ex re natam, proprietate castam, perspicuitate illustrem, liben∣ter probat. Verecundas translationes, & con∣trariorum collationes aptè commissas, & confli∣gentes, vnicè admiratur. Quarum rerum di∣ligenti animaduersione aures eius tritae, adeo te∣retes factae sunt, & iudicium tam intelligens, vt nihil in Graeca, Latina, & Anglica oratione vel solutum & peruagatum, vel clausum & termi∣natum, vel numeris aut nimis effusum, aut ritè temperatum occurrat, quod non illa inter legendum ita religiosè attendit, vt id statim Page  [unnumbered] reijciat magno cum fastidio, vel summa exci∣piat cum voluptate. Nihil fingo, mi Sturmi, nec opus est, sed adumbrare tantum volui tibi speciem eius excellentis ingenij & studij, in cuius rei velut forma, dum, mens mea tota defixa est, hanc Illustrissimae Dominae meae memoriam, mi∣hi quidem charissimam ad te scribendo libenter suauiterque vsurpaui. Ad hanc nobilissimam principem, si tu aliquid scripseris, doctissime Stur∣mi, illud & grato animo acceptura, & magno iudicio perlectura est. Sed vereor ne ipse iu∣cunda vel recordandi illius, vel scribendi ad te suauitate delectatus, extra modum epistolae prolixitate prodierim. Et de literarum apud nos ratione plura alio tempore. Rumor hic sparsus est te venturum in Angliam, siue hoc verum sit, siue totum ex eo ortum desiderio, quo pluri∣mi te hic videndi tenentur, non intelligo. Mihi nihil frequentius in votis. Jntereà dum ego ad∣uentum tuum gratissima spe expectem, deside∣rium quaeso meum absentis tui suauissimis literis tuis sic lenias, vt saltem intelligam te meas re∣cepisse. Amorem meum quem tibi maximè absenti debeo, eum interea vniuersum ad prae∣sentem patrem Bucerum defero. His literis in∣clusum dono tibi mitto argenteum nummum C. Caesaris. In sequentibus Caesaribus, additi sunt semper loquaciores tituli, quod saepè animad∣uerti Page  20 in omnium ferè Caesarum nummis, aut au∣reis, aut argenteis, vsque ad Gotticam illam Bar∣bariem. Hic ex vna parte tantum Caesaris no∣men inscribitur. His priscae antiquitatis reli∣quijs, quia plurimum ipse capior, hūc nummum ti∣bi mittere volui, plures deinceps missurus, si te hoc antiquae et beneuolentiae meae, et temporū vetu∣statis monumento delectatum esse cognouero. Vale in Christo Iesu. Cantab. è Collegio D. Ioan. Euang. quarto Aprilis. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Utrasque literas tuas, optime Ioan. Sturmi, & superiores nonis Sep∣tembris, & recentiores. xviij. Nouembris ad me missas, tradidit mihi prudens vir, & nunc com∣munis noster amicus Christopherus Montius: Summo gaudio vtrasque legi, frequenterqúe le∣go, & ab earum lectione nunquam discedo, nisi no∣uae semper cumulatus accessione voluptatis. Lau∣dem, quam tribuis mihi, vt alienam non agnos∣co, sed tanquam vestem, mihi quidem humani∣ter impositam, sed parum congruentem, libenter eum rubore exuo, iudicium tamen laudis, tam Page  [unnumbered] laudati viri, in summa laude deputo. Suauis es, in meo, vt tu dicis, erga te, coeco amore, & pateris esse coecum, ne si oculos aperiat, à te decedat, & trans∣feratur in aliū. Coecus amor, mi Sturmi, vagus est, & errat, & quia diligit, non delegit, praeceps, non constans esse solet. Sed meus in te tam occulatus est, & si vis, tam Lynceus, vt nulla, non terrae, non Oce∣ani intercapedo, aciem eius impedire possit, quin longissimè penetret, & facilè incendatur ardore, vbi illustres virtutis doctrinae{que} faces praetenduntur. Quod vis, vtriusqúe epistolam in lucem appare∣re, & testem extare perpetuae inter nos charitatis, facis quidem, non plus, quàm ipse exopto, plus tamen quàm ego, vel à quo{que}, sine nota impudentiae, vel à te sine suspicione imprudētiae efflagitare queo: & quia tu me facis impudentem, nisi ipse aliter vis, & nisi ipsae literae iam sunt impressori traditae, inprimis cu∣perem vt epistolae nostrae aliquam reliquam pagi∣nam occuparent, in dialogis tuis Aristotelicis: sed stultè hoc peto, cum tu scis, quid potissimum sit faci∣endum: haec tamen scribo, quia vereor ne literae meae nimis molestae sint, & quodammodo aegrè ferant, si ab illo libro separentur, cuius tam cupidae, petaces et 〈 in non-Latin alphabet 〉 extiterunt. Quanquam, quod polliceor, non contentae solùm, sed perquam hilares erunt, si in societatem literarum tuarum vlla ratio∣ne admittantur, si liber tuus imprimatur in quarto, vt loquuntur, nō in octauo, quod ferè fit in tuis scrip∣tis, Page  21 ego magis approbarem: & Gallorum in ea re, cùm solertiam, tùm elegantiam semper laudo. To∣tus gaudio perfundebar, mi St. cum veni ad illum epistolae tuae locum, vbi ais: Regiae maiestati locum designaui in Aristotelicis meis dialogis, in quibus stylum meum quotidiè acuo, vt si quid possit contra barbariem, in his ostendat, tum etiā in celebrandis amicis, &c. Quod regi facis, Opt. St: non illi soli clarissmo principi, sed vniuerso eius regno, vniuer∣sis literis et aeternitati facturus es. Nam cum audi∣et abs te, quàm praeclarū sit 〈 in non-Latin alphabet 〉, & remp. consilio, non fortuna gubernari, consilia autem optima ex optimis hauriri libris, nec melio∣rem vnquam, cum à sacris fontibus discesseris, ad formandum consilium, ipso Aristotele extitisse, ne dubites, quin, hoc facto tuo, in instituendo principe nostro, vberrimā voluptatem, cum singulari laude tua confluentem in vniuersam Angliam, & singu∣los Anglos transfusurus sis. Et quanquam prin∣ceps, ea est eius praeclara natura, calcare non eget ad expeditiorem cursum, doctrinae & prudentiae, in quem foelicissimè ingressus est, tamen exsuaui & fusa oratione tua, ad id accommodata, veluti ex applausu praeclari hominis illū currentem excipien∣tis, nouum laboris impetum, ad maiorem laudis spem, percepturus est: & nosti illud dulcissimū car∣men dulcissimi poëtae: quod frequenter ipse comme∣moro, qui monet vt facias, quod iam facis ipse mo∣nendo Page  [unnumbered] laudat, & hortatu cōprobat acta suo. Fortu∣nam in principe nostro, aequat natura, vtrā{que} supe∣rat virtus, siuè vt Christianū hominē loqui decet multiplex gratia dei, cupiditate optimarū literarū, studio rectissimae Religionis, voluntate, iudicio, & quam tu in studijs vnicè laudas constantia, aetatem suam mirificè praecurrit: Et vix vlla foelicitatis par∣te ego eum beatiorē existimo, quàm quòd Ioa Che∣cum, ad praeclarā doctrinā, & veram religionē, ado∣lescentiae suae doctorem nactus sit. Latinè intelligit loquitur, scribit, propriè, scienter, expeditè, & omnia cum iudicio. Dialecticam didicit, & nunc graecè discit Aristotelis Ethicen. Eò progressus est in Graeca lingua, vt in philosophia Ciceronis, ex latinis Graeca facillimè faciat. Pridiè illius diei, qua ex Anglia profectus sum, cum essem Londini apud D. Joa. Checum, & inter loquendum, rogarem ab eo, quid esset, quod Rex Ethicen Aristotelis, potiùs quàm institutionem Cyri perlegeret: Ille sapientissi∣mè & eruditissimè, quod semper solet, respondet: vt mens inquit, eius prius vniuersis illis & infinitis virtutū vitiorumqùe praeceptionibus, ac partitioni∣bus instructa, firmum iudicium aderat ad singu∣la quotidianorum morum exempla, quae in historijs latissimè sese fundunt. Et quia vix fieri potest, vt ingenij acies, in initio, dulcedine historiarum emol∣lita & obtusa penetret in abstrusas illas & recon∣ditas, Page  22 sed pernecessarias, ad corroborandum iudi∣cium finitae quaestionis comprehensiones, quanquam nullum praeceptum, sine appositione insignis exem∣pli tradi cupio. Quàm foelix Anglia sit, mi Stur∣mi, cum principis eius iuuenilis aetas, (nam nuper excessit ex decimo tertio anno) hac praestanti prae∣ceptione informetur, nemo meliùs quàm tu iudicare potest. Breui absoluet Ethicen, quam sequetur A∣ristotelis rhetorica, vt non oportunè solū, sed diuini∣tùs etiam videatur tibi oblata occasio huius suscepti laboris tui. Credo enim ego, non sine diuino consilio factū esse, vt haec summa Maiestas regia, hac sum∣ma ingenij, iudicij, doctrinae{que} tuae facultate excole∣retur. Si plusculum otij mihi esset, longiorem tecum de Regia nostra maiestate instituerem sermonem: longiorem etiam de clarissima domina mea D. Eli∣zabeta: de clarissimis Ducis Somersetensis filia∣bus & illis quidem optima literarum institutione formatis: duas tamen Angliae foeminas praeterire non possum, nec à te, mi Sturmi, praeteritas esse ve∣lim, si aliquid cogitas de celebrandis amicis in Anglia, quo mihi nihil exoptabilius esse potest: Altera est Iana Graia filia nobilis Marchio∣nis Dorcetensis: quae, cum auiam habuit Mariam Franciae Reginam, arcta propinquitate attingit Re∣gem nostrum Eduardū. Annum nata est decimum Page  [unnumbered] quintum. In aula fui illi valdè familiaris, & scrip∣sit ad me eruditas literas: hac superiore aestate cum amicos meos in agro Eboracensi viserem, & inde literis loannis Checi in aulam vt huc proficisce∣rer, accitus sum, in via deflexi Lecestriam, vbi, Iana Graia cum patre habitaret. Statim admis∣sus sum in cubiculum, inueni nobilem puellam, dij boni, legentem graecè phoedonem Platonis, quem sic intelligit, vt mihi ipsi summam admirationem inijceret. Sic loquitur & scribit graecè, vt vera referenti vix fides adhiberi possit, nacta est prae∣ceptorem Ioannem Elmarum, vtriusque linguae valdè peritum, propter humanitatem prudentiam, vsum, rectam religionem, & alia multa rectissimae amicitiae vincula, mihi coniunctissimum. Mihi discedenti, recepit se graecè scripturam, si ego illam meis literis ex aula imperatoris scriptis prouoca. rem: Expecto quotidiè graecas eius literas, cum venerint, ad te statim mittam. Altera est E∣thelreda Cecilla, quae haud aliter graecè intelligit & loquitur, quàm anglicè: vt dubium esse possit, foe∣licior ne sit, hac praestanti cognitione, an quod na∣ta sit nobili viro Antonio Coco & patre eius & praeceptore: qui propter singularem suam eruditio∣nem, in erudiendo rege, Ioanni Checo socius ad∣iunctus est, vel potius quod nupsit Guil. Cecillo, Iuueni quidem illi, sed tam senili prudentia, tan∣ta literarum & rerum peritia, & ea in rebus ge∣rendis Page  23 abstinentia, praedito, vt laudem illam soli∣dam & quadripartitā, quam Pericli aemulus suus tribuit Thucidides.

