Praetermissum, quod adijce paginae 200. lin. 53.
—S. Gregorij cap. 5. Atque fusius disputat ille in ejusdem libri part. 2. cap. 4. de Augustini nostri familia quam haut aliam fuisse, praeter eam in qua sacra∣tus erat S. GREGORIVS, est puto apud omnes in confesso. etiam ipse GREGORIVS satis testatur lib. 7. epist. 114. ad SYAGRIVM Episcopum Augustodunensem, vbi AVGVSTINVM quondam Monasterij mei praepositum vocat. At Equitianam non Benedictinam GREGORIJ familiam fuisse vult Ba∣ronius; [ 20] at{que} is, ni fallor, hoc primus voluit & receptissimae vetustatis sententiae demum reluctari ausus est, ductus nimirùm conjecturis nec sanè contemnendis nec magni sanè ponderis. videsis Annalium tom. 8. sub anno DXCVI. & quae in eum scripsit Vandenzypius locis jam dictis. Fateor, apud veteres rerum nostratium consarcinatores minimè disertis (si benè memini) verbis alicubi doceri Augustinum ex Sodalitio fuisse Benedictino. Sed praecise Monachum dun∣taxat vocari saepius. Et Augustinum & alios plures cum eo Monachos legimus apud Bedam quem pleri{que} sequuntur. In veteri item Chronico Saxonico Ms. sub Anno DXCVI. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Papa 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 hoc est, [ 30] Hoc anno GREGORIVS Papa in Britanniam misit AVGVSTINVM Mona∣chum cum quamplurimis Monachis qui Anglicanae genti verbum Dei praedicarent. Neque alitér, ad hanc rem, mentionem ejusdem fieri apud veteres reperio. Sed interim, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Monachus, nullius familiae notâ adjectâ, de ijs qui apud majo∣res nostros eo nomine memorantur, dictum, semper (nisi memoria me fallat) Be∣nedictinum interpretatur, vti apud Graecos ferè Basilianum. Accedit etiam Coe∣nobij S. SALVATORIS Cantuariae incolas Benedictiae familiae etiam ab ipsis incunabulis semper apud nos esse habitos; saltem nihil occurrere in vetustis quae heic testimonio esse possunt monimentis quod alîus cujuspiam familiae nomen vnquam aut induisse eos aut exuisse aut suadet aut omninò innuit. Et [ 40] apprimè huc facit illud BONIFACIJ Pontificis Romani in literis suis ad E∣THELBERTVM; Fili gloriose, inquit, quod ab Apostolica sede per Coepisco∣pum nostrum MELLITVM postulastis, libenti animo concedimus, id est, vt ve∣stra benignitas in Monasterio in Dorobernensi Ciuitate constituto, quod Sanctus Doctor vester AVGVSTINVS beatae memoriae GREGORIJ discipulus sancti SALVATORIS nomini consecrauit, cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectis∣simus frater noster LAVRENTIVS, licentèr per omnia Monachorum regulari∣tèr viuentium habitationem statuat, Apostolica authoritate decernentès, vt ipsi ve∣stri Praedicatores Monachi Monachorum greg••m sibi associent, & eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta, si quis successorum vestrorum, [ 50] siue Regum, siue Episcoporum, Clericorum, siue Laicorum irrita facere tentauerit, à principe Apostolorum PETRO & à cunctis successoribus suis anathematis voca∣bulo subjaceat, quod vs{que} quod temerario ausu peregit, Domino placita satisfa∣ctione poeniteat, & hujus inquietudinis veram emendationem faciat. Aut igitur primâ, cujus autor Augustinus, institutione sodalitium hujus Coenobij erat