[unspec A] iustitiam, cum respectu ad finem, id est cum respectu futurae permansionis continuae vsque in finem, quare & non improbabiliter posset dici, perseuerantiam esse ipsam relationem huius∣modi, quod videtur innuere definitio Aristotelis, & maximè Tullij, cap. 7o. recitata; de quo nolo disserere plus hoc loco: satis enim, vt arbitror, erat de relationibus alibi disputatum. Istud corollarium ex praemissis in isto capitulo satis patet. Potest tamen ex abundanti aliter sic ostendi; Si etenim perseuerantia significaret essentialiter & absolutè aliquam rem in via∣tore, cùm illa non sit de essentia viatoris, nec ipsam essentialiter consequens, vt patet in multis ipsa carentibus, posset viator habens finalem perseuerantiam, ipsam amittere; ita quod verum esset, ipsum finalem perseuerantiam amisisse, sicut est de habitibus caeteris, & alijs actionibus absolutis, quod tamen contrdictionem includit: Si enim perseuerantiam finalem amisit, ali∣quando eam habuit, ergo tunc fuit perseueraturus finaliter, quare & non cafurus, & tunc si∣militer fuit casurus, sicut euentus subsequens demonstrauit: vel aliter, si iste cecidit in pecca∣tum [unspec B] mortale, semper prius fuit casurus, ergo nunquant fuit non casurus, ergo nunquam ha∣buit perseuerantiam, ergo nunquam eam amisit, contra hypothesin prius datam. Vnde Au∣gustinus de bono perseuerantiae 7. ita dicit, Dicimus quippe castum, quem nouimus castum, siue sit, siue non sit in eadem castitate mansurus, & siquid aliud diuini muneris habeat, quod teneri & amitti potest, dicimus eum habere quamdiu habet; & si amisit, dicimus habuisse: Perseuerantiam verò vsque in finem, non habet quisquam, nisi perseuerauerit vsque in finem, multi eam possunt habere, nullus amittere, & supra eiusdem primo capit. probat idem.