〈 in non-Latin alphabet 〉,

Huic communis consentiens que Anglorum vox impartita sit. Post meum digressum ex Anglia primarius Secretarius regius factus est. Vereor, mi Sturmi, ne prolixo meo sermone molestus sim tibi, sed quia nihil magis cupio, quàm lon∣gissimas literas tuas, longè & ipse scribo, scrip∣turus etiam longius, si otium mihi suppedita∣ret. Nam nunquam fui in vita mea minus otio∣sus, quam nunc sum. Noua quae hic geruntur, nemo certius, nemo oportunius perscribere tibi potest, nostro Christophero Montio, & quoti∣diè rogo rogaboque, vt tibi singula perscribat, nec ipse deero, quoties offeratur oportunus Ta∣bellarius, & ne in his grauissimis temporibus, le∣ues & inanes literae meae ad te accederent, ecce tibi, sola Madelburgus, sic occupat nunc Au∣gustae, omnium hominum suspiciones, rumo∣res, sermones, colloquia, consilia, vt caeteris re∣bus omnibus, minimis, maximis, mediocri∣bus, silentium ferè iniecerit. De cuius vrbis aut salutis spe, aut interitus metu, sic omnia sunt incerta, vt rumoribus vel cum dolo excogitatis, Page  [unnumbered] vel sine authore disseminatis implicata, vt ipse ni∣hil habeam certi & explorati, quod scribam. De hac re certissimus sum, quòd haec vrbs nunc est, et ab alienis pressa acriter, & à suis defensa for∣titer, quia nec prece, nec pretio, nec minis, nec metu impelli possit, vt eam doctrinam, aut omnino proditam abijciat, aut foedè vitiatam accipiat, quam omnes boni, vbi vbi sunt, ex di∣uinis haustam fontibus amplectuntur. Nec mi∣rum esse debet, si duo illi Tricipites, Cerberus Romanus, & Geryon Hispanus contendant, hanc vnam vrbem expugnare, cuius si porta semel fuerit, vel effracta vi, vel reserata volun∣tate, patet statim aditus & Cerbero in to∣tam Germaniam, & Geryoni in vniuersam ferè Europam, vt nec in religione puritas, nec in re∣publica commoditas reliqua esse potest, quae non breui, aut illius foedata habitu, aut istius oc∣cupata raptu fuerit. Reliqua negotia, Turcica, Papistica, Caesariana diabolica, & Christiana in summo silentio iacent. Breui scribam de his etiam rebus, si quid certi ad manus meas peruenerit. Vale doctissime Sturmi. Et me, quod facis, ama. XIIII. Decemb.

Anno Dom. 1550.

Page  24

ROGERVS AS CHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Nullas ad te literas tam oportuno Tabellario dare non possum, & longas non opus est mi optatissime Sturmi, cū vnus Mon∣tius nostrarum longissimarū instar esse potest. Di∣gressum à nobis tam honesti & integri viri, aegerri∣mè fero, his temporibus, & hoc loco: non sum tamen tam durus in alios, nec tam mei amans, nec tam meorum obliuiscens, vt non commouear sensu desi∣derij illius, visendi eos, qui ei sunt charissimi. Scribis Montio nostro diuulgatam esse vtrius{que} epistolam. Tu videris ornatissime St: quo tuo periculo, hominē hactenus tenebris delitescentem, in lucem producis. Quanquam id ingenuè tibi quod sentio, dicam, plu∣ris facio testimonium iudicij tui, vel potius amoris tui, quàm pertimesco vocē aut opinionē vllius homi∣nis, hoc dictum aut valdè arrogantis, aut sui nimi∣ùm amantis videri potest. Si pecco, quia error est in me, nō scelus in alios, à te, qui me amas, veniam ex∣pecto, ab alijs, quos nihil laedo, offensam non me∣tuo. Si epistola mea non dum impressa sit, haec duo aut tria verba adiungi illi loco vehemen∣ter cupio. Vbi Dominae Elizabetae gradus & progressus in studio literarum explicabam, vi∣delicet, prima vtrius{que} linguae fundamenta foe∣licissimè in hac principe iacta sunt, assidua Page  [unnumbered] opera & diligentia Gui: Grindalli mei: Grindalli mei inquam, & si aliud vocabulum esset in omni ratione amicitiae, necessitudinis, charitatis, pietatis, quod propinquiorem, & arctiorem, coniunctiorem significaret, quàm mei, illud ad memoriā mei Grin∣dalli libentissimè adhiberē: fuit enim is Cantabri∣giae discipulus meus, & à paruulo inter parietes cu∣biculi mei septem fere aunos, literis graecis latinis{que} institutus. Mores, ingenium, memoriam, iudicium tale habuit, quale vix cuiquam, in Anglia contigit, quem ego vnquam vidi. An ego aliquid falsò affigo eius laudibus, intelligunt multi praeclari viri, qui in Aula, illo coniunctismè vsi sunt. Adulationis no∣tam non timeo, quia mortuus est: Inuidorum re∣prehensionem contemno, quia virtutis laudem in a∣lijs non ferunt, quod eandem in se agnoscere non possunt. Nam ex Academia in Aulam vocatus est a Domino Checo, & breui doctor ad instituendam hanc principem adhibebatur. Post aliquot annos, cum clarissima Eliz. ex suo ingēnio, & talis prae∣ceptoris opera ad praeclaram peruenisset cognitio∣nem, at{que} meus Grindallus, & suo merito, & D. fauore ad eximiā dignitateus adspirasset, ecce tibi, subita peste correptus diem suum obit: Aula tan∣tum sui desiderium relinquens, quantū haud scio an quisquam alius hos multos annos, me certè maiori afflixit maerore, quàm obitus vtrius{que}, parentis, qui vna die & eadē fere hora, cùm quadraginta septem Page  25 annos coniunctissimè coniuges vixissent, vnà ambo ad Christum morte etiam ipsa iugati commigra∣runt. In locum huius & charissimi discipuli, & ar∣ctissimi amici suffectus ego sum, vbi inuenio, ea v∣triusque linguae fundamēta iacta, vt dubitarim, an istius ingenium, quae didicit, an illius diligentiam qui docuit, magis admirarer, huic ego, quod foeli∣cissimè à Grindallo meo quanquam sine mea ope∣ra, non tamen absque omni meo consilio inchoa∣tum est, diligenter sanè & assiduè exaedificare co∣natus sum. Haec verba mi Sturmi, si in suum lo∣cum aptè reponi possunt, & tuo iudicio & quasi li∣ma sic perpoliantur, vt cum reliquis concinnè con∣strui queant, rem mihi peroptatam effecturus es. Nisi te valdè amarem, & tribuerem omnia no∣strae amicitiae, vererer te ad hunc modum tam im∣prudenter abuti: Sed familiarem esse oportet, quae ficta non est amicitia, & nosti illud Ciceronis tui: Qui cum omninò nihil singam, nihil dissimulem, nihil obtegam: Nam illae sapientes amicitiae osten∣dunt fucum, suauitatem non habent, & plus folio∣rum quàm fructus semper ferunt, Jn proximis etiam superioribus meis ad te literis nobilissimae virginis Ianae Graiae mentionem feci. Non est, si quid in me iudicij sit, dignius exemplum, quod in ocu∣lis hominum feratur, quod in lucem & conspe∣ctum appareat, quo reliqua nobilitas ad veram laudem, & insigne decus euocari possit. Con∣dona Page  [unnumbered] mihi hoc mi Sturmi, si cupiā haec lumina pa∣triae meae, luce ingenij tui sic accendi, vt cum per se illustria sint, tuo tamen testimonio, in eminentem & conspicuum locum excitentur. Literas tuas longissimas auidè expecto, quanquam tempus tu∣um, quod Aristotelicis dialogis impartis, intertur∣bare nolim: de illa tamen re audire cupio. Cum dicerem, Domino Legato hodiè me literas ad te dare, iussit me suo nomine te plurimùm salutare, & libentissimè se inire velle rationem tecum ar∣ctioris amicitiae, quem iam multum amauit hos multos annos, hoc tamen se malè habere quod di∣stineatur pluribus quotidiè negotijs, quàm vt possit crebritate literarum persequi hoc studium, quo te complexus est. Nihil libentiùs facio, quàm scribo ad te, sed nisi inuenero fidelem tabellarium, cauebo quid cui committam, nam vereor ego illud, quod lepidè Cicero tuus conqueritur de suis temporibus, vix quenquam esse, qui epistolam Paulo grauio∣rem ferre possit, nisi eam per lectionem releuarit. Si abs te aut Montio nostro certus nuncius, de meliori nota, à vobis cōmendatus ad me accesserit, liben∣ter de motu reipu. de statu religionis, de apertis cō∣silijs, de secretis studijs, quae ad meas manus perue∣nerint, vobis significabo. Tuas suauissimas literas, Sturmianis rebus, hoc est, eruditione, eloquentia, humanitate refertas, omnibus istis negotijs, Turci∣cis, Papisticis, Caesarianis, Gallicis longè antepono. Page  26 De quibus tamen hoc tempore, aliquid ad te scri∣berem, nisi D. Montius noster, onustus omni∣bus grauibus rebus, quae vbi{que} ferè hoc anno gestae sunt, domum ad vos rediret. Ex cuius sermone o∣portuniùs, quàm ex mea scriptura singulas res cog∣nosces. Vale. Et saluta mihi Ioannē Sleidanum, & Valentinum Erithraeum. Augustae Vindelico∣rum. XXIIII. Ianuarij. Anno Dom. 1551.

ROGERVS ASCHAMVS IO∣anni Sturmio.

