34 Contra Philosophos negantes possibilitatem creationís mundi.
FVgentur Philosophi affirmantes, quod Deus non potuit mundum creasse. Secundum proximam namque partem Deus potuit aliquam rem creasse, cur ergo non mundum, cum mundus sit entitatis & virtutis finitae, Deus autem simpliciter infinitae, sicut prima Suppositio, 3a. pars & 4a. demonstrant? Potest quoque Deus annihilare mundum, sicut per proximam partem & probationem ipsius, & per decimamseptimā partem patet: & ipsum similiter re∣creare per eandem proximam partem huius & ostensionem ipsius; quare & potuit ipsum cre∣asse simili ratione. Potissimum etiam quod videtur obstare, est impossibilitas creationis ex nihilo, sed hoc non obstat, secundum proximam partem huius: Aliae namque Philosopho∣rum [unspec B] argutiae quam sint fragiles quis ignorat? Quod tamen vt euidentius cunctis appareat processus ille 8l. Physicorum paululum est rimandus; maxime quia sicut audiui, quidam fi∣deles illo processu infidelium procedentes, vsque in infidelitatis voraginem processerunt. Videtur autem mihi Christi gratia Christiano, etsi non essem Christianus, nec alicuius legis sectator, sed amator veritatis tantummodo, etiam videretur, quod ille processus peccat morta∣liter in materia & in forma. Constat autem Philosophis quod prius, & ante accipitur dupli∣citer ad propositum, scilicet secundum naturam & secundum tempus. Pono igitur contra te Aristoteles & Auerroes quod mundus incepit & motus in A instanti, & quod nullum fuit tempus, mutatio, neque successio temporalis, aut aliqua duratio vera mutabilis, aut parti∣bilis, magna, vel parua ante illum primum motum qui sit B. Pono igitur consequenter quod nihil omnino praecessit A prioritate aliqua temporali, sicut nihil praecedit coelum exterius prioritate vel superioritate locali, & quod hoc sit consequens, patet per teipsum 10. illius 8i. [unspec C] dicentem; Prius & posterius quomodo erunt, tempore non existente, aut tempus, si non sit motus? & ex alia parte pono, quod Deus aeternus, eiusque aeterna sapientia ac voluntas prae∣cessit A prioritate naturae, sicut causa causatum. Cum ergo tu Aristoteles per totum illum processum supponis quod cuiuslibet rei factae non esse praecedit necessario suum esse, & hoc loquendo de praecessione temporali, vt innuis 10. & tu Auerroes hoc idem dicis expresse in comment. decimooctauo quoque decimoquinto ac alijs hoc supponis; Ecce quam impu∣denter petis in principio, quod finaliter probare deberes, scilicet quod ante A & B fuit prio∣ritas temporalis, quae necessario, & vt tu ipse dicis, aliquem motum sequitur aut importat. Hic ergo peccas in forma probandi, & in materia similiter: Haec enim tua suppositio repug∣nat verae meae positioni, quam primo ponebam. Et per idem potest faciliter responderi ad omnia talia quae arguitis, & quaeritis arguendo: Si Deus fecit mundum in A & B tunc in∣coepit, hoc fuit per aliquam nouam volutionem, quam tunc habuit & non prius, vel propter [unspec D] aliquam nouam dispositionem in agente vel passo, aut aliquo alio modo, vel propter amotio∣nem alicuius, quo non amoto, noluit operari, vel saltem propter praesentiam horae vel instan∣tis, qua vel quo semper ante disposuit facere tunc primo mundum & motum; & nullum isto∣rum fuit sine mutatione; ergo ante B primam mutationem alia mutatio prior fuit. Ecce quomodo semper supponitis quod ante A fuit mutabilis & longa successio temporalis, quod deberetis probare; huius enim oppositum ponebam in primis. Cum etiam quaeritis, vel quae∣ratur pro vobis, quare Deus in A fecit mundum & non prius, ecce quomodo innuitis quod ante A fuit aliquid prius prioritate temporali quod non est verum: sed simile est ac si quaerere∣tis, quare coelum est terminatum in sua conuexitate, & non supra. Patet similiter quomodo non sequitur contra me illud quod magnum impossibile reputatis, scilicet quod à voluntate antiqua proueniat immediate actio noua; Voluntas enim Dei aeterna quâ fecit mundum, non est antiquor mundo antiquitate seu proprietate temporis, sed naturae: nec mundus ea no∣uior [unspec E] aut posterior tempore sed natura. Replicabitis forsitan hic dicentes, eadem ratione Deus non est antiquior mundo, & mundus incoepit esse, nec est aeternus, ergo & Deus similiter: vel si Deus non incoepit, sed est aeternus, & mundus similiter. Concedo vobis quod Deus non est antiquior mundo antiquitate temporis actualis; & vltra cum dicitis; ergo Deus in∣coepit esse, non sequitur. Et si dicatis, Incipere esse est nunc esse, & nunquam prius fuisse; Deus verò in A fuit & nunquam prius, hic dico si intendatis definire conuertibiliter incipere esse, per nunc esse, & nunquam prius fuisse; si intelligatis, per nunquam prius fuisse, actualiter, scilicet per nullum tempus actuale praecedens, non recte definitis. Imo incipere esse, est nunc esse, & nunquam prius fuisse habitualiter siue potentialiter scilicet, & si tempus prius