Enchiridion locorum co[m]muniu[m] aduersus Lutheranos Ioanne Eckio autore ... ; ab autore iam quarto recognitu[m] & tribus locis auctum, & a pluribus mendis calcographi emunctum.
Eck, Johann, 1486-1543.

Respondent catholici.

Deum praecedentibus & sequentibus explicare* Page  [unnumbered] mētem suam, nā sicut prohibuit venerari deos alic nos, ita {pro}hibuit imagines illorū, at quia nos san∣ctos non habemus pro dijs, non prohibemur illo∣rum facere imagines. Nam ante ba citata inquit. Non habebis deos alienos coram me. Non facietis sculptile &c. sequit. Nō adorabis ea ne{que} coles. Ec∣ce in illū finē non debent fieri, & ita Lutter met in¦telligit.* Quod si Leo Iud Thuricen. Iudaico more literae affigitur, quod absolute facere imagines sit {pro}¦hibitum. Cōsectariū esset Salomonē peccasse, quā do fecit. 12. leunculos in solio suo, peccasset sculpen¦do boues in mari fusili,* & leones & boues cheru∣bin in basibus aereis, quis est tā hebes vt credat nul∣lū fuisse pictorem, nullum sculptorem in Iudaea {qui}s tunc sculpsit cherubin. Et in moneta ait Christus, cuius est haec imago. Mar. 12.

Quod Ezechias destruxit serpentem,* fuit causa huius abusus populi iolatrantis, nā in loco eodem sequit{ur}. Si{qui}dē vs{que} ad illud tps filij Israel adolebant ei incensum. Vnde si cōstaret de abusu alicuius ima¦ginis, illa deberet aboleri, ab stulit ergo serpentē, nō quia imaginem, sed quia Iudaei adorabant.

Adorandū deū dicimus potissimū in spiritu & veritate,* quod vt faciamus, imagines nos admo∣nent, & ad memoriam reducunt. Nā spiritū nō ex¦cludere signa sensibilia, indicium nobis praestāt sa∣cramenta quae sunt in sensibilibus signis instituta.

Nullū periculū subest idololatriae,* {qui}a facillime possunt instrui simplices ad rectificandā eorū intē tionē, puta quod venerationē referant, non ad ima∣ginem ipsam, sed vt Basilius docet ad prototypū, lasciuia pictoribus inhibenda est.

Liquet ex puncto primo & secundo,* ac quarto quā vere cornutū sit hoc argumentum muscae illius Page  [unnumbered] Aegyptiacae, non est hoc {pre}ceptū in scripturis, ideo non obseruandum, quinimo hoc cornu eū impeta∣mus, aliquid esse in scripturis praeceptū, & tamen non obseruandum, vt de sabbati sanctificatione, de non comedendo sanguinē suffocatum &c. Suffi∣ciat Catholico, quod ecclesia constituit imagines sanctorū, velut vtiles & expedientes poni debere in ecclesia, vt cornua peccatorū confringantur. Di¦cā ei domnicam diem celebrare, aut est praeceptū & ostendatur scriptura, aut nō est praeceptū, ita{que} nihil valet quod nec haereticus dicet.