S. Literae tuae prudentiae & suauitatis plenissimae, vnà cum duobus libris a D. Toxite dono ad me missis, redditae mihi fuerunt. xxij. Iunij. Suauiter scribis de mea offensione silentij tui. Quanquam sic gratus es, quòd scribis, optatissime Stur. vt etiāsi non scribas, non possis non esse mihi gratissimus. Amicitiam enim meam, non ineptam tibi, & mo∣lestam, sed oportunam & gratam probare cupio. Noui occupationes tuas, tuo{que} sic otio faueo, vt ae∣gerrimè ipse ferā, si vlla eius minima pars ab Ari∣stotelicis dialogis tuis, et Aeschinis Demosthenis{que} contentionibus, ad alias res abstrahatur. Quan∣tum autē Toxitem nostrum amo, de hoc eius in nos cōmuni studio & amore, de beneuolentia vel pietate potiùs, qua patriam meam, qua principem meum exornauit, de animo in veram religionem Chri∣sti, de iudicio in elegantem doctrinam Sturmij Page  [unnumbered] de multis denique alijs verae amicitiae vinculis, quibus me sibi in perpetuum coniunxit, breui lite∣ris meis, semper omni officio meo, illi declarabo. Rogas, vt te, iudicio meo, & ope iuuem in confectio∣ne vitae Buceri: Qua in re, quanquam ope mea opus non habes, voluntati tuae tamē aliquid, etiamsi non satis libenter fecissem, nisi librum illum ex Anglia, de obitu Buceri, fusè conscriptum, ad te prius quàm has liter as peruēturum intellixissem. Mutua voluntas, beneuolentia & Angliae in Germaniam, & Cantabrigiae in Argentinam, & vtrius{que} gentis & vrbis, studium in veram religio∣nem, in literas, in sanctissimum et doctissimum Bu∣cerum ex illo libro facilè perspici potest. Admi∣rabile est quod Carrus noster de Redmanno refert, vt scias, qualis hic vir sit, pauca repetam. Cogna∣tione proximè attingit Cuthbertum Tonstallum Episcopum Dunelmiensem, eius consilio, in studio literarum à puero versatus est, Cantabrigiae & Oxonij aliquot annos vixit: Post Lutetiam vidit, vbi diu cōmoratus, tandem redijt in Angliam ante vicessimū iam annū, aut plus eo, instructus ea peri∣tia graecae latinae{que} linguae, & sic excultus diligenti Ciceronis lectione, vt eius siuè laudis aemulatione, siuè praeceptionis imitatione, Ioan. Checus, & Tho∣mas Smithus, admodum iuuenes, & omnibus mo∣dis aequales, excitati, spretis barbarorū sordibus, v∣berrimum illū prudentis eloquentiae succū, ex Pla∣tonis, Page  27 Aristotelis, et Ciceronis fontibus exhauserūt▪ quē in horū discipulis, & meis coniunctissimis ami∣cis, Haddono & Carro, animaduertis abundare. Redmannus, de quo ego institui scribere, totū se sa∣crarū literarū studio tradidit, tot praesidijs ingenij, doctrinae, eloquentiae, munitus, vt omnes ferè supe∣raret. Usus est semper suauissimis moribus, mode∣stissima vita, cōmunis & bonis omnibus etiam ad∣uersarijs, nemini molestus aut durus. Tam praecla∣rus artifex in concionibus suis ad formandā Chri∣stianam vitam, qualē ego profiteor me vix vnquā audiuisse. In doctrina etiam de coniugio sacerdo∣tū, & alijs controuersijs rectissimè in publicis scho∣lis, Cantabrigiae sententiam & iudicium suum de∣clarauit. De iustificatione autem solius fidei, non∣nihil à nobis discrepauit, & id semper laude & si∣ne aculeis, nō tam vti ego de illo existimo, quod du∣bitauit de veritate illius doctrinae, quā quod metuit de licentia vitae, in quā virtutis Manes & tantum verbosi quidem homines praecipites ferebantur. Hoc igitur illustre iudiciū Redmanni siue hominis mul∣tiplicē doctrinā, siue probatissimā vitā spectes, Bu∣cero impartitū, vniuersis Babilonicis, Eccijs, Billi∣cis & reliquis audacter potes opponere. Scriberē ad te copiosè, qua pietate cōplexa est Bucerū nobiliss. Dux Suffolciensis, qua cura & curatione ipsa prae∣sens noctes dies{que} illū fouit. Nisi vxor D. Buceri, omnia illa oportuniùs cōmemoraret. Hunc locum, Page  [unnumbered] & hanc clarissimam principem, scio, non praeteribis mi St: vel propter exemplū reliquae nobilitatis, vel propter eam beneuolentiā, qua haec nobilissima foe∣mina te etiam cōplectitur, quae de te in Angliā ac∣cersendo saepè cogitauit. His etiam proximis supe∣rioribus diebus, D. Checus pollicetur, aliud separa∣tum scriptū de obitu Buceri, cū recepero statim ad ad te mittam. Cōmemoratio harum rerū, mi Stur. sensum mihi cōmouet doloris acerbissimi, summi{que} desiderij istius sanctissimi viri, qui & multùm me amauit, & plurimū doctrina iuuit, cuius vnius o∣pera, haec nostra inter nos amicitia, qua nihil mihi dulcius, arctissimè firmata est. In recentissima mea vigent memoria crebri illius mecū instituti sermo∣nes, de religionis, de reip. & statu, & motu, de lite∣rarū recto cursu, de te, de tua singulari humanitate & doctrina, de eo eius consilio, quādo nos cōiunctis literis nostris, te ad Aristotelis explicationē cōcitare voluimus. At silebo, ne dolores & augeā meos, & non minuam tuos: quanquā in malis, malorum etiā refricatio, in sinu & sermone dulcissimi amici, non∣nihil consolatur. Vale in Christo Iesu. Satis est si intelligam te has recepisse, & cum satis ot ij & la∣xamenti, à grauioribus rebus nactus fueris, vel bre∣uissimas literas tuas, de tuo Aristotele, Aeschine, & Demosthene loquentes, omnibus illis Turcicis, papisticis, Italicis, &c. antepono. Si quid fuerit in Mōtij nostri literis, tecū cōmunicabit. Iunij. 1551.

Page  28

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. Plus & nostrae amicitiae, et tuae humanitati, quā meae verecumdiae tribui, ornatissime Sturmi, cum literis meis superioribus ad Montium uostrū scriptis declararē, quàm essem ego cupidus, vt Aes∣chines & Demosthenes, in nobilissimae virginis Ia∣nae Graiae nomine apparerent. Ne{que} tum quidem ignarus fui, quàm operosis implicatus esses negotijs. Si quod peccatū ergo fuerit, fuisse nullū spero, assig∣nabis Montio nostro, qui de diuulgatione illarum orationum paulo ante ad me scripsisset. Nam quod tu vis, maximè probo, & id tamen scripsi, quod ego vnicè opto: Opto enim te, aliquid dedicare lectissi∣mae virgini, tui semper (quod ego noui) & tuorum studiosissimae, cuius est cultior animus doctrina Pla tonis, et eloquētia Demosthenis, {quam} fortuna illustrior, aut regio genere, aut accessione amplissimae quidē, sed luctuosissimae haereditatis, clariss. Ducis Suffolcien. auunculi materni Ianae Graiae, quae eius nunc facta est haeres ex parte dimidia. Et semper mihi ante ocu los versatur spectaculū illud, cū offēdi clar. virginē legētē Phoedonē Platonis, de qua re, opinor, tibi ali∣quādo scripsi. Et quorsū haec? minimè mi St. vt tibi in hac aut vlla re vlim esse molestus, sed vt ostēdā, cū diu fuerim vtrius{que} vestrū amantiss. quā vestrae etiā mutuae, inter vos amicitiae cōiungendae, nunc quo{que} sū studiosus: amicitia, nec tibi dignior adiūgi, nec illi optabilior offerri potest. Scripsi ad Checū in Page  [unnumbered] maticam Toxitae nostri, & id perstudiosè: scribam etiam si tu ita vis, ad Dominum Pagettum, si in Anglia essem, multū nauarē, et aliquid perficerem. Rumores Turcicos, Parmenses, Saxonicos, usè per∣scriberem, nisi qui has perfert literas, communis noster amicus, oportuniùs ea omnia explicaret. Uter mansurus legatus: an vter{que} abiturus, quid certi habemus Montius noster referre potest. Hie∣ronimus Wolfius praeficitur bibliothecae fuggeranae: Impetraui à Fuggero scriptum Aeschinem cum commentarijs, sed librum non dum inuenire po∣test Wolfius: incidi in cōmentarios Simonis Grinei in secundum librum Rhetor: Aristotelis, curo mihi describi, sunt enim mea opinione, cruditi: si intelli∣gam te ita velle, mittam ad te quanquam puto hae∣redes Grinei, qui apud vos sunt, et haec, & multa a∣lia scripta illius viri habere. De recuperata valetu∣dine tua, cupidissimè aueo scire. Vale in Christo Ie∣su. Saluta quaeso Joa. Sleiddanum, Valentinum E∣rithraeum, & nostrum Michaëlem Toxitem. Au∣gustae Vindel. xxi. Aug. An. Dom. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Stu mio

