LVCRI RATIO, SI PRECIVN MVTETVR.
QVI SALIS modios singulos senis nūmis uēdit: octona ex centenis lucratur. quęri potest: si is mu∣tato precio, nūmis octonis uendat: quantum lucti ex cen∣tenis acquiret? Multi in huiusmodi quęsitis allucinant̄: dū sic proportiones comparant. Si. 6. dant. 8. quid dabunt. 8? ducentes nam{que}. 8. in. 8. et productū per. 6. secantes depre∣hendūt. 10 ⅔. quod lucrū ex centenis obuenire putāt: si singulorū salis modiorum precium a nūmis. 6. ad. 8. mute∣tur. Hi toto errant caelo. nam. 6. illa, quae isti uelut sortem ponunt: et lucrū et sortem continent. Ita{que} ubicum{que} in si∣milibus de lucro aut dāno quęritur: primū sors inuenien∣da est: quę lucrum et dānum peperit. igitur sortem et lu∣crum, quae in sex latent: sors et lucrū, quae in centenis no∣ta sunt: proferēt in lucem: sicut iam docuimus hoc modo. Si. 108. ante{quam} accessit lucrum: erant. 100. quid secundum eam rationem ante lucrum erant. 6. ducantur. 6. in. 100. et fient. 600. quae per. 108. secta in numero partitionis edu∣cunt. 5 5/9. tantum complecti debet sors illorum. 6. ut po∣stea sex nūmis facta uenditio octona ex centenis lucrifa∣ciat.