About this Item

Cite this Item
"." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A07812.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 10, 2024.

Pages

Notes

  • l

    Calvin. in his Booke intituled, Defensio Calvini de Sacramento. Augustana Confessio; [In sacrâ Coenâ verè dari cum pane & vino ip∣sum corpus Christi, & sanguinem,] Huic consensum nostrum praebemus. Absit verò! ut nos vel Coenae Symbolo suam auferamus veritatem; vel pias animas tanto privemus beneficio, Defens. pag. 28. Huius rei non fallacem oculis figuram proponi dicimus, sed pignus nobis porrigi, cui res ipsa & veritas coniuncta est, quod scilicet Christi carne, & sanguine animae nostrae pascantur. Ibid. pag. 44. Sacram unitatem, quam nos habemus, cum Christo sensui carnis incomprehensibilem fatemur esse. Ibid. 45. Spiritualem cùm dicimus, fremunt, quasi hac voce realem (ut vulgò vocant) tollamus. Nos verò, si reale pro vero accipiant, ac fallaci & imaginario oppo∣nunt, Barbarè loqui mallemus, quam pugnis materiam praebere. Scimus enim quae non deceant logomachiae Christi servos. Ibid. p. 46. Quasi verò nobis cum Swinkfeldió quicquam sit commune, qui nudum signum docuit. Ibid. Defens. 2. pag. 35. Figuratam esse locutionem fatemur, modò non tollatut figurae veritas, hoc est, modò res quoque ipsa adsit. Ibid. pag. 43. Substantiâ corporis Christi animas nostras bene pasci fateor, tamen substan∣tialem praesentiam, quam imaginantur, repudio. Ibid. pag. 55. Nec aliter sanctae memoriae Bucerum sensisse, lu∣culentissimis testimonijs probare mihi semper promptum efit. Ibid. pag. 61. In veteri Testamento nondum car∣nem induerat filius Dei, modus igitur edendi Patribus à nostro diversus, quia Substantialis hodiè manducatio, quae tunc esse non potuit, nempe, dùm carne pro nobis immolatâ Christus nos pascit, ut vitam ab eius sub∣stantia hauriamus. Ibid. pag. 83.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.