Page [unnumbered]
Epistola tertia. Matri Salutem.
SI tu (mea genitrix) vales, bene e••t: ego quidem aegroto. Ille ego, qui non i••a pridem flos ipse fui, en, nunc contractus, deflorui prorsus, atque emarcui. Grauiter hoc dixit qui mul∣ta leuiter, Forma bonum fragile est. Caput meum graue est: nasus tineosus: labra prominentia: manus scabrosae: to∣tum corpus languidum, effotum, &, quasi laterna Pu∣nica, pellucidum. Heu, quid agam, (mea causa procrea••s & conseruans?) Vtrùm chyragra, vel podagra, vel spasmo, vel apoplexia laborem, non est facilè statuere. Vrinam nuper reseruabam: ad Galenum nostrum veniebam, consilium expe∣tens. Ille tristis, & difficilis, rogitat, Cur? quare? vnde? quor∣sum? num? nunquid? Vbi illum audio tonantem voce terri∣bili, censen' vllum verbum me posse proloqui? Ille instat, e∣go mutio. E vestigio me extrudit, clamitat, Amolire hinc te ••∣cyus, aselle, trunce, dedecus tui collegij. Quid iam primum (mea parens) exequar? Atat: non curo ego medicum, quando ille non me: sperno pharmaca, calco catapotia. Sola tu∣os, quae fi••io hac in re adiutrix esse queas. Est locus in terri•• quae Lancastria appellatur: hem! illîc est morbi caput, ac z••rigo. Nosti Annam, bellatulam illam? Deos quaeso vt sit superstes. Aut ego falsus sum, aut formae laude Venerem superat ip∣sam. Nullus sum, nullus sum, nifacias, & efficias quî detur mihi. Virginitatem dilando: caeterùm, De du••bus bonis, maius est eligendum. Vxor iuuentutem alit, senectutem non dimi∣nuit, pernoctat nobiscum, ac peregrinatur. Fac me, oro, sci∣entem continuò, quid hac in re faciendum censes. Atque au∣din'? Verbum vnum caue patri de amore, ne ad morbum hoc etiam.
Sit tibi cura mei: sit tibi cura tui.