PHIL.
Sacrosancta Synodus Tridentina declarat hanc potestatem perpetuò in Ecclesia fuisse, vt in Sacramentorum dispensatione, salua illo∣rum substantia, ea statuere possit vel mutare, quae suscipientium vtilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, & Locorum varietate, magis expedire iudicauerit. Hinc apparet, Pontificem in re∣bus duntaxat adiaphoris, & quae ordinis essentiam non attingunt, dispensare posse.
ORTH.
Cur igitur sacrum calicem ex caena Domini dispen∣sando sustulit? An Sacramenti dimidium auferre potest, salua in∣terim substantia? Sed animaduerte, qualis ex tuis praemissis sua sponte fluat conclusio. Etenim si, secundum Ecclesiae vestrae do∣ctrinam, episcopalis ordinatio sit Sacramentum, & in Sacramen∣torum substantia dispensare non liceat, ergo episcopalis ordinati∣onis substantia in dispensationem non cadit. At, vobis fatentibus, ternarius Episcoporum numerus (addo etiam & binarius) est dispensabilis, ac proinde nec hic, nec ille est de episcopalis ordi∣nationis substantia.
Nunc prisca, si placet, saecula animo recolamus, & quaenam illo∣rum fuerit sententia, inuestigemus. Incipio à Concilio Carthagi∣niensi quarto, cui, anno Christi trecentissimo nonagesimo octauo, sanctus interfuit & subscripsit Augustinus. Huius Concilij verba à te superiùs allata idem confirmant, in quibus duo Episcopi Euan∣geliorum codicem super caput & ceruicem ordinandi iubentur tenere, vno super eum fundente benedictionem. Quid est benedictionem fundere, nisi verba proferre, quibus spiritualis potestas & benedictio con∣fertur? Siquidem, vt rectè Bellarminus, conuenit inter omnes huius sacramenti formam (essentialem intelligit) esse verba, quae dicuntur, dum signum sensibile exhibetur. Quare cùm vnus solus, ex praescripto Cncilij, verba haec formalia enunciet, idem solus, ex Concilij sen∣tentia, formam ordinis essentialem conferre, & per consequens or∣dinare dicendus est; reliqui duo (si propriè loqui velimus) non tam ordinant, quàm ordinanti assistunt. Hoc eruditi vestri Car∣dinalis interpretationi est consentaneum; cuius haec sunt verba. Tenent librum, &c. Ergo videtur, quod nihil agatur per illos Episcopos, quod sit ad substantiam consecrationis pertinens. Ergo eorum assistentia non pertinet ad substantiam ordinationis, sed magis ad quandam solenni∣tatem.
Anno Christi quadringentesimo quadragesimo primo, cele∣bratum est in Gallia Concilium Arausicanum primum, cui Sanctus Hilarius interfuit, in quo sic sancitum est: Duo si praesumpserint or∣dinare Episcopum in nostris Prouincijs, placuit de praesumptoribus, vt, sicubi contigerit duos Episcopos inuitum Episcopum facere, authoribus damnatis, vnius eorum Ecclesiae, ipse, qui vim passus est, substituatur, si tamen vita respondet, & alter in alterius deiecti loco nihilominùs ordine∣tur. Si voluntarium duo fecerint, & ipse damnabitur, quo cautiùs, ea quae sunt antiquitùs instituta seruentur. Duo hic casus incidunt, quia or∣dinatus