Scotia vel solis Regis natalitiis sola felix.
IUstitiae ac pietatis amans REX, vita, salusque,
Cor, caput, is solus, omnia & est populo.
Omnia terra ferens, habet aurea saecula, dici
Aurea saecla tenens, sola Beata potest:
Quae te produxit tulit omnia Scotia: dici
Sola ergò in terris terra Beata potest.
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ad regem acerrimum Regiae potestatis vindicem.
QUantum alias superant sortes diademata, tantum
Supra alios Reges, lucida gemma micas.
Nam quae alii debent Sceptris munimina Reges,
Illa, enses regum, purpura, sceptra tibi.
Fergusius regni, Imperii sit Caesar, at omnis
Imperii & Regni Conditor vnus eris.
Iacobi currus triumphalis & Traiani.
I, numera Traiane, satas in sanguine lauros,
Quas priùs vrbs emit, quam tibi Roma dedit.
Circumuerte oculos, cernes quanti emerit Hostis:
Sic pingit sortem currus vtramque tuus.
Tu iacta ex orbis (Rex Magne) salute triumphos
Orbis, cui te non charior ipsa salus.
Continuatus adhuc fluxit tua vita triumphus,
Sic sine caede beans orbis vtrumque latus: