Epistola quinta. Eidem.
Enimuero (mi tu) nihil nisi amor sum. O Narde, Narde, quid ni te egregiè diligam qui omnia tibi postputaris esse prae meo commodo? Sum quod eram, ero{que} quod sum,
Dum me mor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.Viden' quàm repentè poëta prodeo? Au, obsecro mitte me: n••∣lo in soluta oratione quasi tabernaculum vitae meae collocare. Euax! volo agere rem seriam tecum. An nondum est ex te a•• liquis qui appellet patrem?
Per mihi mirum sanè videt••r te tamdiu esse soliuagum. At∣at, homo verecundans;
Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?Vtinam, Iunone secunda, vxorcula tibi esset: Vtinam (parce precor) spes ciuitatis in cunis vagiens. Vide quàm non à vul∣gari meo stylo abhorream, tametsi acerba plura nemini vnquā oblata esse credo. Quantae quantae angustiae meae sunt, vnum ta∣men curo hoc quidem, vt me non planè deseram. Quid quod planè diuino me citò inde emersurum? Quam ego horam si vi∣dero, complures hilares sumemus die••. Vale, mea amoenitas, va∣le, vale, & salue.