CAP. XI. Quod perseuerantia non est aliquod donum Dei cre∣atum à charitate & gratia realiter diffe∣rens [unspec C] & distinctum.
VT autem istud diuinum adiutorium necessarium libero arbitrio ad perseuerandum in bono, memoratum superius generaliter confusè, cognoscatur distinctius; iam ‖ 1.1 resiat ostendendum, quod perseuerantia non est aliquod donum Dei creatum à cha∣ritate & gratia realiter differens, aut distinctum: Si enim esset, non repugnaret illa separari ab inuicem, & aliquem habere cha∣ritatem & gratiam, qui perseuerantiam non haberet, & si hoc posset per vnum momentum, posset per aliud, & deinceps vs{que} ad sinem, sicque aliquis sine perseuerantia finali perseueraret [unspec D] finaliter, quod contradictionem includit. Item si sic, habens charitatem sine perseuerantia per momentum, posset in fine il∣lius momenti transire morte naturali, vel alia, sine perseueran∣tia finali diuinitus sibi data, & sic sine perseuerantia finali posset saluari; contra illud Matth. 10. Qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit, hic, scilicet diseretiue, quia hic & non alius, dicente Domino Ezech. 18. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, & custodierit omnia praecepta mea, vita viuet, & non morietur; om∣nium iniquitatum, quas operatus est, non recordabor, in iustitia sua quam operatus est, viuet; si autem auerterit se iustus à iustitia sua, & fecerit iniquitatem, nunquid viuet? Omnes iu∣stitiae eius non recordabuntur; in praeuaricatione sua qua praeuaricatus est, & in peccaro suo quod peccauit, in ipsis morietur. Et Ecclesiastis 11. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. Nulli etiam dubium, quin quicunque [unspec E] habuit donum charitatis & gratiae, & non finaliter perseuerat in eo, cadit ab eo per pecca∣tum mortale, in quo perdurat ad mortem, & est filíus mortis aeternae: Talis ergo in charitate & gratia moriens, tamen sine perseuerantia finali simul aeternaliter haereditabit vitam & mor∣tem; Vitam, quia moritur in charitate,* 1.2 quae secundum Augustinum 15. de Trinitate [Dei] 18. sola est quae diuidit inter filios regni aeterni, & filios perditionis aeternae; Mortem, quia sine perseuerantia finali decedit. Item è contrario procedendo, si haec distinguerentur reali∣ter, posset aliquis sine charitate & gratia habere finalem perseuerantiam & saluari, quia qui perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit, Matth. 10. quod est contra autoritatem Augu∣stini praemissam. Imò nec posset quisquam esse beatus perfectè sine charitate & dilectione Dei actiua & passiua: Maximum namque bonum maximè sibi deesset; videtur etiam quod