S. Nihil libentiùs facio, quàm scribo ad te, orna∣tissime Ioa. Sturmi, libentissimè verò hoc tempo∣re, cùm intelligerem, hunc clarissimum virum Joa. Hallesium, argentinam proficisci, non dubito, quin Page  29 tu scias, qualis hic vir sit, ex frequenti Motij nostri sermone, & credo, non ingratū tibi fore, pau∣ca quo{que}, ex me audire. Doctrina verissimae religio∣nis Christi, optime institus est: disciplinae, morum vt assiduus custos, sic censor valdè grauis: tacitur∣nus Paulo{que}, grauior natura, vt multi putāt, cōsilio, vt ego iudico, cum eo tamen nemo sit, in omni hu∣manitatis ratione, apertior, ac facilior. Omnium re∣rum anglicarum peritissimus, in quibus tractandis, hos multos cum summa prudentiae, diligentiae, absti∣nentiae laude, versatus est. Ita{que} mi Sturmi, si nos∣trorum hominum etiam principum qui sunt sensus & ingenia, & rerum nostrarum his superioribus annis, vnde tot motus & conuersiones extiterunt, scire cupis, nemo profectò fuit omnium, qui mores hominum meliùs nouerit, qui certiores causas pru∣dentiùs prouiderit, aut difficiliora euenta, pro sua parte capescenda, fortiùs prohibuerit. Litera∣rum amore summo, cognitione verò praeclara imbu∣tus est: Quae eius laus eò maior existit, quòd non ex quietis Academiarū fontibus, sed inter medios An∣glicos turbulentos fluctus, peritiā latinae linguae per∣fectā, graecae mediocrē, Jtalicae absolutā, Gallicae a∣liquam, & vestrae etiam Germanicae nonnullam ex hauserit. Et ad haec omnia, est mi Sturmi, & tuae excellentis doctrinae admirator summus, & arctio∣re consuetudine tua fruendi cupidissimus. Libros tuos auidè legit, & sermonē de te, mecum frequen∣tissimum Page  [unnumbered] habet. Cogitauit adire Jtaliam, sed totus traductus in admirationem eruditionis tuae, tui{que} amorem Argentinam repetit. Digressum hunc eius à nobis aegerrimè fero sed triste hoc desiderium eius solabitur frequens cogitatio vestrae inter vos amici∣tiae, quam ego gaudebo esse summam, vt non tantum ipse doleam propter suauissimum vsum eius mihi e∣reptum, quantum gratulor vtri{que} vestrum, vtrius∣qùe, & gratam & iucundam coniunctionem. Cùm vestrae notitiae, consuetudo & vetustas accesserit, tùm haec omnia mi St. illustriora, quàm à me praedi∣cantur, apparebunt. De immani & mutua crudeli∣tate, quam Turcae Hungari{que} inter se exercent, de expugnata Tripoli, de mari infero vniuerso, Turci∣cis terroribus circumfuso, de vastationibus pedi∣montanis, de summo motu belli inter Hispanum et Gallum non ampliùs expectato, sed repraesentato de legatis vtrin{que} domum missis, & quicquid delirant reges plectuntur Achiui. De fortitudine & con∣stantia Parthenopolitarum, de calamitosa conuer∣sione religionis in hac vrbe, de moerore huius populi, & eius constantia & aucto odio in falsam doctri∣nam, de multis alijs rebus longissimum tecum in∣stituerem sermonem, si non haec omnia Dom. Ha∣lesius oportuniùs sermone, quàm ego scriptura, tibi fusissimè declaret. Si Caesar, Spixae subsidat, vti hic rumor percrebescit, libenter visam Argentinam▪ interea, si nihil scribas, quanquam literae tuae sunt Page  20 exoptatissimae semper mihi, nihil displicebis tamen. Plus enim faueo laborioso tuo otio, quàm, vt velim tibi vllo modo esse molestus. Et quā gratum est ti∣bi, vt ad me in quadam epistola scripsisti, me tam constanter amare te, sine offensione etiā silentij tui, quanquam, tu non siles quidem, tam mihi quo{que} est iucundum, quòd in eodem loco scribis, te aliquan∣do effecturum, vt intelligam, te non pigrum fuisse. Gratulor immortali laudi Verterorum, quòd tuo consilio, & eorum merito, tecum in tuo Rhetorico Aristotelico colloquuntur. Tu enim hoc modo effi∣cies, vt nomen huius familiae, non solum nobilitatis, sed virtutis & eruditionis insigne posteris esse vi∣deatur. Exemplum Uerterorum vsurpaui et ego, et in multis literis meis, ad excitandam nobilitatem Anglicanam, ad idem studium & similem lau∣dem. Cum ad hunc locum venissem, ecce tibi hae li∣terae meae, satis impudenter vt solent, & fortassè ni∣mis imprudenter, à me visae sunt quaerere, ecquid illis, de more mandem ad te de Aristotele, de Aeschine & Demosthene, de Analysi Ciceronia∣a. &c. Substiti tacitus, & quanquam suauiter mecum ridens, nonnihil tamen reprehendi superi∣s factum illarū, quòd non solùm haec omnia abs te mpense rogassent, sed nimis importunè flagitassent. Cōmemoraui varias & multiplices tuas occupatio∣es, et quātis oneribus premerere iā rerū susceptarū▪ stēdi te, pro tua prudētia, notare illarum non nimis Page  [unnumbered] verecundum os, quanquam id, pro tua humanitate minimè, significares: Conticuerunt statim rubore suffusae, at{que} si posthac mi Sturmi, me insciente & imprudente, pergant porrò tibi esse molestae, intelli∣gant te esse iratum, et eas tibi fecisse eū stomachum, de quo, ipse suauiter scribis, ad Iulium pontificem Numburgensem. Sed taceo & ipse, ne iustiùs mi∣hi, quā meis literis irascaris. Uides quantùm tri∣buo amicitiae nostrae, apud quem quasuis etiam in∣eptias meas, confidenter promere audeam. Sed, vt quodsentiam, loquar, mi optatissime Sturmi, quan∣quam fateor me magno teneri desiderio, (teneor quidem maximo) rerum à te susceptarum, & iam institutarum, & sedulò etiam superioribus meis li∣teris laborabam, vt nobilissima virgo Iana Graia, scriptis illustraretur tuis, scias tamen eò haec om∣nia spectare, vt ego nihil aliud optare velim, quam quod tuo iudicio, instituto, otio{que} maximè cōuenire videatur. Uale in Christo Iesu. Augustae. XXVII. Septembris. Anno Dom. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS IO∣anni Sturmio.

S. P. Diu, & id auidè expecto, nunc penè neces∣sariò requiro literas tuas Ornatissme Stur. Ex Anglia enim ad me scribunt certi amici mei, Petrum Ramum nescio quid scripsisse contra meas tuas{que} literas, per te Argentorati impressas. Sci Page  31 tamen optime Sturmi, quid ego in alijs literis meis de Ramo scripsi ad te, quantum ego illius ingenio, doctrinae, & etiam instituto tribui, quòd existima∣rem eum ineptos & frigidos aliquos Aristotelicos potiùs conscindere, quàm ipsum refutare Aristotelē. Scis etiam nisi tibi è memoria excidit, aut meae scissae sunt literae, quantum ego Petrum Ramum anteposui fratri illi Ioach. Perionio, cuius ego ride∣bam. Ciceronianos contra M. Bucerum, & P. Melanchthonē ineptè consutos, & malè concinna∣tos, cum putarem Ramum rectè sentire de Christi doctrina, & hoc modo his temporibus, et eo loco, su∣um consilium tegere, studium tamen declarare, scribendo contra eos, quos animaduertit intendere se apertos aduersarios in veram religionem. Et hoc meum de Ramo iudicium posteà Augustae noster Hieron. Wolfius, qui Lutetiae fuit, verum esse con∣firmauit. Et in illis etiam literis meis, quanquam licentiam oris reprehendi, ne{que} nunc probare volo, ingenij tamen & doctrinae laudem, & apertè tri∣bui, & tacitè quo{que} comprobaui illius institutum, meis verbis insequentibus, cum dico me existimare praeclaram Aristotelis doctrinam, & minùs orna∣tam videri, & magis obscuram esse, quam vt mul∣torum in eo possit, vel studia allicere voluptas, vel labores compensare vtilitas, quia vbiuis ferè doce∣tur, sine accurata exemplorum appositione. Nosti etiam quomodo ego requirebam, vt ad omnē artis Page  [unnumbered] cultum, imitationis etiam vsus, adhiberetur, ne cur∣sus studiorum, vel obscuritate inutiliter impeditus, vel erratione licenter abductus esse videretur. Ex animo profectò faueo Ramo, & si ita res est, doleo il∣lum reijcere meā amicitiam, & suspicor certos An∣glos Cantabrigiae, qui nonnihil religione à nobis dis∣crepant, eandem ob causam Ramum in nos inflex∣isse, ob quam ipsi, relicta Anglia, Lutetiam cōcesse∣runt. Sed quomodocun{que} res cecidit, de me minùs laboro, de te minus miror: Nā vt hoc verissimè sed apud te dicam, mirum est illius cerebrum, qui nul∣los alios quos exagitet sibi proponit, praeter Aristo∣teles, Cicerones, Sturmios. Inuidia non sole suscipi, nec vlla inimicitia geri cū mortuis, sed fortassè quia hoc etiam docet Aristoteles, maluit Ramus inau∣ditum & inhumanum consilium sequi, quàm non in omnibus pugnare cum Aristotele. Contra mo∣rem autem & consuetudinem suam facit Ramus, qui me petit hominem obscurū, qui an essem nun∣quam audiuisset, abs{que} te fuisset. Sed hoc condonan∣dum est eius aegroto animo, Nam, aegroti vt semper reijciunt optima, sic cum nunquam requiescunt, re∣siliunt ad extrema. Ne{que} miror ne{que} multùm aegrè fero, si ego displiceo Ramo, cui Aristoteles, Cicero∣nes, Sturmij placere non possunt. Vrgebit credo & maiori impetu in te irruet Ramus, cùm intelliget te inuentionē quam ille remouet àsua schola Rhetho∣rica, Page  32 ad artē dicendi inprimis referre, & actionem quam Ramuli isti faciunt verè te quidē & cum Aristotele & eruditè, in exercitatione potiùs quàm in doctrina collocare. Sed ego Rami consiliū intelli∣go 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse non vult, ne videretur sequi Ari. Si hoc factum est à Ramo tu oportunè scire potes, et prudēter statues, quod cōs••tum nobis ineundum sit. Tufortassè aliquando audiuisti à D. Halesio, me a∣liquem esse arcu & sagittis, & esse etiam non mag∣naestaturae hominē, quid ergo impedit quò minùs e∣go tanquam Teucer clipeo tectus Sturmiano, aut arceā aut contemnā ictus istos Rami. Potes in Ni∣drusiano tuo sermone, apto aliquo loco, vel tribus verbis, & illius refutare insolentiam, & meum pur∣gare cōsilium, cum ego nō eo animo quicquam scrip∣si, vt publicè conuellerem Ramum. Sin magis pla∣cebit tibi silentium, & id quo{que} in primis placet mi∣hi, praeteribo ergo silētio hoc tēpore hunc sermonem, & referam me in iucundissimam illam cogitatio∣nem, quam indies vsurpo, legens tuum Nidrusia∣num sermonem. Sed ecce illae ipsae cogitationes, vere∣cundia perfusae recondunt se iterum, & pudentes tuū verentur conspectum: at stultè quidē faciunt, cū is sit noster inter nos amor, qui nec insidias adu∣lationis cū suspicione metuit, nec apertā et liberā ve ritatē propter ruborē repellit. Coeterū quā{que} cupiunt quidē educi, tamē nō possūt istae cogitationes meae, sed alio tempore et locose hoc factur as recipiūt. Jnterim Page  [unnumbered] saepè mecum mirantur ipsam libri ingressionem tàm expectatè institutā, tum accessum ad causam tàm maturè abs te factum. Idoneas personas Sapidum, vt suscipiat causam naturae, quia poëta est, vt diffici∣liores, proponat doctrinae quaestiones, quia et grauis et pereruditus est: Verteros fratres, et cupidos audi∣endi propter studiū, & verecundos ad interrogan∣dum propter aetatem: Quibus magno iudicio abs te tribuitur verborum explicatio. Quo in loco si ego in Nidrusiano tuo, interessem vestro sermoni, nonni∣hil iuuarem illorum pudorem, nam plura de con∣iunctione vtrius{que} linguae abs te summo in vtraque lingua artifice sciscitarer propter meam imperiti∣am, & frequētiùs te ob eā causam interturbarem propter meam impudentiam: Et nisi plurimùm a∣marē nobiles Verteros, optarem eos (istos certè no∣uem dies) ob eam ipsam rem, aut minus eruditos, aut magis impudentes existere. At{que} hoc loco, mi optime Sturmi, videris mihi suauiter irridere stul∣tas istas meas et inanes cogitationes, sed me aut stul tūferre, aut amicū non agnoscere debes. Cerasi tuae anteponūtur meo iudicio platano Crassi, quia imi∣tatio illa in Cicerone, mea opinione, non satis tegi∣tur, & hic credo me Ramus laudaret, quia aliquid in Cicerone notare audeo. Iure, mi Sturmi, rectè{que} reprehendis Theologorum errorem, qui non expli∣cant partes concionis, quae ab illis distributae sint: Et quanquam te maxime hortari cupio, vt hos no∣em Page  33 libros quàm celerrimè perficias, quia tamen minus tribuo meo desiderio, quam tuae laudi, quae parietur tibi immortalis ex confectione horū libro∣rum, proptereà te potiùs maturare hoc opus, quàm proprare vllo modo cupio: sic tamen vt hoc semper ob oculos praefixū intuearis, quod in cōcionatoribus soles reprehendere. Sermo ille tuus institutus de au∣thoritate legū, de iudicium officio, quo contineri de∣bent supra modum, mihi placuit, quanquam si om∣nia quae mihi in hoc sermone primae diei placent, tibi fusè explicarem, librum potiùs quā ad te literas scriberem. Grempium illū Argētinensem Augustae libenter vidi, sed alterū illum Grempium Sturmia∣num, multò libentiùs audirem, nec dubito quin ille vir grauissimas res horum temporum nō aliter quā Laelius, Philus aut Scipio quidam pertractaturus est. Locus nunquā tibi aptior dabitur, mi St. ex∣plicandi grauissimum tuum consilium, & iudicium de rebus istorum temporum, Turcicis, inquā, Itali∣cis, Gallicis, Germanicis et Anglicis, & fortassè hoc modo multò commodiùs, quam si certum aliquod opus de illis rebus instituisses. Multùm amo Phil. Verterum quia te amat, & studia literarum co∣lit, & nobilissimam suam familiam splendore etā literarum illustriorem facit, sed plus amo quiae ipse tam cupidus est audiendi te fusiùs dicentem de Christi religione, & te hortatur, quod ego quoque, efflagito, vt creberrimum semper longissimumque Page  [unnumbered] sermonem semper de deo eiusque doctrina reliquo colloquio tuo annectas. Et soleo te anteponere om∣nibus aetatis nostrae hominibus, cum de quauis re sermonē instituis, sed te tibi quidē proefero, quoties de Christo loqueris. Et aequū est vt is qui tibi, seor∣sim prae caeteris, summā doctrinā largitus est, abs te, prae ceteris vicissim dono suo, luce ingenij tui il∣lustretur. Nec te credo aliter iudicare, {quam} ego ad te scribo: Sed fortassè molestus tibi sum longo meo sermone. At{que} cum ipse cupidissimus sum longissi∣mi sermonis literarū tuarū prolixior esse volui. &c▪ Halae Tirolenss. xxix. mensis Ianua. An. 1552.

