Page [unnumbered]
Epistola sexta. Lau. Wil. suo.
ITané tandem quaeso est, perfide, vt te mei obliuio caeperit! Anno enim Platonico sum suauissimis tuis literis frustra∣tus. Vnum hoc scio me meritum esse vt me in germani fratris loco diligeres. Etenim, dum simul viximus, Heliotropium ego, tu Solmeus extitisti. Tecum circumactus sum, &, quocunqu∣te verteris, eôdem flecti cacumen. Nocte autem, hoc est, ab∣sente te, tanq́uam desiderio tui, florem contraho,
Rore meo, lachrymisque meis ieiunia pascens.
Si tibi vel minima erit adulationis suspicio, insignem mihi iniuriam offeres. Iusiurandum do, Gnatonicos, me infra om∣nes homines infimos putare. Siquid est, in quo in operam requi∣ras meam, fac periculum num idem sit Tyro qui semper fue∣rim. Delatum est ad me, te paenè esse à Musis auersum. Ita me ament superi, vt nihil iam multis diebus accidit, cui aures meas aegriùs dederim. Obsecro (ocule mi) nolito prudens, sciens{que} perire. Satietate in literis nihil periculosius. Acce∣lera, accelera, & ad literariam nostram rempublicam aduo∣la. Si secus apud te statuis, famae tuae malè consulis. Nihil no∣uarum rerum habeo, nisi quòd crassi quidam, & amusi homun∣culi, laudem mihi, siqua est, detrahant: nullum{que} non moue∣ant lapidem quo noceant. Profectò id genus hominum est pessi∣mum, quod ex Musca plusquam Elephantum facit. Sed quid incassum? Cur Curetes, Coribantes, & sycophantas curem impudentes? Fac planè vt valeas (amice singularis, atque op∣time) sic{que} tibi persuadeas, sic sentias, nihil literis tuis mihi f••re acceptius.