tempus ad finem sit maius & minus & finis remotior & propinquior, quod ille respectus ex [unspec A] eis consurgens sit maior & minor, quare & perseuerantia consequenter. Imò & è contrario arguendo, cum ille respectus non possit augeri vel minui, & sit forma ipsius perseuerantiae, sequitur ipsam perseuerantiam non posse augeri vel minui, & cum perseuerantia sit donum Dei creatum, sequitur quod Deus de sua omnipotentia infinita, aliquod donum suum creatum finitum non possit augere vel minuere quouismodo. Item si perseuerantia sit idem realiter charitati, & superaddat respectum continuitatis ad finem, nullus qui habet, & habuit conti∣nuè charitatem, posset rationabiliter perseuerantiam à Domino postulare: Nihil enim potest à Domino rationabiliter postulare, nisi quod à Domino potest accipere, sed perseueran∣tiam non potest accipere; Si enim posset, ponatur, ergo, iste nunc accipit perseuerantiam, er∣go nunc accipit charitatem cum tali respectu, vel saltem talem respectum; sed charitatem il∣lam non recipit, quia illam prius habuit; nec illum respectum ad finem, quia si nunc sit perse∣ueraturus finaliter, ita fuit prius quamdiu continuè habuit charitatem. Vel aliter isto modo; [unspec B] Iste accipit perseuerantiam; ergo est perseueraturus vsque in finem, ergo ita fuit prius, quan∣diu habuit charitatem, ergo prius continuè habuit perseuerantiam, ergo non accipit illam modo. Item sit aliquis in charitate peccaturus mortaliter, & finaliter reuicturus, & eandem charitatem numero accepturus, & finaliter seruaturus; tunc iste non perseuerabit, quia pecca∣bit morraliter, & tamen habet perseuerantiam; Nam cras post poenitentiam habebit perse∣uerantiam: Supponatur, & nunc habet eandem charitatem numero, quam tunc habebit, & respectu finis eiusdem numero; ergo & nunc habet eundem respectum numero, ergo & ean∣dem perseuerantiam numero. Item iste, in ista charitate, quam nunc habet, est perseueratu∣rus vsque in finem, quia cras sic est perseueraturus, ergo nunc habet perseuerantiam. Item si iste non habet perseuerantiam, non perseuerabit, nec est perseueraturus, cum tamen cras perseuerabit, & erit perseueraturus, ergo iste incipiet esse perseueraturus, & propositio de futuro nunc falsa incipiet esse vera, haec scilicet, Iste perseuerabit finaliter. Item si sic; per∣seuerantia [unspec C] habita non posset amitti, sicut capitulum proximum demonstrabat, cum tamen illa charitas viatoris possit amitti, & per consequens ille respectus in prima fundatus: Sequitur etiam quod Deus dedit aliquod munus creatum alicui, quod ipsemet non potest auferre nec destruere vllo modo, imò & quod homo sit potentior ad retinendum, quam Deus ad aufe∣rendum illud munus. Item si perseuerantia esset huiusmodi donum Dei, aliquando illam perseueranti donaret; vel ergo in instanti, vel tempore; si in aliquo instanti, ergo cui datur tunc accipit, & habet perseuerantiam, & perseuerat; ergo prius perseuerauit, ergo prius continuè habuit perseuerantiam, ergo non accipit illam modo: Perseuerare namque quandam succes∣sionem importat, sicut mouere, cuius alia pars praecedit, aliaque succedit; Importat enim con∣tinuationem in bono. Alias etiam posset quis perseuerare finaliter tantum per instans, scili∣cet si immediatè post instans acceptionis perseuerantiae finalis per diuinam potentiam de me∣dio tolleretur; quod non est verum, quia ibi non esset principium nec finis; sed indiuisibili∣ter [unspec D] totum simul. Si autem donetur in tempore hoc esset per tempus aliquod totum primo, sicut loquitur Philosophus 6. Phys. 44. vbi definit illud hoc modo; Dico autem, primum inquit, quod non per alterum aliquid ipsius esse huiusmodi sit, & arguo, sicut arguit ibi Phi∣losophus; Sit ergo illud tempus primum in quo Deus dat perseuerantiam A C, & B medium eius instans; tunc in B iste habet perseuerantiam; ergo illa vel datur e•• in B, vel dabatur in A B, & vtrūlibet concedatur, non datur tunc in B C, ergo non in toto A C primò. Item talis mu∣tatur de non perseuerante in perseuerantem, ergo secundum Philosophum vbi prius 44. cùm mutatus est primum est in illo, in quod mutatus, sicut à 40. vsque ad 44. demonstrat vniuer∣saliter in omni mutatione sic esse; & in illo 44. demonstrat, quod omne illud in quod aliquid mutatum est primò necesse est atomum esse. Idemque Philosophus 8. Phys. 69. ostendit, quod in omni mutatione de vna passione, seu dispositione in sibi oppositam est vnum signum, scilicet vnum nunc vtrisque commune & priori & posteriori, & vnum & idem numero, huius [unspec E] quidem finis, illius autem principium, quod semper est posterioris passionis, sicut si D sit non album toto A B tempore, & album toto B C tempore, erit album in B, nunc seu in instanti; quare si quis sit non perseuerans toto A B tempore, & toto B C tempore perseuerans, in B instanti erit necessariò perseuerans. Anselmus etiam de veritate 12. dicit, iustitiam mox cùm datur à voluntate seruari, quare & tunc perseueratur in ea. Item si perseuerantia esset huiusmodi donum Dei, daretur hominibus in vita praesenti, vel post eam; Non post, con∣stat, loquendo de finali perseuerantia viatoris; nec ante, quia ponatur tunc quod Petrus via∣tor habeat, & diu prius habuit perseuerantiam, tunc verum est Petrum habuisse perseueran∣tiam, ergo necesse est eum habuisse perseuerantiam. Nam secundum Philosophum 1. peri