Page [unnumbered]
DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN∣GLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS, familiarium Epistolarum ad Ioan. Sturmium. Lib. 1.
R. A. CANTABRIGIENSIS, D. Ioanni Sturmio.
S. P. De Seueniano nomine, quod rogas vt fa∣ciam, faciam libenter, & perstudiosè: & effe∣cturum me aliquid planè spero. Pollicentur enim nonnulli: qui cum abundant & re & fide, fiet, non dubito, quod pollicentur. Non fuit tamen nihil, quod scripsit ille ad Montium nostrum, me in ani∣mo habere, non ante literas ad te, quàm pecuniam mittere. Mittere enim quam promittere malebā. Et te ac tuos, non promissi expectatione fouere, sed pecuniae repraesentatione, aliqua ex parte vobis sa∣tisfacere cupiebam. Et quò minùs hoc iam factum sit, in caussa planè est, quod illi longiùs absunt, qui, vt spero, libenter volunt: &, vt scio, commodè pos∣sunt, at{que} vt aequum est, meritò etiam debent, ad hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 contribuere. Intelligo nostros E∣piscopos: qui duris suis temporibus, passim in Ger∣mania, sed Argentorati potissimùm, perhumaniter sunt accepti. Hi ad Comitia Parlamentaria, cum illa fuerint, frequentes conuenient. Intereà verò,