erga nos obseruantiae, vel obliuiscens nostrae in te be∣neuolentiae, nihil ad nos tanto tempore scriberes: ita vt tu culpam, vel officij negligentèr a te praete∣riti, vel pietatis erga nos parentes ingratè violatae effugere non potueris. Sed bono animo sis, Anto. fili, hanc enim culpam facillimè redimes, facile{que}, et quando & quam primùm volueris, in gratiam me∣cum redieris. Si in tuis ad me literis post hac, scri∣bendis crebritatem, mittendis opportunitatem, se∣dulò studueris adhibere. De matre, credo, minùs sollicitus es: hanc enim in te offensionem, antè illa deposuit, quam suscepit: & tu proptereà artem te∣nes matrem tractandi pro tuo arbitratu. Hîc, do∣ctior es, quàm vellem, aut quàm par est, si negligen∣tiam amas in discendo, permitto tibi, vt negligen∣tior sis, quàm soles, in hac discendi arte. Sed iam à delicto, quod commiseris, in neglectione officij, ad certa quaedam errata, quae admiseris, in scriptione literarum, accedo. Errores quidem sunt, non delicta & errores etiam leues: sed quia leues, eo etiam no∣mine, grauiori animaduersione sunt castigādi. Hos enim errores, non ignoratio, sed negligentia pepe∣rit. At{que} in literarum studijs, ignoratio saepè, negli∣gentia nunquam excusari potest. Fateri ignoratio∣nem, laudem, in loco, habet modestiae: prae se ferre negligentiā, omnem virtuti aditū, omnem doctrinae viam obstruit, & sibi ipsi nullum veniae, nullū ex∣cusationi, locū relinquit. Sed hos etiam errores tibi