ROGERVS ASCHAMVS IO∣anni Sturmio.

S. P. Non ego scribere, sed tu facillimè cogitare potes, Ornatissime Ioan. Sturmi, quàm libenti animo ego Argentinam accessi, & quàm moerenti desiderio illic te non rep eri. Libenter peragraui Germaniae magnam & Italiae aliquam partem: Sed nihil in tota hac peregrinatione, cogitatione mea aut iucundiori, aut frequentiori exoptabam, quàm aliquando videre Argentinam quidem, sed potissimùm in suo Nidrusiano, meum Sturmium. Cogitabam ego, longo sermone, tutò, & solitariò, in tuum sinum infndere, quomodo, his superio∣ribus temporibus, in hac aula Caesaria, singulae res gestae, veri excitati sermones, ficti iactati rumores Page  34 fuerunt. A fuga enim oenipontica, ad hodiernum diem, memoriam singulorum dirum continenti ordine conseruaui. Risisses, audiens me narra∣re, quanto metu, Uillaci, secundo Iulij, imò lon∣gè maiori, quàm oeniponti. 19. Maij, & vniuersi nos tacti, & singuli fere disiecti, & ad fugam ef∣fusi sumus: Quem terrorem reuerà Pan aliquis, aut Nimphae ex alpibus in nos immiserunt, ina∣nes autem, & Rumores de Turcis, & suspicio∣nes de Venetis nobis attulerunt: Haec & multa alia tibi narrauissem, & à te quoque plurima, quae alijs in locis, sed ijsdem perturbatis temporibus, gesta sunt, accepissem. Sed istam iacturam ali∣qua ratione, aliàs fortassè resarcire possumus, il∣lam vero ego non queo redimere, quam feci spei meae interueniendi tum temporis eruditissimae illi disputationi Nidrusianae, id quod ego ineptè credo & molestè, sed cupidè scio & familiariter fecissē, praesertim cum puto me potuisse incidere in illum diem, qui sermoni tuo cum Grempio instituendo assignatus est. Antonius & Philippus, tam veri Nobiles quàm Germani fratres, praesentissima sua humanitate, nonnihil leuauerunt meum absentis tui desiderium, ostenderunt mihi secundū librum, atque profectò gratulatus sum morae at{que} negotijs Grempij▪ et in eo loco, opinor, video tuū cōsiliū, certè multū probo tuū iudicium, {quod} Grempium, ni fallor, reseruas ad fusissimam explicationem earum quin{que} Page  [unnumbered] rerum, de quibus potissimùm, in omni repub. gra∣uissimae deliberationes instituuntur. Si haec prae∣sens audiuissem, & ex ore vtriusque vestrum, prae∣sentibus auribus meis, summa consilia, & illustria exempla, non priscorum solùm, sed potissimùm no∣strorum, imo istorum & principum & temporum excepissem, putassem me non minùs foelicē esse, quàm video illos praeclaros viros fuisse, qui apud Platonē, & Ciceronē, huiusmodi sermonibus interueniunt. Credo te, mi St. & quantum audeo te hortor com∣parare, et instituere totum hoc opus, nō tam ad eru∣ditissimas praeceptiones, quàm ad ciuile horum tem∣porum et morum vsum. Omnia tibi suppeditāt, pu∣rissima religio, rarissima tempora, partium meliorū studium, rerum experiētia, principum notitia, vsus, iudicium, eloquētia, omnia profecto summa. Quid volo, tu vides, & quid potes, ego intelligo. Quātum tu debes, verae religioni, causae meliori, patriae liber∣tati, aliorum iniuriae, tuo etiam stomacho, at{que} om∣nium bonorum desiderio tribuere, meo consilio, non leuiter aestimabis. Uides quò euectus sum, mi St. et fortassè mirari vis, quo iudicio haecrequiro in ex∣plicatione praeceptorum Rhetoricorū, eo ipso profectò iudicio, quo ipse vsus est, qui suum amicum rogauit, vt inse ornando, omnes historiae leges negligeret. Et eò rectiùs, in hac caussa, me sentire puto, quā ille ipse intelligendi dicendi{que} praeceptor, quòd is nonnihilse amare, ego ad summā amici laudem, ad praesentem Page  35 maximum vsum, ad posteram & nunquam interi∣turam admirationē omnia referre videor. Uereor, mi St. stultus tibi videri et ineptus at{que} insolens, in toto hoc loco, si non quantum semper censurae tuae prudentiae ego soleo tribuere, tantū nostrae amicitiae, cum ad te scribo, putarem abs te concedi. Sed per∣go ad alia. Est hic Spixae vnà nobiscum clariss. vir D. Marcus Anthonius Damula, Venetus legatus ad Caesarem, tui studiosissimus & mei amantissi∣mus, multiplici doctrina, linguarum peritia, & vsu magnarum rerū, quibus, in Insulis & reliqua Ue∣netorum ditione, summa cum laude prudentiae & abstinentiae praefuit, mirificè excultus. Ego ab illo multa audio de Contareno Bembo, et Sadoletto, & ille vicissim saepè à me perquirit, de Stur. Aiebat mihi, se misisse ad te donum, cum esset proximè Ar∣gentinae, & maximè indoluisse, quòd tum caruerit expectata consuetudine familiaritatis tuae. Rogauit me, vt aliquam diligentiam, in suo studio erga te declarando, & te, nomine suo, officiosissimè salutan∣do, adhiberem, & nisi hoc tempore in lecto infirmus decumberet, hunc meum mihi sanè pergratum la∣borem, suis ipse literis longè gratioribus leuauisset. Intelligat quaeso proximis tuis ad me, aut si vis, ad illum literis, & me memorem & te gratum exi∣stere. Accessione praeclarae amicitiae, nullas opes praeclariores esse duco. Rogauit me vt cras ad te venirem, & mecum adducerem Rhetoricum tuum Page  [unnumbered] Aristotelicum vt illo dulci sermone acerbos dolo∣ris sui aculeos, quibus pungitur, veluti ablinere∣mus. At{que} cum ego libenter legam, & ille auscul∣tabit auidè vter{que} profectò gratissimam tui memo∣riam vsurpabimus. Uide quàm prolixus sum, mi Stur▪ quoties adte scribo, quod facio, vel quia te plurimùm amo, vel quia tecum loqui videor, vel quia te ad longissimè scribendū elicere cupio. Cum essem Argentinae, putabam me veterem Spartam videre, exceptis vestris fortissimis maenibus, et mul∣tùm laudabā Laconicam illam et frugalitatem in victu, & tristitiam in vultu, mores simplicitate rustica potiùs horridos, quàm ad versutiae leuita∣tem comparatos, animos quidem magnos, sed eos quidem Laconico more valdè cunctantes. D Le∣gatum scias tui esse studiosissimum, qui sic in An∣gliam de te scripsit, vt nec melius nec aliter ego ip∣se exoptarem. Quando ad illum scribis, scribe di∣ligenter, nam inter omnes Anglos, neminem re∣peri, qui quod prudenter & eruditè scriptum est, aut aestimet grauiori iudicio, aut accipiat gratiori animo. Toxites noster fuit nobis longè gratissimus, quē olim eruditum virum ex literis, nunc optimum hominē ex consuetudine & moribus facilè esse iu∣dico. D. Legatus, credo nunc tibi rescribit, ex illis spero literis, plura intelliges. Saluta quaeso, Nobiles illos fratres, Anthonium & Philippum, Vert. Vale In Christo Iesu. Spixae. XX. Octob. An. 1552.

