Page [unnumbered]
CVTHEBERTI TONSTALLI IN LIBRVM TERTIVM PRAEFA∣TIO.
POSTQVAM, TAM IN INTEGRIS {quam} in partium minutijs, omnem supputādi rati∣onem explicauimus: superest: ut studiosis pau∣lulum aperiamus: quantum ea conferat ad uitam degen∣dam. Numeros namque ipsos per se consyderandos ha∣ctenus exposuimus. quae res auspicantibus parum uo∣luptatis afferre uidebatur. Nūc eos ad res numeratas ap∣plicantes artem ipsam pandemus per artis opificiū. Qua de re: dici non potest: utrum maior capietur utilitas, an uoluptas: quādo ea, quae scire pernecessarium est: et rudi populo uelut ęnigmata uidentur: sine Sphinge solui pos∣sunt. Ad quae peruestiganda regulas quasdam perutiles trademus: quibus nonnulla quaesitu difficilia, quae{que} pri∣ma facie supra humani ingenij captū rudibus uideri pos∣sunt: facile inueniantur. Ex quibus altius intellectis, plu∣rima alia similia nullo negocio deprehendi queant. Eius∣modi autem attingere pręcipue est animus: cuiusmodi in uita saepius occurrunt. {quam}{quam} his tortuosa quaedam, et quae latentes anfractus habeant: ad maiorem ingeniorum ex∣ercitationem admiscebimus. Verum enimuero qui nume∣rorum nodos explicare cupit: quaestione quapiam pro∣posita, non temere ante respondere debet: {quam} secū alte rem consyderauit. Nam qui alio qui linqua {quam} ingenio promp∣tior