Page 107
Deusu Papilionum.
Papilionum formas, apparatum, elegantiam, & opulentas qui vestes intue∣tur; quo modo munificum illum Deum opulentiae tantae authorem non agno∣scit? Quid enim, formae studio & pulcritudinis admiratione superbis? Breve tuum caducumq́ue bonum tibi sine invidia habeto: nulla tamen est papilio non aequè delectabilis & blanda; imo pro vitae curriculo, stabiliorem omnes formam consecutae sunt. Adest tibi incredibilis corporis agilitas & in cursu velocitas? eia, mihomo, cum omnes homines excesseris, papilionem non aequabis. At egregie vestiris (inquies;) ac de Persis texentibus, déque Sere, Tyrio, murice, & purpura tibi natante gloriaris? Certè si trabeam papiliotus cujusdam vestem, ac ulterius murenulam, lineasque margaritarum, fimbrias adamante, rubino, pyropo, opalo, smaragdo consitas conspiceres: si suturarum commissurarumq́ue elaboratam synthesin, & opus hic illic vermiculatum, po∣lymitum, ocellatum, clavatum, altiùs perpenderes; nae conchatam caudam demitteres pavonum more & terram quae te genuit respiciens, rectè saperes. Tibi fortè figlina domus, aut crudo fortè lapide constructa, lucis dedit prin∣cipium: papiliones autem nonnullae in aureolis natae aediculis, aureae totae vi∣dentur; & vestis ortusq́ue elegantia & sumptu Attalum superant. Discas igi∣tur mortalis, quisquis es, Papilionem in eum a Deo opt. maximo usum con∣ditum fuisse, ut tuam tibi superbiam conspectu minuat, & vitae brevitate (quae illi non adest parva) caduci te tui status commonefaciat. Habeas Milonis vi∣res, Herculis robur, & in acie militum fortissimorum gigantea fortitudine in∣signium muniaris. At recorderis talem aciem a papilionibus turmatim per coelū volitantibus Anno 1104. turbatam fuisse, lucem q́ue Soli quasi interje∣cta nube ademptam. Tertio item Augustidie; (narrate Lycosthene) 1543. quae herbaab illarum impetu immunis? omnem quippe rorem melleumq́, succum absorpserant, gramenque ipsum arido stercore ubique torrefactum exusse∣rant. Quinetiam 1553. (ut Sleidanus refert) paulo ante Mauricij Ducis Sa∣xoniae obitum, ingens papilionum multitudo per magnam Germaniae par∣tem volitabat, cruentis{que} guttis herbas, frondes, tecta, vestes & homines (quasi sanguinem pluisset) aspergebat. Verùm fortassis puellarū affectas gra∣tiam, & Venerem ambis, deperis{que} ejusq, pullum te vocari cum primis expe∣tis. O stulte? recorderis Phalaenae papilionis fatum: quae candelae lumine, cen Amasij oculis allecta, quam concupivit flammam, hac interit: pyraustae{que} gau∣dens gaudium, de momentanea fluxaque voluptate statim decidit. Tuitem, magne Astrologe, qui Arietem Veris nuncium constituis: Papilionem potius venerare Veris praevium, multoq́ue tuo cornigero certiorem vatem. Vis item pisces inescare, & ad hamum allicere? audi ex Geopon. Tarentino morsulos nobilissimos: R. siluri virosi ℥j. papilionum volantium, seminis anisi, casei ca∣prini, sanguinis porc. Galbani ana ℥ ss. opopanacis ʒ ij. singulis diligenter tritis, vinum sincerum austerum affundito, & trochiscos in umbra siccatos usui servato. Tinnunculi item atque omnes fere aves praedipetae papilionum esu tabe liberantur, & in habitum satis pinguem excrescunt. Nicolaus item in pulueris cujusdam compositione 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem facit, quibus verbis papiliones lucernis advolantes intelligit Turnebus. Vrinas egregiè mo∣vent, uti omnia ferè infecta, sed minore cum periculo. Denique cum solo ro∣re vescuntur (cochlearum ritu) atque à rebus acribus urentibus faetidis, ma∣lignáve qualitate praeditis abhorrent; nimia sane vecordia occupavit medi∣corum familiam, qui cantharidem intus praebere ausi, quid papilio intus vi∣rium habuerit, nondum tentarint. Profectò non inscite Plinius: Maxima