Page  36

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

FActum est hoc longum, & duorum annorum scribendi interuallum, non voluntate mea, non obliuione tui, non neglectione officij, clariss. Io. St. Nec sanè vlla defuit mihi vel scribendi materies, vel mittendi facultas: sed rerum, non quidē publi∣carum cōuersiones et cōmunia tēpora, at priuatarū difficultates et propria negotia, impedimento mihi solummodò fuêre. Nuptias meas intelligo, de quibus ad te allatū est: quas homo turbulentus, irritas fa∣cere summopere cōtendebat. Sed sententia iuris, & aequitate causae meae hic homo fractus est, & omnia mea ritè explicata, & ex animi mei sentētia cōsti∣tuta sunt. Ita{que} quod cōmissum est hac nimis longa scribēdi intermissione, literarū crebritate deinceps libenter reponā. Et ecce tibi percōmodè, Ioannss hic Metellus, vir doctiss. & tui studiosiss. instat & vr∣get vt scribam ad te. Nam repetens Italiam, Ar∣gentoratum cogitat, tui solius salutandi & conue∣niendi gratia. In Angliam venit, comes itineris, & socius corsiliorum Anthonij Augustini, quem Papa Iulius. iij. ad Reginam nostram superiori anno nuncium legauit. Hi duo, Ant. August. & Ioan. Metellus interlocutores sunt in eo li∣bro, quem Hieronymus Osorius Lusitanus, Ci∣ceronianè id est prudenter & disertè conscripsit de gloria. Ut amplectaris Ioannem Metellum, Page  [unnumbered] tam eruditum virum, tam studiosum tui, & mei valdè amantem, non opus est, vt te rogem. Scio e∣nim quod humanitas tua efficiet, vt mihi Metellus literas, & longas, & gratiarum plenas scribat. Ex sermone Ioann. Metelli omnem rerum Anglica∣rum statum intelliges, ab eo qualis sit, Nobilissima D. mea, D. Elizabeta, quam ipse mea opera allo∣quutus est. Quantum illa praestat, graeca, latina, Italica, & Gallica lingua, imo qua rerum cognitio∣ne, & quàm docto & intelligente iudicio praedita sit, ipse tibi fusè enarrabit, vt vel Metello teste pla∣nè cognoscas, nihil vnquam à me affixum fuisse eius laudibus. Sed haec & multa alia ab ipso Metello. Nunc pauca de me meisque rebus. Quātum debeo tibi mi Stur. mi optatiss. Ioan. Sturmi, pro illis lite∣ris quas Pagetto, in meam gratiam scripsisti, non praesentes literae declarare, non fortunae meae com∣pensare poterunt. Efficiam tamen, deo volente, vt posteritas intelligat, amicum fuisse & Sturmium valdè gratum, & Aschamū non immemorē. Quae mihi superiores reges Henricus & Edu. concesse∣runt, ea nō solum integra restituta, sed conduplicata omnia sunt. Factus sum etiā regi et reginae secreta∣rius pro lingua latina. Quod munus, vt me Chri∣stus amet, non cōmutarem, si quaeuis mihi alia pro arbitratu meo videndi optio proponeretur. Step. E∣piscopus Wint. summus Angliae Cācellarius summa humanitate at{que} fauore me cōplexus est, vt paratior Page  37 fuerit Pagettus nè in me cōmendando, an Winton. in me tuendo atque ornando, facile dijudicare non queam. Non defuerunt, qui cursum beneuolentiae illius in me conati sunt impedire, religionis causa, sed nihil profuerunt. Ita{que} plurimū debeo Winton. humanitati, & libenter debeo: Neque ego solus, sed multi etiam alij experti sunt illius humanita∣tem. Cogitabam & id saepè, agere cum eo de tuo praeclaro opere Analytico. Scio enim eum ita faue∣re studijs literarum, vt plurimùm pollicear mihi de illius largitate. Et si tu ita velis, ad me{que} scripseris, mentem tuam, rem libenter, & vti spero foeliciter tentabo. Nihil incommodi erit in hac re, mea certè opinione. Gratias ergo tibi summas pro tuis ad Pa∣gettum literis. In quibus tam gratum mihi fuit, tui de me iudicij testimonium, vt longè optatior mihi sit voluptas, quam capio ex tua beneuolentia, quàm esse possit vlla commoditas, quae proficiscitur ex Pa∣getti beneficio. Sed de his aliàs & fusiùs. Reueren∣dissimus Cardinalis Polus valdè humanus est, & haud scio an quisquā Italus, eloquentiae laude, cum eo comparari queat. Me vtitur valdè familiariter. Hac aestate eum apud eum pranderem, incidens in sermonē de eruditis viris huius aetatis, honorificam tui mentionem fecit. Tum ego, de tuo Analytico opere, de Rhetor: Aristotelico, pro nostro amore, & meo de te iudicio libenter & copiose, ille verò pro∣bauit valdè institutum tuum, postquā ego loquutus Page  [unnumbered] sum de ratione hac & facultate Analytica, quae non in conquisito literarum ordine, sed naturali re∣rum compage cerneretur. Et palam & ingenuè af∣firmabat in te fuisse, nō solùm magnam doctrinam, & raram eloquentiam, sed moderationem etiam atque iudicium. Quaerebat porrò à me, an quicquā ego vnquam vidi de libris Ciceronis de republica. Aiebat se semel. 2000. aureorum consumpsisse, mittendo certo quodā homine in Poloniam, qui eos libros perquireret: quorum illic inueniendorum spem quidam ei fecerat. Ego statim narraui, quid tu ad me olim de illis libris: Et rogauit vt ad te scriberem, vt sciremus, ecquid ne certi de illis li∣bris. Ualdè solicitus sum de quinque Rhetoricis li∣bris, quos Uerteri fratres, vti scribis, secum in Italiam deportauerūt. Eò sum securior, quò aman∣tiores tui, eos esse scio, valdè tamen auidus sum sciendi, quid sit illis libris, & quò progressus es in reliquis: Et an mutares consilium introducendi me in eum sermonem, quod amanter potiùs quàm prudenter à te factum esse iudico. Sed nihil opta∣tius mihi accidere potest, quàm nostri inter nos a∣moris, tam praeclarum posteris etiam extare testi∣monium. Omnia praeclara in primo & secundo li∣bro (eos tantùm vidi) sed teipsum superas, quando digrederis, vt in illis insignibus locis, de vitae bre∣uitate, & tēporis habenda ratione: Cum{que} ego tres dies permansi Argentinae, valdè credibile erit nos Page  38 incidisse in varios sermones, de Aula Caesaris, de belli pacis{que} temporibus, de ratione studiorū, & non cōsumpsisse totū illud tempus, in subtilibus de ipsa arte disputationibus. Et illa apud Platonem po∣tissimùm, & Ciceronem etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 supe∣rant, mea opinione ipsa 〈 in non-Latin alphabet 〉. Sed ineptus ego qui haec ad te, ast omnia assignabis liberae no∣strae amicitiae. De vxore quod cupis scire, vultu valdè refert materteram suam D. Walopi vxorem. Et habeo talem vxorem qualem Joann. Sturmius Rogero Aschamo libenter optaret: nomē est Mar∣gareta, dies nuptiarum fuit primus Iunij mensis 1554. si quid vel in illo nomine, vel illo die laeti ominis insit. Si aues scire, quidnam rerum ago in Aula, intelligas nunquam mihi magis optatum otiū concessum fuisse in Academia, quā nunc est in regia. D. Elizabeta & ego vnā legimus graecè ora∣tiones Aeschinis & Demosthenis 〈 in non-Latin alphabet 〉. Illa praelegit mihi et primo aspectu, tam scienter in∣telligit non solū proprietatē linguae, & oratoris sen∣sum, sed totā caussae contentionē, populi scita, cōsue∣tudinē & mores illius vrbis, vt summopere admi∣rareris. Sed haec meliùs à Metello nostro, qui aie∣bat se pluris facere vidisse illam, quā vidisse Angli∣am. Si quis amicus tuus Oqtatiss. Sturmi, quic∣quam negotij habuerit expediendum in Anglia, vel apud Regiam Maiestatem, vel apud D. Can∣cellariū, scribe tu ad me, & intelliget amicus tuus, Page  [unnumbered] quantùm Aschamus Sturmio suo tribuendum esse iudicat. Si vnquā enim vel tibi gratum quicquam, vel tuis cōmodum vllum facere possum, si non dixe∣ris, iusseris, mandaueris, ingratum te esse iudicabo. Sed oblitus sum penè illius rei, de qua imprimis ad te scribere volui. Liber Cardinalis Poli de vnitate ecclesiae, hoc anno impressus Argentinae peruenit ad manus illius. Ille ipse ostendit mihi librum. Est hic cum Cardinale quidā patricius Venetus D. Priu∣lus electus Episco▪ Brixiae valdè doctus in omni ge∣nere literarum, & vir perhumanus, cuius frequen∣tem mentionem faciunt in suis epistolis Bembus & Sadoletus. Hic perquisiuit à me, an non putarē prae∣facionem Vergerij praefixam libro Poli à te fuisse scriptam. Apertè affirmabam, non solùm illum sty∣lum lōgissimè discrepare à tua scriptione, sed tale eti∣am factum, valdè abhorrere à tuo animo & cogita∣tione. Nolui hoc te ignorare. Si non Tertiana febre iam correptus essem, interuallum scribendi duorum annorum, harum literarum prolixitate compensa∣rem▪ Sed huic breuitati ignosces. Metior enim tu∣am voluntatem, meis cogitationibus. Nam omnes literas, quas tu scribis, nimis breues esse puto Saluta òmnes nostrates, & integerrimum virum. D. Ch. Mōtium. Cuius causa, si aliquid possum in Anglia, sentiet me & amicum & diligentem. Est Argen∣tinae Iuuenis quidā Anglus, Thomas Lakin, quem ego diu amaui, saluta quaeso & complectere mea Page  39 caussa: Saluta D. Sleidanum, D. Erythrum, et in∣primis meum suauissimum Michaëlem Toxitem, cuius longum silentium summam admirationem mihi attulit. Si deest materies scribendi, nihil prius cupio, quam scire ex illius literis cursum studiorum & scriptorum Ioan. St. hoc superiore biennio. De Thalassio tuo in Angliam mittendo, vel toga Ro∣mana, vel Attico pallio, vel Dorica veste induto saepè cogito, & libenter expecto. Postremò, ego te, & mea tuam vxorem salutat. Vale & rescribe. Gre∣nouici. Septem. 14. 1555.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. Quid hoc est mi St: Michaëlus Toxites, tā cōmunis amicus tā optatus Tabellarius, istinc huc sine tuis ad me? An Cookus, an Halesius, an quisquā Anglorū omniū, aut tui studiosior, aut tua∣rū literarū auidior quā ego sū? Ast videor audire e cōtrà, hē mi Aschame? Tu mecū silentiū scribē∣di expostules, qui ne aliquid quidem literarum hoc Triennium ad me? Et tota haec mea tecum expo∣stulandi ratio, non iracunda, non obiurgatoria, sed nsidiosa prorsus, & à me, data opera, subornata est. Verebar enim ne tu, quod iure quidē poteras, priores de taciturnitate, expostulād partes occupares. Sed valeāt ista, iā verè et apertè scribā mi St. nō volū∣ate mea, nō obliuione tui, nō neglectione officij, factū Page  [unnumbered] est hoc tam longum scribendi interuallum: Non quia deerat mihi, vel scribendi materies, vel mit∣tendi facultas, tam diu nostrae conticuerunt literae: Sed cum iustam caussam à me audies, non iram ti∣bi, et stomachum contra me, sed dolorem et moesti∣tiam pro me, quem scio, amas, commouebo. Hos quatuor proximos superiores annos, ita continen∣tibus febribus correptus sum, vt vna vix me vn∣quam reliquerit, quin etiam altera statim sit conse∣quuta: Atque sic rationes salutis meae omnes, istis nexis & iugatis febribus, sunt fractae & conuusae, vt iam corpus meum omne, febris illa hectica occu∣pauerit: Cui, medicorum filij, alleuamentum ali∣quando, remedium solidum nunquam pollicentur. I am, qui sunt veri amici, & inter eos certissimus amicus meus Ioan. Halesius, crebrò occinunt mihi lugubre illud Thetidis ad filium apud Homerum carmen 〈 in non-Latin alphabet 〉. &c. Sed quando refero me ad illum verae integrae{que} salutis praeceptorem, qui affirmat, tantum adijci homini interno, quantum adimitur externo, non moero∣ribus me dedo, sed noua nouae quidem vitae gaudia, ex hac valetudinis meae infirmitate percipio. Ac de his rebus plus aliàs, cupio enim hoc tempore, lon∣gum tecum instituere sermonem, cum reuerà mini∣mum otij ad id efficiendum in praesenti mihi suppe∣tat, sic me meum{que} tempus omne, his ipsis diebus, Serenissima regina ad scribendū tot literas distr∣hit. Page  40 Recentissimae tuae ad me literae, datae sunt 15. Januarij. 