sic amici vestri conqueruntur. Budaeus: Sacrosanctos Canones ••••••lioribus a••••i•• factos, vt ijs velut regulis vita Clericorum dirige••etur, & 〈◊〉〈◊〉 patrum praesoriptis posteri formarentur, iam in amusses plumbe•••• ••••asisse▪ quis non videt? quales olim fuisse Can••nes Lesbiae structurae tradit Aristoteles. Nam vt Canones plumbei & molles non structuram operum tenore aequabi••i dirigunt, sed▪ ex structorum commodo & libi dine flexiles, structurae accommodantur ••sic Canones Pontificij, ex vsa Ecclesiae antisti∣tum flexibiles, plumbei, & cerei facti sunt: vtiam di•• instituta maiorum, & sanctiones pontificiae, non moribus regendis vsui esse, sed, prope••••odi•••• dixeram, argentariae factitandae authoritatem accommodare videantur. Fr••nciscus de Victoria, Iesuira, & publicus in Academia Salamanti∣censi professor; Videmus (inquit) quotidiè à Romana curia tam lar∣gas, i••••••o omnino dissolutas dispensationes profectas, vt Orbis ferre non possit, nec solùm in scandalum pusillorum, sed maiorum. Et rursus: Nul∣lus quaerit dispensationem quin obtineat. Porro, non obscurè innuit es∣se Romae expectantes, an quis velit petere dispensationem omnium quae legi••us sancita sunt. Si tu haec, Philodoxe, sigillatim cognoscere vo∣lueris, lege Claudium Espensaeum, Theologum Parisiensem, in Sancti Pauli ad Titum Epistolam, &, nisi frons sit planè adamanti∣na, te rubore plusquam coccineo suffundet. Rem totam dicto Ru∣a••••i Tapperi, Cancellarij Louaniensis, obsignabo, conquerentis, Ahusus Romanae Curiae inexcusabiles agnosci oportere; totum Ecclesiae corpus contaminatum lapsu disciplinae; vonalia esse omnia per monstrosas pro••is••on••s, regressus, & retrogressus, per commendationes Abbatiarum & Episcop••t••vm, per dispensationes super pluralitate benoficiorum, & su∣per abijs plur••••s, super quibus nec Christus ipse dispensare posset. En tibi quam bellè ac religiosè in Ecclesiâ Romanâ obseruentur Cano∣nes. Tibi verò, Philodoxe, Ecclesiam Anglicanam, tanquam Ma∣iorum instituta, & Sacrarum legum repagula perfringentem, cri∣minanti, respondeo. Primò, omnes apud nos Antistites canonicè ordinari. Secundò, licet fortè in hunc vel illum canonem incurre∣re contingeret, non tamen sequitur illicò Episcoporum nostrorum ordinationem esse irritam. Non enim cuiuscunque Canonis qua∣liscunque violatio sacrorum ordinum nullitatem secum semper trahit. Quod vt exemplis illustrem, in magno Concilio Sardicensi cautum est, Ne quis priùs Episcopus ordinaretur, quàm Lectoris, Diaconi, & Presbyteri ministerium peregerit; vt fi in vnoquoque gradu dignus existimatus fuerit, ad Episcopatus fastigium, per progressiones, posset ascen∣dere. Volunt insuper Sardicenses patres, vt in vnoquoque gradu pertempus satis prolixum maneat, vt eius fides, probitas, constan∣tia, & moderatio possint cognosci. His tamen non obstantibus, Nectarius, non modò Laicus, sed ne baptizatus quidem, in Patri∣archam Constantinopolitanum eligitur, statimque in generali Concilio Constantinopolitano Episcopus constituitur. Simi∣liter Sanctus Ambrosius, Tharasius, Nicephorus, Eusebius Caesariensis, nonnulli etiam Romani Pontifices, verbi gratia, Pe∣trus