[unspec A] Psalmo 148. omnibus coelestibus ad laudandum Dominum per ordinem excitatis, hanc cau∣sam subiungit, quia ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt; sicut etiam legitur Genes. 1. de operibus sex dierum, dixit Deus, fiat hoc, & fiat illud, & factum est ita: Man∣dare autem est proprium voluntatis, & dicere similiter in hoc loco. Dicit enim Rabbi Mose de duce dubiorum 63. Quòd verbum est triplex; scilicet prolatum linguâ, conceptus men∣tis, & voluntas; vltima duo tantùm competunt creatori; & exponendo illud Psalmi; Verbo Domini coeli firmati sunt, dicit, quòd hoc significat, quòd haec fuerint innenta cum intentio∣ne & voluntate eius. Et postquam Psalmista excitauit coelestia ad Dominum colla••dandum, similiter hortatur terrestria consequenter; Laudate, inquit, Dominum de cerra, dracones, & omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faci••nt Verbum eius, id est praeceptum voluntatis illius. Non solùm autem ista, sed eadem ratione & alia vniuersa. [unspec B] Vnde Augustinus 3. De Trinit. 8. docet, quòd eorum quae vsitato cursu naturae fiunt frequen∣ter, sicuti sunt ortus siderum, & occasus, generationes, & mortes animalium, seminum & germinum innumerabiles diuersitates, nebulae & nubes, niues & pluuiae, fulgura & tonitrua, fulmina & grandines, venti & ignes; frigus & aestus, & omnia talia eorum, etiam quae eodem ordine fiunt, sed rarò sicut sunt defectus luminum, species inusitatae, siderum mon∣stra, terrae motus, & omnium similium prima & summa causa non est nisi voluntas Dei. Vn∣de & in Psalmo; Cùm quaedam, inquit, Augustinus huius generis commemorata essent, vt ig∣nis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, ne quis ista fortuitò, vel causis tantùm corpo∣ralibus, vel etiam spiritualibus, tamen praeter voluntatem Dei existentibus, agi crederet, continuò subiecit, quae faciunt Verbum eius. Item Psalmo 134. Omnia quaecunque vo∣luit Dominus, fecit in coelo, & in terra, in mari, & in omnibus abyssis. Et Iudith 9. Hoc factum est, quod ipse voluisti; satisque sunt multa similia in Scriptura. Item Augustinus 3. de Trinitate 4. Voluntas Dei in coelesti patria, in beatis spiritibus, tanquam in excelsa sede [unspec C] residens, velut in domo sua & templo; inde se quidem ordinatissimis creaturae motibus, pri∣mò spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit, & vtitur omnibus, ad incom∣mutabile arbitrium sententiae suae, siue incorporeis, siue corporeis rebus, siue irrationabi∣libus, siue rationabilibus, spiritualibus siue bonis per eius gratiam, siue malis per propriam voluntatem; & quasi per totum illum librum multis capitulis ostendit, quod diuina volun∣tas est prima, & summa omnium rerum causa. Idem Enchirid. 6. dicit; Satis est Christiano creatarum rerum causam siue coelestium, siue terrestrium, siue visibilium siue inuisibi••um, non nisi bonitatem credere Creatoris. Idemque primo de Gene. contra Manich. Volun∣tas Dei omnium quae sunt ipsa est causa. Qui ergo dicit; Quare Deus fecit coelum & ter∣ram? respondendum est, quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli & terrae. Idem quo∣que de Quaestionibus Orosij, 39. Omnis causa creaturae, voluntas est Creatoris. Praete∣rea, omne quod est, aut fit, Deo Autore est, & fit, ipso volente, vt patet per Augustinum, [unspec D] 83. Quaestionum 3. quid nominis taliter exponentem, Deo Autore cùm dicitur, illo volente dicitur; Deus autem est cuiuslibet rei Autor. In autoribus enim non est infinitus processus, sed aliquis omnium primus Autor; hic necessariò erit Deus. Dicit quoque Augustinus 12. de Ci∣uit. Dei 5. Naturarum nulla omninò est, cuius non sit Autor, & Conditor Deus. Hoc etiam alibi saepissimè reperitur; & hoc est quod tota testatur Ecclesia in Paschali gaud••o sic hymni∣zans; Quis Autor omnium, &c. Hugo quoque de Sacramentis lib. 1. part. 4. cap. 10. & vlt. o∣stendit, quòd diuina voluntas est rerum omniū prima causa. Ex his omnibus patet principale propositū pro qualibet sui parte. Vt tamen ex abundanti iam rationibus praeostensa, per gros∣sum exemplū sensibilius manifestem, imaginor, quòd sicut pondus se habet in horologio no∣stro paruo, sic Deus in horologio mundi magno. Sicut enim hîc pondus, dum sua vnica mo∣tione rotam principalem circumfert, omnibus motibus omnia mota mouet, & singulis singu∣la, quietata quoque quietat, & quieta conseruat, temporibus definitis eo quod ad inuicem, [unspec E] & cùm rota artificialiter conatur: Sic Deus in mundo, dum sua vnica volutione rotam coe∣lestem primariam circumuoluit, omnia eius mota tam variè, & quieta similiter administrat; & hoc tanto regularius est in mundo, quàm in horologio manufacto, quanto tam pondus eius, quàm rota ordinatius disponuntur, quantoque caetera entia ad inuicem, ad rotam, & ad pondus virtuosioribus, licet occultioribus nexibus artificiosius colligantur. Vnde Sapient 11. Omne in mensura, & numero, & pondere disposuisti. Quare beatus Aug. 4. super Genesin ad literam 5. hanc autoritatem Sapientis exponens, inquirens{que} si esset, quomodo haec tria; men∣sura, scilicet, numerus, & pondus sint Deus, vel non Deus, sic ait; Secundum id quod noui∣mus mensuram in his quae metimur, & numerum in his quae numeramus, & pondus in his quae appendimus, non est Deus ista; secundum id verò quod mensura omni rei modum prae∣figit,