1560 quarum literarum duo capita, al∣terum de negotio Scotico, alterum de Reginae con∣nubio, me commouebant, vt eas ipsas Reginae le∣gendas darem. Illa, in vtro{que} singularem tuam erga ipsam obseruentiam, & prudenter animad∣uertit, & amabiliter agnouit atque praedicauit. De rebus tum temporis Scoticis, tuum valdè probaui iudicium, & te, de tua, pro nobis & nostris etiam nunc deamat solicitudine. Locum de connubio▪ ter, probè memini, perlegebat suauiter quidem subinde arridens sed pudicè admodum & vere∣cundè conticescens. De illius connubio, mi optatiss. Stur. certi quicquam, nec ego quod scribam, nec quisquam alius scio, apud nos, quod statuat habet: Non de nihilo, mi St. sed iudicio olim, inprimis ego meis illis prolixis ad te literis, scripsi, illam in omni vitae suae ratione, Hippolitē nō Phaedrā referre. Quē locū ipse tum, nō ad corporis cultū, sed ad animi ca∣stitatē, omninò referebā. Natura enim sua non cu∣us{que} cōsilio, à nuptijs tā aliena, & abstinēs existit: Cūsciā aliquid certi, primo quo{que} tepore scribā ad e: Jntereà, de rege Suecorū non habeo vllā, quā tibi pē faciā. Cupio vt scribas aliquādo ad D. Cecillū, est enim et in religione integerrimus, & in repub∣prudētissimus, et vtrius{que} sanè post deū et principē columē firmiss. Et etiā literarū et literatorū hominū mātiss. et in vtra{que} lingua ipse quo{que} pereruditus. Page  [unnumbered] De rebus nostris, aues, scio, audire ex me: Neque ego habeo, quod potiùs scribendum putem, quàm de ipsa Regina. Complectar igitur breuiter, quàm magnas ipsa atque praestantes res, ex quo guber∣nacula rerum suscepit, & prudenter molita est, & feliciter perfecit. Primùm officium suum deo dicauit: Nam religionem, quam miserè foedatam inuenit, praeclarè perpurgauit: in qua re perficien∣da eam adhibuit commoderationem, vt ipsi Papistae non habent dicere, secum duriter actum fuisse. Hanc pacem cum deo constitutam, sequuta est pax cum omnibus principibus: & tamen cum ipsa ad summam rerum accessit, regnum hoc, gemino im∣plicatum bello, Scotico & Gallico, inuenit. Deinde Guisianis mira spirantibus contra nos, tam fortiter & prudenter restitit in Scotia, vt iam inter vtrū{que} regnum & inter vtramque principem, tam secura pax, tam arcta amicitia, intercedat, quàm inter duas, vel quietissimas vicinias, vel concordissimas sorores, queat intercedere. Postquam religio pri∣mùm, deinderespublica, tam optatae tranquilitati fuerat restituta, animum appulit ad alia regni ma∣gis domestica ornamentaritè constituenda. Pecu∣niam deprauatam vniuersam, & totam factam aeneam, argenteam, & puram effecit, opus arduum & regium, quod, non Eduardus, non Henricus ip∣se, vel aggredi vnquam ausus est. Armamenta∣rium conquisitissimo apparatu sic instruxit, vt nul∣lus Page  41 Europaeus, scio, princeps, par ostendere queat. Classem itidem ab omni apparatu, siue rerum copi∣am, siue hominum facultatem spects, ita ornauit ac muniuit, vt opes opulenti alicuius regni, in hanc v∣nam rem erogari: videri queant. Haec pub. & toti∣us regni sunt: ipsius magis propria, siue studia, siue amores aspiciamus. Iniuriae priuatae facilè obliuis∣cens, iustitiae cōmunis seuerè colens est: sceleris gra∣tiam nulli facit: impunitatis spem nemini relinquit, licentiam omnem omnibus praecidit. Hoc denique Platonis praeceptum in omni actione sua, ante ocu∣los suos semper proponit, vt leges dominae hominum, non homines domini legum, in toto Angliae regno existant. Praetereàres, & opes subiectorum, mini∣mè omnium principum appetit: suas, ad priuatam omnem voluptatem, parcè & frugaliter, ad publi∣cum quēquā, siue communis cōmoditatis vsum, siuè domesticae magnificentiae splendorem, regificè & largiter attribui iubet. I am verò quas ex se laudes habet, & quae sunt in ipsa, ingenij & doctrinae orna∣menta, in alijs literis ad te perscripsi, hoc nunc adij∣ciam: non esse in aula, in academijs, non inter eos, qui, vel religioni, vel reipu▪ praesident, apud nos qua∣tuor nostrates, qui meliùs intelligunt graecam lin∣guam, quàm ipsa Regina: Cum legit Demost henem vel Aeschinem, admirationem mihi ipsa saepenu∣merò mouet, cum video illā tam scienter intelli Page  [unnumbered] gere, non dico, verborum potestatem, sententiarum structurā, proprietatē linguae, Orationis ornamenta, & totius sermonis numerosam ac concinnam com∣prehensionem, sed illa etiam quae maiora sunt, O∣ratoris sensum atque stomachum, totius causae con∣tentionem, populi & scita & studia, vrbis cuius∣que mores, atque instituta, & quae sunt huius gene∣ris reliqua omnia. In alijs linguis, quid & quan∣tum potest, omnes domestici, plurimi exteri, test existunt. Adfui ego quodam die, cum vno tem∣pore▪ tribus Oratoribus, Imperatorio, Gallico, Sue∣cico, triplici lingua, Italica vni, Gallica alteri, latina tertio, facilè non haesianter, expeditè non perturba∣tè, ad varias res, tum illorum sermone, vt fit, iacta∣tas, respondebat. Vt ipse videas quam politè illa, scribit, mitto ad te, his literis inclusam schedulam, in qua habes verbum, quemadmodum, propri reginae manu conscriptum: An iucundum tibi sit spectaculum, & gratum munus, proximis literis tuis, significa. Et haec de nostra nobilissima Re∣gina, & mea seorsum munificentissima Domina, & Ioannis Sturmij, etiam perstudiosa. Atque si contigerit vnquam tibi, in Angliam venire, ex ipsius ore, credo, intelliges, Rgerum Aschamum, Joannis Sturmij, apud taniam principem, memo∣rem amicum suisse. Hunc sermonem de hac pr∣stantissima nostra Regina, tu, credo, legis, ego certè Page  42 scribo, cum summa vtriusque nostrum volupta∣te: Si nuberet, laudi ampliori locum non relinque∣ret. Utinam tu, mi Sturmi, quam ex optimis & sapiendi & dicendi fontibus hausisti, siue vim ex Demosthene, siue eloquentiam ex Cice∣rone ad hanc rem persuadendam adhiberes. Ne∣que à te honestior caussa suscipi, quàm haec est, nec à me maior facultas optari, quam in te est, altera vlla potest: vt ipsa deligat, quem vult, cupimus, vt alij quenquam ei designent non cupimus: Et nostratem potiùs quam vllum externum, omnes, nos expectamus: Nolim te haec nescire, si fortas∣se tu aliquid aliquando de hac re cogitare velis. Nam si ad tot illa eius erga hoc Regnum, bene∣ficia, quae à me paulò ante cōmemorata sunt, hoc vnū addat, nulla gens nobis beatior esse poterit. De a∣lijs rebus nostris, aliàs: nunc venio ad te, mi Sturmi: Gaudebā cum intellexi ex tuis ante annum literis, ad Ioannem Halesium scriptis, Aristotelem tuum Rhetoricum esse absolutum: & mirificè mihi pla∣cuit, illud quod addidisti. In illis vos omnes, etiam Morisinus & Checus. Cū intellexi ex sermone To∣itae nostri, eos libros omnes. Werteros fratres secū n Thuringiā deportasse, minimè quidē gaudebam. Cauere debēt illi fratres, ne nō tā genere et doctrina obiles, quā hoc facmore nobilitati sunt. Iniuriam Page  [unnumbered] faciunt tibi, ipsis literarum studijs, & multorum bonorum solicitae expectationi, & nisi de me ipse scriberem, imprimis etiam mihi: qui licèt non au∣thor, hortator tamē tibi fui, vt hos praeclaros labores luce & immortalitate dignos, tenebris, & sordida aliqua cistula indignissimos susciperes. Si verò isti praestantes ingenij tui fructus, per horum iuuenum sordes atque auaritiam putrescant ac intereant, ego ipse profectò experiar, sed reprimam me, nec grauius aliquid in eos dicam, priusquam de hoc illorum fa∣cto sententiam tuam intellexero. Ita{que} si me amas, mi Sturmi, dum ahuc viuo, nam vt scripsi, hectica mea mihi valdè minitatur, ne permittas me frauda∣ri suauissimo horum librorum fructu. Primùm & alterum librum habui: sed primū, quem legendum commodabam Gualtero Haddono supplicum libro∣rum magistro, negligentia famulorum eius amisi. His libris saepè perlectitandis me ipse delectaui: His superiorib us nundinis reliquos omnes expectabam, Effice quaeso nè diu frustretur haec nostra expecta∣tio, quae, cum tua tanta laude, cum studio sorum om∣nium tanta commoditate coniuncta est. Vehemen∣ter gaud eo, te, quod scribis ad Ioannem Halesium, scripsisse pro Philippo, contra Staphilum Sicophan∣tam. Et scriptis illius, colligo eum esse non solùm Gnatonem circunforaneum, sed Thrasonem etiam aliquem scilicet honorarium: Nam quàm inepta Page  43 fit eius & insolens arrogantia, satis apparet ex sub∣scriptione suarum literarum ad Episcopum Eysta∣tensem, vbi ait, tuae D. &c. Fredericus Staphilus Caesariae Maiestatis cousiliarius, id quod populus curat scilicet: Nec puto ego hanc esse Impressoris culpam sed ipsius Staphili proiectam imprudentiam nam hoc idem ipse de se, in libello contra Philip∣pum scribet. Liber ad Eystatensem Episcopū, superi∣ori anno, ab eo scriptus est Germanicè, versus la∣tinè opinor, per fratrem Carmelitanum: impressus Coloniae, totus virulētus est. Rog. te, nō per Sicelides musas, sed per ipsas sacras literas, vt librum tuum contra Saphilum, in lucem exire primo quo{que} tem∣pore permittas. Mirifica perfundebar laetitia, cum legi in literis tuis impressis, ad Cookum nostrum, te scripsisse, de controuersia coenae librum vt ipse ais, minimè iracundum, tamen, vt tu speras, argumen∣tosum: Facilè, fidē tibi adhibeo, mi St. Noui enim naturam tuam, ad quietem et pacem non iracun∣diam & contentionem esse propositam: Noui eti∣am doctrinam tuā, qua facilè soles, & probare quod suscipis, & vincere vbi pugnas, & vbi vires tuas exerendas iure esse censes. Gaudium mihi grandius non contingit hos multos annos, quàm cum Toxi∣tes noster mihi narrauit, tua studia sacris literis, mirificè esse addicta. Causa religionis plurimum quidem amisit, discessu Philippi atque Buceri, sed plus profectò recuperabit, accessu Joan. St. ad illius Page  [unnumbered] propugnationem. Precor à deo patre, & domino nostro Jesu Christo, vt cuius spiritus accitu euoca∣ris, è latibulis Parnassi & Heliconis ad laetissima pascua montis Sionis, mōtis pinguis, in illius Spiritus ductum, te totum ipse des: Et quanquam ipse tibi libenter concederem, & hospicium Romae, & di∣uersorium Athenis, vt ad vtram velis vrbem, vo∣luptatis caussa, & veteris necessitudinis at{que} fami∣liaritatis recolendae gratia, aliquando diuertas, as∣siduam tamen habitationem tuam & tabernacu∣lum non solùm vitae, sed studiorum tuorum omni∣um, in ipsa Hierusalem, Ciuitate magna dei, opta∣rem perpetuò collocari. Et credo ego, multa Orati∣onis, & clariora lumina, & grandiora fulmina, pos∣se abs te ostendi, in nostris illis, Dauide, Esaia, lo∣anne, & Paulo, quàm in omnibus Pindaris, Plato∣nibus, Demost henibus, atquè Ciceronibus vnquam emicuere. Oro deum, si fas sit hoc petere, vt eam mihi huius vitae vsuram concedat, aliquando vt videam aculeos styli tui, vel tua sponte exertos, vel quouis alio elisu excussos, contra fucos Pontificum, qui cellas caelatiores, & nidos omnes ferè meliores in ipso dei templo occupant. Vereor mi Sturmi, ne plus te hac praesenti mea prolixitate offendam, quàm omni illa mea superiore scribendi taciturnitate, & expostulatione: quanquam si partiri vis hanc lo∣quacem, in varias literas, dici non potest, quin mul∣tas ad eiam scripserim: Sed ignosces vti spero meae Page  44 prolixitati: quam, si offensam vllam tibi pariat. vlciscere quaso prolixioribus tuis. Rogo t mi Sturmi quid sentias de Dionisio Halicarnasso: Credo ego illum fuisse ipsum Dionisium, qui do∣cuit in aedibus Ciceronis, & cuius frequens men∣tio est in epistolis Ciceronis: Cicero eius probat eruditionem plurimùm, mores non item. Cum dis∣ceseris ab illa vna vrbe, & ab illa vna Phil. & Alexandri aetate, non video, quem Graecum, non Plutarchum ipsum excipio, cum hoc Dionisio Ha∣licarnesso possis comparare. Cupio scire ex te, an haec opinio mea, tuo iudicio, sit aliqua, an prorsus in∣anis. Libellus enim ad Tuberonem, de iudicio suo, de Historia Thucididis mirificè mihi placet: vxor mea, quia scit te à me amari, ipsa etiam diligit tuam vxorem: Et suae beneuolentiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 annulū aureum in formam sagittae redactū ei mit∣tit, cum hac inscripiione, Donum fidelis amici. Toxites habet annulum. Vale. Londini. 11. A∣prilis. An. Dom. 1562.

