Page [unnumbered]
CVTHEBERTI TONSTALLI IN LIBRVM SECVNDVM PRAEFATIO.
MVLTI QVI IN SVPPVTANDIS integris nihil haerent: post{quam} ad numerādas partes, quae nus{quam} non sunt obuiae: uentum est: libellos abijciunt: non aliam (opinor) ob causam: {quam} {quod} nō sit tam expedita partium {quam} integrorum numeratio. qui si secordia abiecta, animum intenderent: cuncta, quę per nimias delicias corruptis animis ardua uidentur: re∣perirent prona. Nam ut integrorū numeratio pene a ne∣mine ignoratur: qui modo sensum communem habet: et eam uult perdiscere: sic quae de partibus numerandis tra∣duntur: ut non admodū acutam mentis aciem requirunt: ita poscunt hominem nec dormitantem, nec stupidum: et cuius animus inter legendū minime peregrinetur. Et quā∣uis haec non, sicut AESOPI fabellę, cum quadam uo∣luptate penetrent intellectum: propterea tamen studiosis nequa{quam} est cessandum. Cogitent quemadmodum pul∣cherrimis quibus{que} difficultatem prętexuit rerum ipsa na∣tura: quae nihil, quod est magnum: cito prehendi uoluit. simul{que} secum reputent: quantus in tota uita pro tantillo studio percipietur fructus. Nam quis (quęso) mortalium uitam sic potest transigere: ut non sit ei frequenter haben∣da supputatio. in qua labi et decipi, praeter{quam} {quod} damno∣sum est: ridiculum putatur. Verumtamen hanc, quam nunc aggredimur: partium supputationem non magno egere acumine, uel hinc licet cognoscere: {quod} mercatores in