Page [unnumbered]
DE NVMERATIONE.
INITIVM NVMERATIO∣nis ab uno proficiscitur, procedere autem ea potest etiam in infinitū. Verum tamen numeri primarij et simplicia habentes nomina apud omnes gentes sunt tantum decem: uidelicet unum, duo, tria, quatuor, quin{que}, sex, septem, octo, nouem, decem: quibus in singulis nationibus primi nominū im∣positores uarie, {pro} suo quis{que} arbitrio, nomina indiderūt. quicquid ultra decem numeraueris: compositum ex horū in se replicatione reperies. nam unum ad decem addimus, et numeramus undecim: duo ad decem, et duodecim pro∣ducimus: tria ad decem, et procreamus tredecim: at{que} ita reliquos numeros primarios cum decem componimus, nempe quatuordecim, quindecim, sexdecim, septēdecim, decem et octo, decem et nouem, donec iterum ad decem uentum fuerit, ibi quia bis dena collegimus, uiginti ea uo∣camus, quod bis decem significat: quasi bis ginta. b. literae sono in. u. transeunte propter uicinam quādam earum in pronunciatione cognationem. nam ut genta centum: ita ginta decem apud ueteres in compositione significat.
Rursus in numerando progredimur, et singulos numeros primarios cum uiginti coniungimus: quous{que} ad ter dena ueniamus, quae triginta, hoc est ter decem, uocamus: qui∣bus denuo primarios numeros accumulare pergimus, do∣nec ad quater dena perueniamus: quae quadraginta uo∣camus.