ROGERVS ASCHAMVS IO∣anni Sturmio.

S. P. Cū nos inter nos eodē erga literas, religionē, rēp. et mutuā amicitiā, studio, iudicio, animo at{que} sensu cōiūgimur, opto ego saepè, adeo{que} volo, vt nostri Page  [unnumbered] itidem, aliquo insigni nexu, nonnullo{que} paris inter se quo{que} amoris alendi incitamenta contineantur. Et proptereà cū vxor mea ante octo dies, iam tertiò me patrem fecerit, cui meo filiolo, in perpetuam no∣strae amicitiae memoriā, nomen posui Sturmius As∣chami. Precor à deo, & in dies singulos precaturus sum, vt is, perinde vt nominis, ita doctrinae virtutis∣que, tuae aliquam similitudinem referat. Hunc ergo tuum tibi, licèt non agnatione, non gente, sed ipsa nominatione ac parentum voluntate coniunctum, quomodo fieri potest, tuae fidei trado, tuae tutelae commendo: vt si quid mihi humanitùs accidat, tu eum eadem humanitate & beneuolentia comple∣ctare, qua me Patrem eius, antea semper prosequi consueuisti: 〈 in non-Latin alphabet 〉, satis fusè cum fusis lachrimis: & minus dolenter, in prolixioribus illis meis literis, superiori Aprili, per Toxitem nostrum▪ ad te missis, ipse scripsi. Solicitus sum & auidus sciendi, an illae literae ad manus tuas peruenerint. Scripsi etiam ad te per Henricum Knolles, Oratorem Ser. nostrae Reginae ad Germa∣niae principes: ab eo (est enim tui perstudiosus) commodissimè intelliges omnem rerum nostrarum in Anglia statum. Serenissima Regina est & optimè animata, et ab omni re cōmodissimè parata, ad frangendā vim illā & Tyrannidē Guisianā: ad propugnandū pro incolumitate impuberis regis, pro Page  45 salute innocentis populi, sine omni, vel iniuria in illum Regem, vel detrimento in illud regnum, vllo modo intentando. Hoc credo die, milites nostri in∣gressi sunt in Normaniam, quod tu priùs ex ipso rumore, quā ex his nostris literis intelliges: vtinam mi Stur. tu scribere velles separatam historiam hu∣ius coniurationis Guisianae: Materies praeclara est, digna tua, doctrina, facultate, studio erga puram religionem, amore erga illam gentem, animo in ip∣sam causam, & stomacho etiam contra illos tam impiae Tyrannidis immanisque crudelitatis autho∣res. Saepissimè legi, meminero semper praeclari il∣lius loci, quem tu tractas de recta ratione scribendae historiae, in quadam tua Epistola ad Erasmum Episcopum vestrum Argentoratensem. Cum ad illam facultatem, quam in te esse, is locus arguit, respicio, coeteros facilè contemno, & vt tu tale mu∣nus aliquando suscipias, à Deo optimo Maximo precibus & voto exposco. Hoc meum desiderium, multùm leniuit sermo huc è Germania allatus, tibi à Principibus Germaniae prouinciam esse da∣tam persequendi stylo tuo 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ioan. Sleidani. Hoc ita esse, ipse Reginae nostrae omni as∣seueratione affirmaui. An ita sit, quaeso, me cer∣tiorem facias. De Rhetore tuo Aristotelico, de li∣bris, altero, contrà Staphilum, altero, de coena Do∣mini, aueo scire: De reliquis item studijs & rebus Page  [unnumbered] uis. Halesius noster ruri est, hodiè ad illum scri∣psi. Coocus quoque ruri est. Cecilius, studio, in∣genio, prudentia, & constantia, primum illum ver∣sum secundi lib. Iliad. Homeri, cum magna & eius laude, & nostrorum vtilitate, & exterorum, vt spero, salute, praeclarè sustinet. Ipse, nunquam, deo sint gratiae, in maiori gratia fui apud Sere∣nissimam Reginam. Aliquid graecè aut la∣tinè quotidiè mecum legit. Mea vxor tuam & te salutat. Ualè Lon∣dini. 20. mensis Octo. 1562.